Ioannes Colettes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Colettes

Ioannes Colettes (Graece: Ιωάννης Κωλέττης, natus circa annum 1773 in oppido Syraco (Epirus), mortuus die 17 Septembris 1847 Athenarum) vir publicus Graecus erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

In Universitate Pisana medicinae studebat et ab anno 1813 in patria medicus operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Inter Bellum rerum novarum Graecum primus administer rerum internarum rei publicae Graecae fuit. Anno 1828 a Ioanni Capodistrias gubernator insulae Sami factus est. Die 12 Iunii 1834 ab Othone rege Graeciae primo praeses ministrorum nominatus est, quem honorem ad diem 1 Iunii 1835 tenuit. Tum in Franciam legatus missus est. Anno 1843 seditione contra rege coepta et constitutione nova promulgata rediit et a die 18 Augusti 1844 ad usque mortem 17 Septembris 1847 iterum praeses ministrorum erat.