Latinitas nondum censa

Georgius II (rex Graecorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius II rex Graecorum

Georgius II (Graece Γεώργιος Β΄; natus Tatoii die 19 Iulii 1890; mortuus Athenis die 1 Aprilis 1947) fuit bis rex Graecorum sed multos annos in exsilio vixit.

Fuit filius maior natu regis Constantini I uxorisque eius Sophiae. Patrem eiectum ab Athenis anno 1917 Georgius secutus est in exsilio in insulam Corsicam, regno recusato. Frater minor natu Alexander regnum accipiens anno 1920 mortuus est; pater in Graeciam revocatus regnum rursus recepit, sed causa cladis Asiae Minoris vituperatus die 27 Septembris 1922 iterum eiectus est. Eo die Georgius II rex factus est; sed die 25 Martii 1924 et ille e regno demissus est.

In matrimonium duxerat die 27 Februarii 1921 Elisabetham principissam Romaniae. Cum ea in exsilium proficiscens Romaniam petivit, sed sine prole remanens ab ea se separavit et die 6 Iulii 1935 repudiavit; interdum cum amasia Joyce Britten-Jones[1] in Anglia habitabat, sed die 3 Novembris 1935 in Graeciam revocatus est. Ibi accepit dictaturam quinquennem Ioannis Metaxae; anno autem 1941 Germanis regnum debellantibus refugium petivit in Creta, postea Cairi, ultimum Londinii. Die 26 Septembris 1946 rursus Athenis revocatus, ibique die 1 Aprilis 1947 mortuus, fratri minori natu Paulo regnum reliquit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Commentatio diurnaria e libris Artemidis Cooper Cairo in the War, 1939-1945 (1989) et Milonis Lampson The Killearn Diaries, 1934-1946 (1972) extracta; vide etiam King's Mistress - TIME apud www.time.com.