Norbertus Röttgen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Norbertus Röttgen

Norbertus (vulgo: Norbert) Röttgen (natus 2 Iulii 1965 oppido Meckenheim) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1984 adeptus est, Röttgen Bonnae iurisprudentiae studebat et anno 1989 primam, anno 1993 secundam probationem accepit et deinde iurisconsultus admissus est. Anno 2001 doctor iurisprudentiae promotus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Röttgen uxorem duxit atque tres liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Röttgen, qui ab anno 1982 sodalis CDU est, socius Angelae Merkel est et cum aliis programma factionis electionis 2005 composuit. Iam ab anno 1994 legatus Dietae Foederalis est. 28 Octobris 2009 Röttgen Administer Foederalis Oecologiae nominatus est. 31 Octobris 2010 Röttgen suffragio sodalium praeses factionis CDU Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae et 15 Novembris praeses vicarius totius CDU successor Georgii Rüttgers electus est. Cum mense Aprili 2012 senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae dissolutus esset, Röttgen etiam candidatus praesidis ministrorum suae factionis contra Hanneloram Kraft (SPD) factus est[1]. Die 13 Maii 2012 Röttgen autem electionem senatus terrae perdidit neque plus quam 26 percentum suffragiorum accepit. Itaque eodem die praeses suae factionis in Rhenania Septentrionali-Vestfalia se recessit[2]. Die 16 Maii etiam administer oecologiae ab Angela Merkel dimissus et Petrus Altmaier eius successor nominatus est, qui die 22 Maii magistratum iniit[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Norbertus Röttgen spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]