Petrus Hintze

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Hintze anno 2005

Petrus Hintze (natus 25 Aprilis 1950 Hunaphae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post maturitatem adeptam Hintze in Universitate Fridericia Guilelmia Rhenana Bonnae atque deinde Wuppertal ad annum 1977 theologiae protestanticae studebat. Deinde vicarius fuit. Annis 1980 - 1983 pastor ecclesiae evangelicae oppido Königswinter (Rhenania) laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hintze annis 1983 - 1990 legatus muneris civilis erat et anno 1990 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad hunc diem manet. Anno 1991/1992 secretarius statalis in Administerio Foederali Feminarum et Iuventutis fuit et deinde secretarius generalis CDU nominatus est. Anno 1998, postquam factio sua electionem foederalem perdidit, Hintze ab hoc magistratu se recessit. Anno 2005 Angela Merkel cancellaria foederalis eum secretarium statalem in Administerio Foederali Oeconomiae fecit, quo officio Hintze ad hunc diem fungitur. Die 22 Octobris 2013 praeses vicarius parlamenti electus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrus Hintze spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]