Latinitas nondum censa

Paulus (rex Graecorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paulus (Graece Παύλος; natus Athenis die 14 Decembris 1901; mortuus 6 Martii 1964) fuit rex Graecorum.

Fuit filius tertius regis Constantini I uxorisque eius Sophiae. Patrem eiectum ab Athenis anno 1917 Paulus secutus est in exsilio in insulam Corsicam. Frater secundus natu Alexander regnum accipiens anno 1920 mortuus est; pater in Graeciam revocatus regnum rursus recepit sed die 27 Septembris 1922 iterum eiicitur. Eo die frater maior natu Georgius II fit rex, qui, die 1 Aprilis 1947 mortuus sine prole, fratri Paulo regnum transmisit. Is usque ad annum 1964 regnavit.

Die 9 Ianuarii 1938 in matrimonium duxit Fridericam principissam Hannoveriae et ex ea genuit:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]