Euboea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam: Euboea (discretiva)
Aspectus Chalcidis
Euboea
Εὔβοια / Εύβοια
Euboea (Greece)
Euboea
Euboea
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Insulae maris Aegaei
Area 3684.848 km²
Altitudo maxima 1745 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Graecia Media
Demi Carystus, Chalcis,
Cyme-Aliberium,
Dirphys-Messapia, Eretria,
Histiaea-Aedepsos,
Mantudium-Limne-Hagia Anna
Locus medius Chalcis
Demographia
Numerus incolarum 198130 (2001)[1]
Spissitudo 54 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Situs Euboeae insulae in Graecia
Situs Euboeae insulae in Graecia

Euboea (Graece Εὔβοια, Neograece Εύβοια) est insula Graeciae magnitudine numeroque incolarum secunda post Cretam; nomen dat regionali Euboeae unitati. Urbs media est Chalcis, praeterea sunt aliae urbes minores: Carystus, Cyme, Eretria, Psachna, Aliberium, Aedepsus, Limne.

Antequam insula Euboea vocata est, temporibus antiquis ob speciem Macris[2] vel Doliche,[3] ob gentes ibi habitantes Ellopia[4] et Abantis[5]] appellata est. Medio Aevo insulae caput Chalcis a Venetianis Negropont (Italiane: Negroponte, "pons niger"; Graece: Νεγροπόντε) nominata est, quod nomen tum et toti insulae attributum est, tempore Imperii Ottomanici Eğribos, Eğriboz, Agriboz vel Ağrıboz appellata est.[6]

Insula ad regionem Graeciam Mediam pertinet. Ad regionalem Euboeae unitatem etiam insula Scyros, parva continentis pars et numerosae insulae parvae saxosae, ut puta Petalii (Πεταλιοί), pertinent.

Situs insulae ac loci natura[recensere | fontem recensere]

Photographema a satellite facta partem mediam ac austro-orientalem Euboeae (supra) et partes Atticae Boeotiaeque (infra) demonstrans

Insula area 3684 km², specie hippocampo similis, a boreo-occidente ad austro-orientem fere 150 km in longitudinem patet, latituto insulae inter 6 et 50 km est. Series montium, quae a Thessalia usque ad insulas Andrum, Tenum et Myconum pertinet, Euboeam mediam transit.

Euboea longo Sinu Euboico a Graeciae continenti separatur. Sunt qui putent Euboeam olim partem continentis fuisse, terrae motu autem ab eodem seiunctam esse. Sinus ab Euripo, freto mundi angustissimo, ad urbem Chalcidem in duas partes dividitur. Insula cum continenti, a quo minime 37 m distat, duobus pontibus coniungitur. Pons antiquior quo euripus est angustissimus aedifatus est.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Chalcis

Proprium Euripi est, quod mare sub ponte transfluens quaque septima hora fluctuum cursum invertit. Praeterea in sinu Chalcidensi aestus maris accedunt et reciprocant.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Euripus

Montes maximi sunt Dirphys (1745 m) et Pyxaria (1341 m) in insula boreo-septentrionali ac Ocha in insula meridiana (1394 m).

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia antiqua[recensere | fontem recensere]

Urbes Chalcis et Eretria, quarum utraque a Ionibus Atticis condita est, historiae Euboicae primas partes agebant. Multas colonias in Magna Graecia et in Sicilia constituerunt, ut puta Cumas, Rhegium et Naxum, quo urbibus Graecis novas mercaturas, vim ac sedes aperuerunt. Simul autem pluries etiam armis inter se aemulatae sunt.

Anno 490 a.C.n. Eretria deleta incolaeque in regnum Persicum ablati sunt. Post Marathoniam pugnam denuo erecta tamen pristinam potentiam nacta non est.

Chalcis iam anno 506 a.C.n. ab Athenienses victa erat, qui deinde 4000 colonos Atticos in regionem Chalcidensem deduxerunt insulam sub dicionem eorum redigentes.

Cum anno 446 a.C.n. Euboeae incolae libertatem recuperare conati sunt, a Pericle pulsi sunt. In insula septentrionali urbis Histiaeae incolae expulsi et alii coloni Attici collocati sunt, quod insula, quae frumento ac pecudibus abundabat, ad Athenas alendas maximi momenti erat.

Post pugnam, quae apud Eretriam anno 411 a.C.n. commissa est Euboea rursus libertatem nactus est. Variis foederibus usa demum post Chaeronensem pugnam (338 a.C.n.) sub dicionem Macedonum, postea Romanorum venit.

Historia recentior[recensere | fontem recensere]

Tabula Veneta Nigropontem demonstrans (1597)

Cum Imperium Romanum Orientale Constantinopoli anno 1204 ab equitibus quartae expeditionis sacrae expugnata inter civitates occidentales divisum est, Respublica Veneta re vera imperium Euboeae obtinuit, quod tria feuda insulae se in Venetiarum fidem commiserunt (vide Dominium Nigropontis). Anno 1470 sultanus Ottomanicus Mahometus II urbem Histiaeam fortiter munitam expugnavit et totam insulam Venetianis eripuit. Bello rerum novarum Graeco confecto anno 1830 Euboea pars novae civitatis Graeciae facta est.

Pons novus Chalcidem cum continenti coiungens

Incolae[recensere | fontem recensere]

Praeter Graecos, qui maximam incolarum partem efficiunt, in insula etiam Arbanitae et Valachi habitant. Arbanitae ex saeculo decimo quarto in insula meridiana viventes hodie praecipue circa promunturium Caphereum habitant, ubi lingua eorum adhuc auditur. Valachi imprimis in regionibus montuosis insulae mediae ac septentrionalis habitant; plurimi eorum autem (sola) lingua Graeca loquuntur, excpetis nonnullis senibus vicorum Blachiae Cuturlaeque. Olim etiam Saracatsani in Euboea vivebant, qui e Graecia septentrionali emigraverant et sedes circa Mantudium et Sanctam Annam collocaverant.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Prope Mantudium et Limnem magnesitum obtinetur, Aliberii lignites, circa Diphrya ferrum et niccolum. Fere 3 km ab Eretria in septentriones versus asbestos et marmor profertur, marmoris lapidicinae maximi momenti autem sunt prope vicum Styra in insula meridiana, ubi a temporibus Romanis Marmor Carystium obtinetur.

Praeterea iuglandium cultus cuiusdam momenti est.

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Euboeam spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!