Iconographia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannis Holpenii Legati est opus multiplex, cuius iconographia res disputationis manet.

Iconographia (Graeco εἰκών 'imago' + γράφειν 'scribere') est pars historiae artis quae identificationem, descriptionem, et interpretationem rerum quae imaginibus insunt investigat: res depictas, compositiones et singula in eis adhibita, et alia elementa quae a modo artistico distincta sint. Significatio secundaria, in translatis insolitis parum vocabulorum Graeci et Russici condita, est productio imaginum religiosarum, icones appellatae, in traditione Byzantina et Orthodoxa Christiana. In historia artis, certa iconographia etiam significare potest certam rei depictionem per res quae imagini insunt, sicut numerus figurarum adhibitarum earumque loci et gestus. Vocabulum in multis disciplinis academicis praeter historiam artis adhibetur (exempli gratia, semiotica et studia mediorum), atque in usu generali invenitur pro singulis imaginum, usitata rei depictione, et significationibus cognatis. Aliquando distinctiones factae sunt inter iconologiam et iconographiam, quamquam definitiones, itaque distinctio facta, variant. Ex relatione ex pelliculis, genera per eorum iconographiam statim agnoscuntur, rationes quae cum certo genere per repetitionem consociantur.[1]

Iconographia Christiana[recensere | fontem recensere]

Post primum tempus, fere duo saecula post Christum natum, cum aniconismus fortis esset, ars palaeochristiana parvas imagines nunc in catacumbis Romanis exstantis produxit, quae figuras orantis,[2] imagines Christi et sanctorum, ac paucas "repraesentationes imminutas" eventuum biblicorum liberationem exprimentis monstrant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Louis Giannetti, Understanding Movies (Toronti: Person Prentice Hall, 2008), 52.
  2. Edward Peters, "The Orans Issue," www.canonlaw.info.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alunno, Marco. 2013. Iconography and Gesamtkunstwerk in Parsifal’s Two Cinematic Settings. In ESM Mediamusic 2.
  • Białostocki, Jan. 2003. Iconography. Dictionary of The History of Ideas. Editio interretialis. University of Virginia Library, Gale Group.
  • Frank Büttner, Andrea Gottdang: Einführung in die Ikonographie. Wege zur Deutung von Bildinhalten. C.H.Beck, Monaci 2006, ISBN 3-406-53579-8, ISBN 978-3-406-53579-6.
  • Cook, Pam, et Mieke Bernink, eds. 1999. The Cinema Book, Ed. 2a. Londinii: BFI Publishing. ISBN 0-85170-726-2.
  • Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae. 1981-2009. Artemis Verlag.
  • Erwin Panofsky: Sinn und Deutung in der bildenden Kunst. Dumont, Coloniae Agrippinae 1975.
  • Heinrich Krauss, Eva Uthemann: Was Bilder erzählen. Die klassischen Geschichten aus Antike und Christentum in der abendländischen Malerei. 3. ed., Monaci 1993.
  • Hans Ottomeyer (Ed.): Das Exponat als historisches Zeugnis: Präsentationsformen politischer Ikonographie. Sandstein Verlag, Dresdae 2011, ISBN 978-3-942422-30-7.
  • Brigitte Riese: Seemanns Lexikon der Ikonografie. Religiöse und profane Bildmotive. E. A. Seemann Verlag, Lipsiae 2007, ISBN 978-3-86502-102-1.
  • Schiller, Gunter. 1971. Iconography of Christian Art. Vol. 1. Londinii: Lund Humphries. ISBN 0-85331-270-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iconographiam spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide iconography in Victionario.