Spyridon Lamprus
Spyridon Pauli f. Lamprus (Graece Σπυρίδων Παύλου Λάμπρος; natus Corcyrae anno 1851; mortuus Peparetho anno 1919), filius Pauli Lampri numismatistae, fuit eruditus litterarum Graecarum aevi Byzantini, professor historiae et rector Universitatis Athenarum; sub rectoratu eius celebrata est annum 75um universitatis conditae. Fuit etiam primus minister Graeciae a die 10 Octobris 1916 usque ad diem 5 Februarii 1917. Mense Iulio eiusdem anni in exsilio missus est ad insulam Peparethum ut qui res politicas Graecas pro rege et contra Eleutherium Benizelum direxisset; ibi incarceratus mortuus est. Filia eius, nomine Lina Tsaldare, fuit minister rerum Europaearum inter annos 1956 et 1958.
Spyridon Lamprus rebus gestis studuit Lipsiae, Lutetiae, Berolini, Londinii, Vindobonae, sed praecipue apud Universitatem Athenarum sub tutela Byzantinistae Constantini Paparregopuli.
Tabula magistratuum et munerum[recensere]
- Professor historiae Universitatis Athenarum
- Rector Universitatis Athenarum
- Primus minister Graeciae 10 Octobris 1916 - 5 Februarii 1917
Opera[recensere]
- 1871 (editor) : Panagiotis Doxarae Περὶ ζωγραφίας ("De pictura")
- 1879-1880 (editor) : Michaelis Choniatae opera. 2 voll. Textus vol. 2
- 1896 (cum Nicolao Polita) : Die Olympischen Spiele 776-1896
- 1903- : Νέος Ἑλληνομνήμων ("Novum memoriale Hellenicum"), periodicum de rebus Byzantinis
Bibliographia[recensere]
- Τα κατά την εβδομηκοστήν πέμπτην αμφιετηρίδα της ιδρύσεως του Εθνικού Πανεπιστημίου (1837-1912) ["De anniversario 75o Universitatis Nationalis"]. Athenis, 1912
- Εις μνήμην Σπ. Λάμπρου ["In memoriam Sp. Lampri"]. Athenis, 1935
- L +1
- Latinitas +1 (bona)
- Alumni Universitatis Lipsiensis
- Alumni universitatum et scholarum Parisiensium
- Alumni universitatum Berolinensium
- Alumni universitatum et collegiorum Londiniensium
- Alumni Universitatis Vindobonensis
- Alumni Universitatis Athenarum
- Philologi Graeciae
- Byzantinistae
- Auctores Neograeci
- Primi ministri Graeciae
- Professores Universitatis Athenarum
- Nati 1851
- Mortui 1917
- Mortui captivi
- Victimae schismatis nationalis Graeci
- Incolae Corcyrae
- Incolae Scopeli