Aegaeum Boreale (regio Graeciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Vexillum Tabula geographica
Vexillum Situs
Nomen Latinum: Aegaeum Boreale
Nomen Graecum: Περιφέρεια Βορείου Αιγαίου
Indicia fundamentalia
Civitas: Graecia
Sedes administrativa: Mytilene
Gubernator regionalis: Athanasius Giakales (PASOK)
Area: 3836 km²
Numerus incolarum: 208151 (tempus 2005)
Spissitudo incolarum: 54 incolae per km²
Unitates regionales: Chios, Icaria, Lemnos, Lesbos, Samos
Pagina interretialis: [1]
Res politicae

Aegaeum Boreale (Graece: Βόρειο Αιγαίο) est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae circiter 210 000 incolarum insulas amplectens, quae ratione geographica ad insulas Aegaeas septentrionales orientalesque necnon ad Sporades meridianas pertinent. Caput est Mytilenae in insula Lesbo.

Unitates regionales[recensere | fontem recensere]

Aegaeum Boreale in quinque "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisum est, quae certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt, sed vi politica carent:

Unitas regionalis Incolae[1] Sedes in consilio regionali Demi
Lesbos 90 643 18 Lesbos
Lemnos 18 475 4 Sanctus Eustratius, Lemnos
Chios 53 408 10 Chios, Oenussae, Psara
Samos 33 814 7 Samos
Icaria 9 781 2 Furni, Icaria

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]