Congregatio pro Gentium Evangelizatione

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sedes Congregationis de Propaganda fide Romae, quae a Francisco Borromini ac Ioanne Laurentio Bernini aedificata es. Imago Iosephi Vasi, anno 1761

Congregatio pro Gentium Evangelizatione est una novem congregationum curiae romanae, quae ut Sacra Congregatio de Propaganda Fide a papa Gregorio XV cum constitutione Inscrutabili Divinae die 22 Iunii 1622 condita est. Praesens nomen a papa Paulo VI cum bulla "Immortalis Dei " die 15 Augusti 1967 datum est.

A die 1 Maii 1917 cum motu proprio Dei Providentis papae Benedicti XV praesens Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus (tunc Congregatio pro Ecclesia Orientali) a Congregatione de Propaganda Fide separata est.

Secundum constitutionem apostolicam Pastor Bonus (art. 85) est officium huius congregationis, quae sexaginta unus membris e quattuordecim civitatibus constituitur::

Ad Congregationem spectat dirigere et coordinare ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem missionariam, salva Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus competentia.

Praeses Congregationis pro Gentium Evangelizatione erat a die 20 Maii 2006 cardinalis Ioannes Dias, secretarius Robertus Sarah. Ab anno 2010 sunt praeses et secretarius cardinalis Fernandus Filoni et Savius Hon Tai-Fai.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!