25 Iulii
E Vicipaedia
| Iun – Iulius – Aug | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | 2 | |||||
| 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
| 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
| 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
| 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
| 31 | ||||||
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
25 Iulii dies 206ª anni est (207ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 159 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem octavum Kalendas Augusti, quod a. d. VIII Kal. Aug. abbreviatur.
Index |
Eventa [recensere]
Saeculo 4 [recensere]
- 306 - Constantinus I post mortem patris Eboraci a militibus imperator Augustus proclamatus est.
Saeculo 17 [recensere]
- 1625 - Albertus Wallensteinius ab imperatore marescalcus et Generalissimus nominatus est.
Saeculo 20 [recensere]
- 1934 - Nazistae Austriae frustra novis rebus studentes Vindobonae Engelbertum Dollfuss ceciderunt. Curtius Schuschnigg eius successor factus est.
- 1943 - Magnum Consilium Fascismi abdicationem Beniti Mussolini ducis Italiae petivit.
- 1952 - In Re publica Democratica Germanica civitates Saxoniae, Saxoniae-Anhaltini, Thuringiae, Brandenburgi atque Megalopolis-Pomeraniae-Citerioris dissolutae et in pagos XIV redactae sunt.
Nati [recensere]
Saeculo 10 [recensere]
- 975 - Thietmarus Merseburgensis episcopus et historicus Theodiscus; mortuus est anno 1018.
Saeculo 12 [recensere]
- 1109 - Alphonsus I, rex Lusitaniae; mortuus est anno 1185.
Saeculo 18 [recensere]
- 1704 - Augustus Amadeus Spangenberg, episcopus Moravus ac secundus conditor Evangelicae Fratrum Unitatis; mortuus est anno 1792.
- 1775 - Anna Harrison, Gulielmi Henrici Harrison uxor, nones praeses CFA; mortua est anno 1864.
Saeculo 19 [recensere]
- 1848 - Arthurus Balfour, primus minister Britanniarum Regni; mortuus est anno 1930.
- 1894
- Gabriel Princip, Serbus qui Franciscum Ferdinandum necavit; mortuus est anno 1918.
- Yvonne Printemps, actrix et cantrix Francica; mortua est anno 1977.
Saeculo 20 [recensere]
- 1905 - Elias Canetti, scriptor Bulgaricus; mortuus est anno 1994.
- 1935 - Lars Werner, rerum politicarum peritus Suecicus; mortuus est anno 2013.
- 1943 - Erica Steinbach, politicorum perita Germanica.
- 1954 - Georgius Trittin, publicus Germanicus.
- 1957 - Marcus Hunter, rerum politicarum peritus Britannicus factionis Liberalis Democraticae.
- 1963 - Sabina Guzzanti, actrix Italiana.
- 1973 - Coemgenus Phillips, pedilusor Anglicus.
- 1976 - Tera Patrick, actrix pornographica Americana.
- 1980 - Cha Du-ri, pedilusor Coreae Meridionalis.
Mortui [recensere]
Saeculo 4 [recensere]
- 306 - Constantius I imperator Romanus Eboraci. Natus est circa annum 250.
Saeculo 15 [recensere]
- 1471 - Thomas a Kempis, monachus et mysticus (De imitatione Christi).
- 1492 - Innocentius VIII, papa (natus 1432).
Saeculo 16 [recensere]
- 1564 - Ferdinandus I, imperator Sacri Romani Imperii ab anno 1558; natus est 1503.
Saeculo 18 [recensere]
- 1790 - Ioannes Bernardus Basedow, scriptor, praeceptor, theologus et philanthropus Germanicus; natus est anno 1724.
Saeculo 19 [recensere]
- 1831 - Maria Szymanowska, clavista et compositrix Polonica; nata est anno 1789.
- 1846 - Ludovicus Napoleo Bonaparte, rex Ludovicus I Hollandiae annis 1806 - 1810; natus est anno 1778.
- 1887 - Henricus Mayhew, diurnarius Anglicus.
Saeculo 20 [recensere]
- 1934 - Engelbertus Dollfuß, publicus Catholicus et de facto dictator Austriae; natus est anno 1892.
- 1945 - Curtius Gerstein, vir militaris Theodiscus, qui quamquam ad SS pertinens, quod caedum testes in castris carceralibus Belzec et Treblinka conatus est persecutiones contra Iudaeos Britannicis, Americanis, Helveticis et Sanctae Sedi nuntiare, in captivitate mortem sibi conscivit; natus est anno 1905.
- 1962 - Helena Weber, rerum politicarum perita Theodisca primo factionis Centri deinde CDU; nata est anno 1881.
- 1976 - Ioannes Clarke Slater, physicus et chemicus Americanus; natus est anno 1900.
- 1991 - Lazarus Kaganovič, politicorum peritus Sovieticus Factionis Communisticae Unionis Sovieticae; natus est anno 1893.
Saeculo 21 [recensere]
- 2011 - Michael Cacogiannes, moderator cinematographicus Graecus; natus est anno 1922.
Festa et Feriae [recensere]
25 Iunii - 25 Augusti
Index dierum
| Haec stipula ad diem spectat. Amplifica, si potes! |
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |