Antonius Samaras

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antonius Samaras

Antonius Samaras (Graece: Αντώνης Σαμαράς, natus die 23 Maii 1951 Athenis) rerum politicarum peritus Graecus et sodalis factionis Novae Democratiae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

In urbe natali educatus apud Collegium Athenarum, Samaras mox in Collegio Amherstiano et Universitate Harvardiana oeconomiae studebat et anno 1976 magister administrationis oeconomicae factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Samaras annis 1977 - 1996 et ab anno 207 legatus ad Parlamentum Graecum est. Annis 1989 - 1992 administer rerum exterarum Graeciae praeside ministrorum Constantino Metsotaces fuit. Annis 2004 - 2007 legatus ad Parlamentum Europaeum fuit. Ab anno 2009 praeses factionis Novae Democratiae est et die 20 Iunii 2012 Primus Minister Graeciae nominatus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]