Volkerus Kauder
Volkerus Kauder (natus 3 Septembris 1949 oppido Hoffenheim (Badenia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.
Index |
Iuventus et munus[recensere]
Kauder anno 1968 maturitatem adeptus militavit et deinde Friburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1975 primam, anno 1977 secundam probationem accepit. Deinde in administratione terrae Badeniae-Virtembergiae laboravit et annis 1980 - 1990 praeses vicarius administrationis pagi Tuttlingen fuit.
Familia[recensere]
Kauder uxorem duxit. Et frater eius Siegfriedus Kauder ut Volkerus legatus Dietae Foederalis Germaniae est.
Cursus honorum[recensere]
Annis 1966 - 1984 Kauder sodalis Unionis Iuvenilis fuit. Ab anno 1975 et officia diversa in factione CDU Badeniae administravit et annis 1991 - 1995 secretarius generalis factionis duce Ervino Teufel fuit. Iam ab anno 1990 Kauder legatus Dietae Foederalis est et anno 2005 etiam praeses legatorum suae factionis electus est et adhuc manet. Anno 2004/2005 secretarius generalis totius factionis erat.
Nexus externi[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Volkerus Kauder spectant. |
- Pagina personalis (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)
| Bruno Heck |
Conradus Kraske | Curtius Biedenkopf | Henricus Geißler | Volkerus Rühe | Petrus Hintze | Angela Merkel | Ruprechtus Polenz | Laurentius Meyer | Volkerus Kauder | Ronaldus Pofalla | Hermannus Gröhe |
|
| Conradus Adenauer |
Henricus de Brentano | Henricus Krone | Henricus de Brentano | Carolus Carstens | Helimutus Kohl | Alfredus Dregger | Fridericus Merz | Angela Merkel | Volkerus Kauder | |
|