Petrus Ramsauer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Ramsauer

Petrus (vulgo: Peter) Ramsauer (natus 10 Februarii 1954 oppido Traunwalchen in Bavaria) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam anno 1973 finitam Ramsauer oeconomiae Monachii studebat et anno 1979 diploma mercatoris accepit. Eisdem annis tirocinium pistoris absolvit. Anno 1977 opificis socius et anno 1980 magister factus anno 1981 et doctor oeconomiae promotus est. Ab 1981 in molis parentium operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ramsauer ab anno 1973 sodalis CSU et ab anno 1990 legatus Dietae Foederalis est. Anno 2005 successor Michaelis Glos praeses legatorum CSU Dietae Foederalis electus est. Ab anno 2008 etiam vicarius praeses CSU est. Post electionem anni 2009 a cancellaria Angela Merkel (CDU) Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum nominatus est. Etiam anno 2013 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrus Ramsauer spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

}}