Latinitas nondum censa

Lingua Neograeca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Unam legis e paginis de
lingua Graeca
disserentibus

NAMA Tablette 7703.jpg

Lingua Neograeca, vel solum Graeca, est quaelibet nonnullarum linguarum vel dialectorum Graecorum in usu vernaculo post Constantinopolim a Turcis expugnatam (1453). Lingua Neograeca usque ad annum 1976 per diglossiam in duas varietates divisa erat, quarum una erat lingua Demotica (δημοτική, scilicet γλώσσα 'communis', 'vulgaris'), sermo quotidianus et quasi innatus, altera lingua Pura (Καθαρεύουσα), plerumque (tantum) scripta, forensis et ecclesiastica.

Ab anno 1976, norma facta est Lingua Neograeca communis (Νεοελληνική κοινή), sermo Demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Pura (Καθαρεύουσα) oriundis.

Sunt etiam dialecti Neograecae; fere omnes filiae dialecti Atticae sunt. Tantum dialectus Tsaconica est filia dialecti Doricae, quae in paucis vicis Peloponnesiis adhuc in usu est.

Aliqua solita verba locutionesque[recensere | fontem recensere]

Lingua Latina Lingua Graeca Pronuntiatus
Graecus Έλληνας [ˈe̞linas].
Graeca Ελληνίδα [ˌe̞liˈniða].
Graece Ελληνικά [e̞ˌliniˈka].
bonum mane (opto) καλημέρα [ˌkaliˈme̞ra].
bonam vesperam (opto) καλησπέρα [ˌkaliˈspe̞ra].
bonam noctem (opto) καληνύχτα [ˌkaliˈnixta].
vale χαίρετε (sermo urbanus), αντίο (s. cotidianus), γεια σου or γεια σας (s. familiaris) [ˈçe̞re̞te̞], [aˈdio̞], [ˈʝasu], [ˈʝa-sas] .
domina κυρία [kiˈria]
quaeso παρακαλώ [paˌrakaˈlo̞].
domine κύριε [ˈkirie]
ignosce mihi συγνώμη [siˈɣno̞mi].
gratias tibi (ago) ευχαριστώ [e̞fˌxariˈsto̞].
ille αυτό, (ε)κείνο [afˈto̞]; [(e̞)ˈcino̞].
hic αυτό, (ε)τούτο [afˈto̞]; [(e̞)ˈtuto̞].
ita (est) ναι [ne̞].
non όχι [ˈo̞çi].
propinatio εις υγείαν! (ad litteram: "saluti"), aut vulgarius γεια μας! (ad litteram: "nostrae saluti") [ˌis iˈʝi.an], [ˈʝa mas].
sucus χυμός [çiˈmo̞s̠].
aqua νερό [ne̞ˈro̞].
vinum κρασί [kraˈsi].

Textus exempli[recensere | fontem recensere]

Commentatione prima Universae Iurum Humanorum Declarationis (a Consociatione Nationum):

Άρθρο 1: 'Ολοι οι άνθρωποι γεννιούνται ελεύθεροι και ίσοι στην αξιοπρέπεια και τα δικαιώματα. Είναι προικισμένοι με λογική και συνείδηση, και οφείλουν να συμπεριφέρονται μεταξύ τους με πνεύμα αδελφοσύνης.
Graeca in abecedario Graeco.
Arthro 1: 'Oloi oi anthropoi gennioyntai eleytheroi kai isoi stin axioprepeia kai ta dikaiomata. Einai proikismenoi me logiki kai syneidisi, kai ofeiloyn na symperiferontai metaxy toys me pneyma adelfosynis.
Graeca in translitteratione Romana.
Árthro 1: Óli i ánthropi yeniúnde eléftheri ke ísi stin aksioprépia ke ta dhikeómata. Íne prikizméni me loyikí ke sinídhisi, ke ofílun na simberiféronde metaksí tus me pnévma adhelfosínis.
Graeca in transcriptione.
[ˈarθro ˈena ‖ ˈoli i ˈanθropi ʝeˈɲunde eˈlefθeri ce ˈisi stin aksioˈprepia ce ta ðiceˈomata ‖ ˈɪne priciˈzmeni me loʝiˈci ce siˈniðisi | ce oˈfilun na simberiˈferonde metaˈksi tuz me ˈpnevma aðelfoˈsinis]
Graeca in Abecedario Phonetico Internationali.
Commentatio I: Omnes homines dignitate et iure liberi et pares nascuntur, rationis et conscientiae participes sunt, quibus inter se concordiae studio est agendum.
Latine (e situ United Nations Human Rights)

Numeri[recensere | fontem recensere]

nihil, nil - μηδέν - míden - API: ['midhen]

unus - ενας, μία, ενα - enas, mía, ena - API: ['enas], ['mia], ['ena]

duo - δύο - duo - API: ['dhyo]

tres - τρία - tría - API: ['tria]

quattuor - τέσσερα - téssera - API: ['tesera]

quinque - πέντε - pénte - API: ['pende]

sex - εξη - exi - API: ['eksi]

septem - επτά - eptá - API: [ep'ta]

octo - οκτώ - októ - API: [ok'to]

novem - εννέα - ennéa - API: [e'nea]

decem - δέκα - déka - API: ['dheka]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Trudgill, Petrus. 2003. Modern Greek dialects. A preliminary Classification. Journal of Greek Linguistics 4: 54–64. ISSN 1566-5844.
  • Holton, David, Petrus Mackridge, et Irene Philippaki-Warburton. 1997. Greek: A comprehensive grammar of the modern language. Londini: Routledge. ISBN 0-415-10002-X. Liber apud books.google.de.
  • Ruge, Ioannes. 2001. Grammatik des Neugriechischen (Lautlehre, Formenlehre, Syntax). Coloniae Agrippinae. ISBN 3-923728-19-0.
  • Κλαίρης, Χρήστος, et Γεώργιος Μπαμπινιώτης. 2005. Γραμματική της Νέας Ελληνικής. Athenis.
  • Μπαμπινιώτης, Γεώργιος. 1998. Λεξικό της Νέας Ελληνικής Γλώσσας. Athenis.
  • [O.A.]?. 1998. Αριστοτέλειο Πανεπιστήμιο Θεσσαλονίκης, Ινστιτούτο Νεοελληνικών σπουδών: Λεξικό της Κοινής Νεοελληνικής. Thessalonicae.
  • Lonely Planet, Thanasis Spilias et Lonely Planet Publications, Greek, editio quarta, Mars 2010. ISBN 9781741047080

Nexus externi[recensere | fontem recensere]