Demus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Demos (-i) (δῆμος) sive demus initio fuit vici communitas minimam partem administrativam intra civitatem Graeciae antiquae (polin vocatam) formans. In Graecia hodierna demus imam administrationis unitatem efficit. Libello Callicratis (Graece: Πρόγραμμα Καλλικράτης) anno 2010 prolato administratio Graeca penitus renovata est: A die 1 Ianuarii anni 2011 "demi Callicratis", ut dicuntur, pluribus pristinis demis coniunctis creati sunt. Quo consilio administrationem nimis inflatam – ut multi opinantur – recidi ac impensa minui auctores sperant. Nomen trahit a Callicrate architecto Graeco quinti saeculi a.C.n.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!