Zenobius Balbes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Zenobius Balbes

Zenobius Balbes (Graece: Ζηνόβιος Βάλβης, natus anno 1800 Messalongi, mortuus 25 Augusti 1886 eodem loco)

Familia[recensere | fontem recensere]

Frater eius minor natus Demetrius Balbes erat, qui anno 1886 praeses ministrorum Graeciae factus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Balbes primo theologiae studebat, deinde in Universitate Pisana iurisprudentiae. Cum Otho rex Graeciam regnaret, Balbes delator publicus erat, anno 1841 iuris consultus operam dedit. Ab anno 1849 in consiliis ministrorum Antonii Criezes et Constantini Canares administer aerarii publici fuit. Anno 1863 et 1864 bis brevi tempore ipse Primus Minister erat: diebus 24 Februarii ad usque 9 Aprilis 1863 atque 28 Aprilis ad usque 7 Augusti 1864. Deinde vitam publicam reliquit et in urbem patriam rediit.