Ecclesiae Orthodoxae in Graecia
E Vicipaedia
Ecclesiae Orthodoxae in Graecia sunt sequentes:
- "Autocephala Orthodoxa Archidioecesis Graeciae" sive "Ecclesia Orthodoxa Graeciae"
- "Ecclesia Orthodoxa Cretae", quae est semi-autocephala ab anno 1898
- "Terrae Novae", sex metropolitae in Thracia et in insulis Aegaei maris, qui ab annis 1912-1913 ad Graeciam pertinent, in spiritualibus autem Patriarchatui Oecumenico Constantinopolitano subiecti sunt.
- Quattuor metropolitae Dodecanesi in orientali Aegaei maris parte ab anno 1946 in ecclesiam Orthodoxam Graeciae "acclinati" sunt, de iure autem et ii Patriarchae Oecumenico subiecti sunt.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam Graecam spectant. |
- Situs Ecclesiae Orthodoxae Graeciae (Neograece)
- De ecclesia orthodoxa Graeciae apud pro-oriente.at (Theodisce)