Alexander Maurocordatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Maurocordatus

Alexander Maurocordatus (Graece: Ἀλέξανδρος Μαυροκορδάτος, natus die 11 Februarii 1791 Constantinopoli, mortuus die 18 Augusti 1865 Aegina in insula) vir publicus Graecus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Maurocordatus e familia nobili Phanariotica natus est, qui diu Valachiae duces fuerunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1822 - 1828, cum Graeci contra Imperium Ottomanicum de libertate sua certarent, Maurocordatus caput Primae Rei Publicae Hellenicae erat. Hoc tempore saepe hospes erat Georgii Gordon Byron philhellenici Britannici. Anno 1833, postquam Graeci Othonem regem acceperunt, administer aerarii publici sub praeside ministrorum Spyridonis Tricupes erat. Die 24 Octobris eiusdem anni eius successor nominatus est et officium ad 12 Iunii 1834 tenuit. Deinde legatus patriae Monachii, Berolini Londiniique erat. Tum a die 6 Iulii ad usque 22 Augusti 1841 iterum dux administrationis Graeciae erat. Deinde legatus Constantinopolim missus est. Die 11 Aprilis - 18 Augusti 1844 tertio, 29 Iulii 1854 ad usque 11 Octobris 1855 quarto tempore praeses ministrorum erat.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!