Alfredus Dregger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alfredus Dregger anno 1973

Alfredus Dregger (natus 10 Decembris 1920 Monasterii, mortuus est 29 Iunii 2002 Fuldae) vir publicus Theodiscus factionis CDU erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1939 post maturitatem acceptam Dregger miles conscriptus est et Bello Orbis Terrarum II ad finem, postremo centurio, interfuit. Ab anno 1946 Tubingae et Marburgi iurisprudentiae studebat et anno 1949 probationem primam accepit. Anno 1950 doctor iurisprudentiae promotus 1953 secundam probationem adeptus est. Annis 1953 - 1956 primo pro Foedere Foederali Industriae Theodisci, deinde pro Dieta Theodisca Urbium laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius eiusdem nominis domum editoriam possidebat, ipse uxorem duxit et tres liberos habuit, quorum filius anno 1972 casu autocinetorum necatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Dregger sodalis CDU Hassiae factus est et anno 1956 magister urbis Fuldae electus est et ad annum 1970 mansit. Anno 1962 legatus senatus terrae, 1967 praeses CDU Hassiae electus est. Anno 1972 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est, quo officio ad usque annum 1998 fungebatur. Annis 1982 - 1991 Dregger praeses legatorum CDU/CSU Dietae Foederalis erat.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Dregger pars cornus dextri factionis CDU erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]