Aldus Moro
E Vicipaedia
Aldus Moro (die 23 Septembris 1916 Malliis Apuliae natus; anno 1978 mortuus) fuit post Bellum Orbis Terrarum II illustris vir publicus Italicus dilapsae factionis Democratiae Christianae, cui secretarius et praeses meruit. Moro fuit quinquies praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italicae.
Index |
Vita [recensere]
Moro, qui Barii iuri studuit, fuit inter 1938 et 1941 praeses Societatis Studentium Catholicorum Italicorum (FUCI) et illo tempore Ioannem Baptistam Montini cognovit, qui postea papa creatus est cum nomine Paulo VI.
Die 16 Martii 1978 a grege tromocratico Cohortium Rubrarum raptus est ac post quinquaginta quinque dies captivitatis die 9 Maii ab eisdem necatus. Exsequiae publicae Aldi Moro a Paulo VI celebratae sunt.
Administrationes quibus Aldus Moro praefuit [recensere]
- I administratio a die 4 Decembris 1963 usque ad diem 22 Iulii 1964;
- II administratio a die 22 Iulii 1964 usque ad diem 23 Februarii 1966;
- III administratio a die 23 Februarii 1966 usque ad diem 24 Iunii 1968;
- IV administratio a die 23 Novembris 1974 usque ad diem 12 Februarii 1976;
- V administratio a die 12 Februarii 1976 usque ad diem 29 Iulii 1976.
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Aldus Moro spectant. |
- Scripta ab Aldo Moro cum captivus esset
- Pellicula de retentione Aldi Moro in La Storia Siamo Noi
- Archivio900, Ultimae orationes Aldi Moro in parlamento
- Moro, pater meus Ioannes Moro de patre loquitur