Roman numeral 10000 CC DD.svg

Finnia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Suomen tasavalta (Finnice)
Republiken Finland (Suecice)
Suoma dásseváldi (Boreosamice)
Vexillum Finniae Insigne Finniae
Vexillum Insigne
Sententia: nulla
Hymnus: Maamme (Finnice)

Vårt land (Suecice)

Situs Finniae
Forma administrationis Res publica
Linguae officiales Finnica, Suecica
Nomen incolarum Finnus
adiectivum Finnicus
Praeses Saulus Niinistö
Minister primarius Ioannes Sipilä
Caput Helsingia
60° 10′ Sept., 24° 56′ Ort.
Urbs maxima Helsingia
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 65°.a
338 145 km²
9.4%
Numerus incolarum
(anno 2007)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 112°.a

5 288 483
16/km²
PDB (anno 2005)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 52.a
$163 000 000 000
$34 819 (12.a)
Nummus Euro (EUR)
Independentia
Declarata
6 Decembris, 1917
Circulus temporalis
 - aestate ()
TEO (UTC+2)
TÆEO (UTC+3)
Praefixum telephonicum nationis +358
Dominium interretiale .fi
Vexillum Finniae
Porta Finnia
                    Visitare Portam Finniam

Finnia[1][2] sive Finlandia[1] vel Finnonia[1] (Finnice Suomi; Suecice Finland; Boreosamice sive Lappice Suopma), rite Respublica Finniae est civitas sui iuris in Europa Orientali sita. Paeninsula cum Sinu Finnico ad meridiem et Sinus Bothnicus ad occidentem, civitas terrestres fines cum Suecia in boreoccidentem, Norvegia in septentriones, et Russia in orientem. Estonia ad meridiem trans Sinum Finnicum iacet. Finnia in geographica Fennoscandiae (Finnice Fennoskandia; Suecice Fennoskandien) regione sita est, quae etiam Scandinaviam comprehendit. Finnica Numerus incolarum erat 5.5 milliones anno 2014, propemodum eodem gradu per ultima duo decennia manens. Plerique incolae in regione meridiana densantur. Per terminus regionis, est octava a maxima civitas in Europa et rarissime habitata civitas in Unione Europaea. Primum eius terrae nomen Latinum classicum erat Fennia.

Finnia respublica parlamentaria est principali cum gubernatione Helsingiae in capite et urbe maxima, fundata, gubernationibus locorum in communibus 317 et Alandia seu Insulis Aboensibus, regione autonoma. Plus quam 1.4 milliones hominum terram urbis Regionem Capitis incolunt, quod tertiam civitatis PDG partem producit. Ex saeculo duodecimo exeunte, Finnia constitutiva Sueciae pars erat, legatum in linguae Suecicae praevalentia et officialis eius status reflexum. Adolphi Ivaris Arwidsson (1791–1858) notionis spiritu, "nos Sueci noniam sumus, nos Russi fieri nolumus, sinite igitur nos Finnos esse", Finnica nationalis identitas constitui coepit. Nihilominus, anno 1809, Finnia in Imperium Russicum incorporata est sicuti autonomus Magnus Ducatus Finlandiae. Anno 1906, Finnia secunda natio in toto orbe terrarum quae dedit ius suffragii omnibus adultis civibus et prima in toto orbe terrarum quae totum ius suffragii omnibus adultis civibus dedit fuit. Post Res Novas Russicas anni 1917, Finnia se libera declaravit.

Anno 1918, nuper nata civitas bello civili dividitur, cum ad Bolsevicos proni Rubri ab etiam nova Unione Sovietica adiuti contra Albos ab Imperio Germanico adiutos pugnarent. Post brevem conatum constituendi regni, natio respublica facta est. Per Secundum Bellum Mundanum, Unio Sovietica Finniam capere saepenumero quaesivit, cum Finnia Careliae, Sallae, Kuusamonis et Petsamonis partes et aliquas insulas amisit, sed independens mansit. Finnia se Nationibus Unitis anno 1955 iunxit et officiale neutralitatis programma statuit. Foedus Finno-Sovieticum anni 1948 Unioni Sovieticae aliquod ponderis in Finnica ratione domestica dedit per Belli Frigidi aeram. Finnia se Organizationis Coöperationis Oeconomicae et Evolutionis anno 1969, consociationis CFAS Sodalitati pro Pace (Anglice Partnership for Peace; Francice Partenariat pour la paix) anno 1995, Consilio Sodalitatis Euro-Atlantico (Anglice Euro-Atlantic Partnership Council; Francice Conseil de partenariat euro-atlantique) anno 1997, et denique Eurozonae eius inceptione anno 1999 iunxit.

Finnia relative? serius se industrializavit, magnopere agraria natio usque ad annos 1950 manens. Cito provectam oeconomiam evolvit, dum modo Nordico latam civitatem opitulationis construebat, quod pervulgatam prosperitatem et unum apud maximum PDG per capita in toto orbe terrarum intulit. Nihilominus, ex anno 2012, Finnici PDG incrementum negativum fuit, anteeunte nadir -8% anno 2009. Finnia multis munerum nationalium mensuris excellit, sicuti in educatione, oeconomica aemulatione, libertatibus civilibus, qualitate vitae, et progressu humano. Anno 2015, Finnia collocata est primo loco secundum Opes Humanas Mundanas et Indicem Libertatis Imprimendi, et sicuti stabilissima civitas in toto orbe terrarum secundum Indicem Civitatum Fragilium et secundo loco secundum Relationem Mundanam de Lacuna inter Genera. Plerique Finni Ecclesiae Evangelicae Lutheranae Finnicae asseclae sunt, quamquam libertas religionis constitutione Finnica praestatur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Prima cognita scripta nominis Finniae apparitio in runicis saxis tribus esse putatur. Duo in Suecica provincia Uplandia inventa sunt et inscriptionem finlonti (U 582) habent. Tertium in Gothlandia, apud Mare Balticum, inventum est, inscriptionem finlandi (G 319) habens et originem a saeculo XIII trahens. Nomen Finnorum tribui conexum praesupponi potest, qui primum anno Domini 98 memorantur. Hoc nomen Indoeuropaeum provenit fortasse ab verbo Germanico finn ("venator-convector" vel "vagus"). Sunt multa nomina locorum in Scandinavia quae Finn continent (exempli gratia "Finmarchia", "Silva Finnorum").

Nomen autem Finnicum, Suomi, unde originem trahat, incertum est. Hae duae theoriae in dubium vocandae sunt, quae aut a verbo Finnico suo ("palus") aut a suomu ("squama") originem repetunt. Probabilius autem originem ducit a verbo Proto-Baltico *žemē ("terra, regio"), a qua ductum est etiam nomen Samorum gentis. Propositum est etiam id originem trahere a verbo Protoindoeuropaeo *gʰm-on hominem significanti, quo, si verum sit, fiat ut ab eodem verbo atque nomen Latinum homo originem ducat.[3] Nomen Finniam significans in linguis Finnicis Balticis, linguis Samicis, atque in lingua Lettonica, Lithuanica, Scotica, Estonica similis est Suomi nominis; aliis in linguis idem est similis nominis linguae Sueticae, alterae linguae publicae Finniae, in qua Finnia Finland nominatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

Indicia archaeologica Christina (Finnice et Boreosamice Ristiina; Suecice Kristina) in Finnia inventa.

Secundum evidentias,? regio ubi nunc Finnia est occupata est ab homine primum circa 8500 a.C.n. per Aetatem Lapideam, Aevo Glaciali retrocedente. Primi meridiei nationalis incolae e praesentibus Civitatibus Balticis oriebantur, septemtrionis autem incolae ex Europa Orientali, e praesentibus Russia et Siberia, oriebantur. Provectissimae gentes probabiliter? venatores et agricolae erant, in tundra et rebus quas mare offerre posset viventes. Fictile e 5300 a.C.n. cognoscebatur. Extensi permutatorii systematis exsistentia per perihodon Mesolithicam propagatione amianti steatitique in Finnia Orientali et exsistente ardesia in Scandinavia, Russia, Lacus Onegae meridie praeter Scandinaviam Septemtrionalem indicatur. Suscipitur et probabile habetur ut linguis Finno-Ugricis loquentes in regionem per Aetatem Lapideam venirent et possibiliter primi Mesolithici coloni essent.

Culturae Fictilis Chordati adventus in meridionalia Finniae litora, circa 3200 a.C.n., agriculturae initio coincidisse potest. Nihilominus, provectissima agriculturae regesta a praeterito millennio originem trahunt. Venatio et piscatus adhuc ponderis partes oeconomiae sunt, praesertim in septemtrionali et orientali civitatis partibus. Aetas Aënea (1500-500 a.C.n.) et Aetas Ferrea (500 a.C.n.-1200 a.D.) amplis contactibus cum Scandinavia, Russia Septemtrionali, et regione Baltica designatae sunt.

Mentio Fennorum apud Tacitum[recensere | fontem recensere]

Finnorum nomen saeculo primo exeunte in opere Taciti de Origine et Situ Germanorum reperitur:

Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus: solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset.[4]

Utrum Fenni Taciti re vera fuerint genus Finnicum, an fortasse Samorum,[5] an neutrum, usque hodie disputatur.

Sub potestate Sueciae[recensere | fontem recensere]

Limes inter Finniam Suecicam et Ducatum Novogardiensem secundum Notteburgense, anno 1323 obsignatum.

Primi Suecici coloni Finnicum in litus Mediaevali epocha, adhuc saeculo XII, egressi sunt, nationem sine ulla civitatis ordinatione divisam in locales familiares tribus invenientes. Historici aiunt anno 1155 Finniam in potestatem Sueciae venisse, anno 1150 religionem Christianam introductam esse. Religio Christiana ab rege Suecico Erico IX in Finniam lata est bello quod Prima Suecica Expeditio Sacra appellari solet. Archaeologica vestigia autem sunt quibus Christiana religio in Finnia Meridionali ante annum 1150 fuisse videatur.

Anno 1293 castrum Viburgense, in medio Sinu Finnico aedificatum est ut Suecicae occupationes in Finnia et Carelia consolidarentur. Anno 1249 Suecicus rex Birger Jarl Secundam Suecicam Expeditionem Sacram duxit sic de iure Finnia in potestam Sueciae venit et lingua Suecica quoad educationem et administrationem rei publicae principalis facta est; Finniae autem lingua populi, clericorum iudicumque lingua remansit. Societas in quattuor genera divisa erat: nobiles, equites, clericos et agricolas iurum expertes, ex quibus maxima pars civitatis constabat. Foedere Notteburgensi, anno 1323, constitutus est limes inter Finniam Suecicam et Ducatum Novogardiensem.

saeculo XV a Michaele Agricola primi libri in Finnia editi sunt; eodem saeculo Suecicum Imperium quoque ad Lutheranam religionem se convertit. Suecicum Imperium in Finnia urbes condidit, sicut urbes Ingriam Caianiamque. Provinciae praefectus Petrus Brahe decem urbes et primam Academiam Aboensem condidit. Finniae exercitus in bellis Suecicis pugnavit et Finniae milites in exercitu Suecico nomine Hakkapeliittas appellabantur. Saeculo XVIII, acre bellum inter Sueciam et Russiam ut Russia bis nationem occuparet adduxit, Bellum Septemtrionale Magnum fuit, per quod Suecia contra Daniam, Norvegiam et Rem Publicam Utriusque Nationis pugnavit. Denique bellum conflictus restrictus ad Sueciam et Russiam, Bellum Finnicum nuncupatus, factum est

Magnus Ducatus Finlandiae[recensere | fontem recensere]

Russica Magni Ducatus Finlandiae tabula.

Die 29 Martii anni 1809, postquam capta sit ab Alexandro I Russiae viribus militaribus, Finnia facta est Magnus Ducatus Finlandiae, autonomus intra Imperium Russicum usque ad exeuntem annum 1917. Per illud tempus,lingua Finnica amplius spatium consecuta est et ex anno 1860 fortis motus popularis nationalisticus crevit.

Anno 1835, editum est Kalevala, quod nationale epos factum est, et anno 1882 lingua Finnica lingua officialis in statuto nationali declarata est. Fames fere 15% incolarum inter 1866 et 1868 occidit, una apud maximas fames in Europaea historia, quod Russiam ut nummaria ordinatio facilitaretur adduxit. Oeconomicum politicumque incrementum rapidum fuit, PDG Statunitensi dimidio et Britannicae tertiae parti aequipollens factus est.

Anno 1906, motus "Suffragium universale" nuncupatus in natione adoptatus est. Nihilominus, relatio inter Magnum Ducatum Finlandiae et Russiam in crisin intravit, cum gubernatio Russica, ob nationis incrementum, autonomiam initio datam restringere vellet. Exempli gratia, Suffragium fuit, revera, fere absurdum, quia Russicus tzar de quavis decisione in Parlamento Finnico habita adopinari non debebat. In illo tempore, radicales liberales et socialistae primas indepenndentiae vindicationes incepere.

Libertas et bellum civile[recensere | fontem recensere]

Declaratio libertatis Finniae.

Post Revolutionem Februariam, Finniae positio sicuti Russiae pars, praecipue a democratis socialibus, dubitari coepit. Quia dux civitatis Russicus tsar erat, non clarum quis dux exsecutivus post revolutionem esset erat. Democratae nuncupatam "Legem Potestatis" obsignavere, quae maximam auctoritatem parlamento daret. Nihilominus, gubernatio Russica non approbavit et parlamentum vi dissolvit, quod consideratum est illegale a democratis, quia magna pars Russici ponderis in Finnia "Lege Potestatis" finita est.

Nova comitia facta sunt et factio dextera vicit, quae praecipuus politicus democratarum hostis erat. Victa factio resultationes accipere negavit et ut parlamenti dissolutio extralegalis fuisset allegavit. Duae factiones, paene aeque potentes, maxime antagonicae factae sunt.

Res novae Octobres denuo ludum mutavere. Subito, factio dextera rursus suam decisionem obstandi transferentiae potestatis exsecutivae Russicae ad Finniae consideravit, quoniam Russici radicales potestatem in Russia ceperant, dimisso tsare Nicolao II. Potius quam coniunctus "Legi Potestatis" permanere, factio nationalem independentim die 6 Decembris anni 1917 declaravit. Nationis independentia Foedere Bressiciensi, die 3 Martii anni 1918 obsignato, agnita est.

Post terribile bellum civile, factio dextera, a generali Gustavo Mannerheim ducta, democratas vicit, qui a Russicis bolsevicis adiuvati sunt. Foedere Bressiciensi obsignato, Germanicae copiae expositae sunt Hankonem et Idibus Aprilibus anni 1918 Helsingiam cepere. Die 13 Maii celebrata est "Finniae Albae" victoria, Russicis Sovieticis copiis natione discessis.

Die 9 Octobris anni 1918, Senatus Finnicus Germanum Fridericum Carolum Hassiae regem elegit. Abolitio monarchiae in Germania etiam monarchiam in Finnia finivit et ne quidem Fridericus nationem visitare potuit, a munere die 14 Decembris abdicans. Finnia officialiter parlamentaristica facta est et Carolum Iohannem Ståhlberg primum praesidem elegit.

Inter annos 1918 et 1920, Finnia nonullas incursiones in Russica territoria fecit, quae Heimosodat nuncupatae sunt et quarum propositum erat Magnam Finniam (Finnice Suur-Suomi; Suecice Storfinland) creare, quod non accidit. Foedus Tarbatense, cum Russia pridie Idus Octobres anni 1920 obsignatum, limites inter ambas nationes definivit.

Secundum Bellum Mundanum[recensere | fontem recensere]

Regiones Finnicae Unioni Sovieticae cessae per Secundum Bellum Mundanum.

Per Secundum Bellum Mundanum, Finnia et Unio Sovietica bis inter se pugnavere: Bellum Hibernum (inter annos 1939 et 1940) et in huius belli continuatione inter annos 1941 et 1944, per Operationem Barbarussam (Theodisce Unternehmen Barbarossa), cum Germania in URSS invasit. Per 872 dies, Finnicae et Germanicae copiae Leninopolin obsedere, unam apud praecipuas Sovieticas urbes. Germania victa a orientalibus aciebus et ergo Sovieticis progressis, Finnia denuo foedus pangere cum URSS et reparationis exigentias et dominium accipere coacta est.

Aliquot obsignata foedere inter annos 1947 et 1948 ut Finnia Unioni Sovieticae bonam sui territorii partem cedere deberet determinavere, fuit Foedus Pacis Moscuense. Finnia Unioni Sovieticae belli damna reparare et regionis Careliae partes non minus quam urbium Sallae et Petsamonis partes cedere coacta est, quae coniunctae 10% territorii et 20% industrialis capacitatis repraesentabant, apud quas Portus Viburgensis. Circiter 400 milia evacuatorum istas terras reliquere.

Civitas subsidium Consilii Marshalliani (Anglice Marshall Plan), elaborati ad denuo structurandam Europam, reiicere debuit sed clam protecta est a Civitatibus Foederatis, quae iuvere in evolutione et contribuere iuxta cum democratis ad libertatem civitatis servandam. Finnia commercium cum Britanniarum Regno constituere coepit et belli reparationes nationem in industrialem potentiam transformavere. Adhuc reparationibus Unionis Sovieticae effectis, natio, quae aliquarum opium naturalium sicuti petrolei et ferri inops erat, partim ab URSS oeconomicis rebus pendebat.

Bellum Frigidum[recensere | fontem recensere]

Urho Kekkonen, octavus praeses Finniae.

Anno 1950, Finnicorum operariorum dimidium agrariis areis erat et 30% urbanas areas incolabant. Novae opportunitates in industria commercioque homines in urbes attraxere. Olympia aestiva anni 1952 multos periegetas in nationem tulere. Cum annis 1970 laboris opportunitates non crescerent, milia hominum in praecipuam Sueciae aream, praesertim inter 1968 et 1970 migravere. Finnia active commercialem liberationem Argentariae Mundanae, Fundi Monetarii Internationalis et Conventus Generalis de Vectigalibus ac Commercio participavit.

Quamquam neutra manet per Bellum Frigidum conata est, Finnia "Zona Cana" inter Occidentales nationes nuncupata est. Tractatus Amicitiae, Coöperationis et Assistentiae Mutuae Finnosovieticus (Finnice YYA-sopimus eli sopimus ystävyydestä, yhteistoiminnasta ja keskinäisestä avunannosta; Suecice Fördrag om vänskap, samverkan och ömsesidigt bistånd; Russice Договор о дружбе, сотрудничестве и взаимной помощи между СССР и Финляндией) Unioni Sovieticae magnum pondus intra Finniam dedit, cui magno fructu carpsit praeses Urho Kekkonen contra suos adversarios. Qui effectivum monopolium in rationibus cum URSS mansit, quod multo eius auram popularem auxit. Etiam conatus est politicas declarationes vitare quae antisovieticae putarentur, quod "finlandizatio" nuncupatum est. Haec censura quoque litteris et cuivis medio communicationis proderat.

Quamquam arctas rationes cum URSS habebat, Finnia suam oeconomiam activam in mercatu Occidentali mansit. Oeconomicum nationis incrementum rapidum fuit. Mortuo Sovietico dictatore Iosepho Stalin, dominium super Finnia enervari coepit: Sovietici unum apud praecipua nationis propugnacula, Purkale[6] (Finnice Porkkala; Suecice Porkala; Russice Порккала) anno 1956 evacuavere; URSS etiam nationi se Consociationi Europaeae Liberi Commercii anno 1962 iungere permisit. Doctrina Paasikiviano-Kekkoneniana etiam bene successit, per quam Finnia compluribus Sovieticis exigentiis satisfacere consecuta est sine afficienda eius neutralitate in Bello Frigido aut politica eius libertatis.

Historia eventusque recentes[recensere | fontem recensere]

Usque ad 1991, Praeses Magnus Koivisto et duae e tribus praecipuis factionibus, Factio Centri[7] (Finnice Suomen Keskusta et Suecice Centern i Finland) et Factio Socialis Democratica (Finnice Suomen Sosialidemokraattinen Puolue et Suecice Finlands Socialdemokratiska Parti) ideae uniendi Unioni Europaeae adversabantur et se tractatui Spatii Oeconomici Europaei iungere malebant. Nihilominus, postquam Suecia suam petitionem sodalitatis anno 1991 subiecisset et Unio Sovietica exeunte hoc anno soluta esset, Finnia suam propriam adhibitionem ad Unionem Europaeam Martio anni 1992 subiecit. Accessionis processus gravi publica disceptatione notatus est, ubi opinionis dissimilitudines factionum doctrinas non sequebantur. Officialiter, omnes tres praecipuae factiones sodalitati Unionis favere, sed omnium factionum socii ambitionem contra adiunctionem participaverunt. Ante parlamentariam decisionem uniendi Unioni Europaeae, consultativum plebis scitum die 16 Aprilis anni 1994 habitum est, in quo 56,9% suffragiorum adiunctioni favere. Accessionis processus Kalendis Ianuariis anni 1995 completus est, cum Finnia se Unioni Europaeae iunxit iuxta cum Austria et Suecia. Finniam in Unionem Europaeam ducere praecipua adeptio Centristico-Conservativae gubernationis ab Eskone Aho, tunc in munere, ductae putatur.

Oeconomico consilio, accessio ad Unionem Europaeam magnas mutationes cum se ipsa implicavit. Quamvis politici antehac se ponendis faenoribus involvebant, argentariae centrali mandatum cum scopo de inflatione datum est donec Finnia se eurozonae iunxit. Per duas successivas Primi Ministri Pauli Lipponen gubernationes inter 1995 et 2003, aliquot magnae societates publicae omnino aut partim privatizatae sunt. Duo Matthiae Vanhanen consilium ministrorum idem fecere usque ad autumnum anni 2008, cum civitas principalis Finnicae telecommunicativae societatis Elisa actionarius facta est ut confirmaretur Finnica proprietas strategice praecipuae industriae.

Praeter rapidam integrationem in Unionem Europaeam, securitas contra Russicum influxum amplificata est construenda re militari omnino consociationi CFAS consentanea. Mille copiarum (magna quantitas per capita) consociationum CFAS ac Nationum Unitarum actionibus simul commendatae sunt. Finnia etiam energeticis inceptis contradixit quae de Russicis importationibus dependentiam augerent. Sub idem tempus, Finnia una apud ultimas haud consociationis CFAS socias in Europa mansit et videtur non fore satis adiumenti completae sodalitiae si Suecia primum non se coniungat.

Populositas assenescit cum indice natalium 10.42 natalium pro milli incolarum aut cum indice fertilitatis 1.8. Cum media aetate 41.6 annorum, Finnia una apud nationes cum altissima media civium aetate est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Betulae in silva Finnica.
Finnia e satellite visa
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Geographia Finniae, Index urbium Finniae, et Index lacuum Finniae

Propemodum inter latitudines 60º et 70º Septemtrionem et longitudes 20º et 32º Orientem iacens, Finnia una apud septemtrionallimas nationes in toto orbe terrarum est. Apud mundana capita, solum Reykiavica magis Septemtrione quam Helsingia iacet. Distantia e meridionallimo loco, Hankone (Finnice et Boreosamice Hanko; Suecice Hangö), usque ad septemtrionallimum in natione, Nuorgam[8] (Finnice et Suecice Nuorgam; Boreosamice Njuorggán), 1 160 chiliometrorum seu 720 milia passuum sunt.

In Finnia notanda est multitudo lacuum: omnes enim 187 888 lacus areae plus quam 500 metrorum quadratarum seu 0.12 agrorum eo iacent. E quibus lacus cum maxima area est Saimaa (Finnice Saimaa et Suecice Saimen), quartus maximus lacus in Europa; altissimus Piente (Finnice Päijänne et Suecice Päijänne seu Päjäne), plurimum autem lacuum in Finniae orientalibus terris sunt, cuius una pars vere Finnia Lacuum (Finnice Järvi-Suomi et Suecice Insjöfinland) nominatur. Haud profundi sunt lacus Finnici, media altitudine septem metrorum. Complures insulae in lacubus insunt, sicut invenitur multitudo insularum etiam in oris Finniae, praesertim ad urbem Aboam et circa magnam insulam Fastam Alandiam (Finnice Manner-Ahvenanmaa seu Ahvenanmanner; Suecice Fasta Åland ). Maxima insula est Saaminginsalo (Finnice et Suecice Sääminginsalo) cum area 1069 chiliometrorum quadratorum seu 413 milium passuum quadratorum; secunda maxima est Fasta Alandia ipsa cum area 685 km². Omnes 179 584 insulae in lacubus et in partes Finniae Baltici maris numeratur[9]. Maxima insularum conglobatio Austroriente in Mari Archipelagi (Finnice Saaristomeri; Suecice Skärgårdshavet) inter continentalem Finniam et praecipuam Alandiae (Finnice Ahvenanmaa; Suecice Åland; Boreosamice Ålánda) insulam invenitur.

Multa e Finnica geographia Aevo Glaciali explanuntur. Glaciaria densiora erant et magis in Fennoscandia quam in reliqua Europa perstiterunt. Quorum erodentes effectus Finnicum prospectum plerumque planum cum paucis collibus et paucissimis montibus reliquere. Pars meridionalis atque ora Ostrobothniae sunt regiones aequales, media autem pars civitatis est tumulosa. Saltus Finniae orientalis et montes Lapponiae relicti sunt ab iugo montium olim inter Careliam orientalem et Lapponiam prominentium. Locus altissimus civitatis in Halti (Finnice Halti seu Haltitunturi seu Haltiatunturi; Suecice Halde fjäll; Boreosamice Háldi seu Háldičokkha) monte, 1 324 metra seu 4 344 pedes alto, iacet, in boreali puncto extremo Lapponiae (Finnice Lappi; Suecice Lappland; Boreosamice Lappi eanangoddi), apud limitem inter Finniam et Norvegiam. Altissimus mons suum culmen omnino in Finnia habens est Ridnitsohcca (Finnice et Suecice Ridnitšohkka; Boreosamice Ritničohkka), 1 316 metra seu 4 318 pedes altus, monti Halti directe conterminus.

Recedentia glaciaria terram cum moraenicis congestibus modo cristarum glacialium reliquere. Quae sunt cristae e stratificatis ruderibus harenaque, percurrentes e Boreoccidente versus Austrorientem, ubi antiqua glaciarii acies quondam iacebat. Apud quarum maximas sunt tres Salpausselcae (Finnice Salpausselät et Suecice Salpausselkä seu Stängselåsen) cristae Finniam meridionalem transeuntes.

Cum compressa esset sub enormi glaciariorum pondere, Finnicum terrenum propter repercussum postglacialem ascendit. Hic effectus fortior est circum Sinum Bothnicum (Finnice Pohjanlahti; Suecice Bottniska viken), ubi terra constanter circiter unum centimetrum seu 0.4 uncias per annum ascendit[10]. Sicuti resultatio, antiqui maris fundus paulatim sicca terra fit: superficialis nationis area circiter septem chiliometra quadrata seu 2.7 milia passuum quadratorum anniversarie expansa est. Relative loquendo, e mari Finnia emergit[11].

Prospectus plerumque pinophytorum silvis borealibus et caricetis, cum pauco agro culto, operitur. E tota area 10% lacus, flumina et stagna; et 78% silvae sunt. Silva e pinis, piceis, betulis et aliis speciebus consistit. Finnia maxima ligni productoria natio in Europa et apud maximas productorias nationes in toto orbe terrarum est. Communissimus lapidis typus granitum est. Quod est omnipraesens pars prospectui, conspicuum ubicumque non est tectum solum. Moraenae aut tillitum sunt communissimus typus soli, tecti tenui humi strati e biologica origine. Subcinerariorum progressus in plerisque silvaticis solis videntur, praeterquam ubi paulum siccationis est. Cliae et turbariae ombrotrophae paululum siccatas areas tegunt.

Biodiversitas[recensere | fontem recensere]

Ursus arctos est unus e magnis mammalibus Finnicis.

Finnia pars est regionis Euro-Sibericae in oecozona palaearctica, et animalia Finnica propria sunt faunae eius regionis. Mammalia plus quam 60 numerantur, quorum generales sunt inter alia sciurus, lepus, vulpes; magna autem mammalia in Finnica natura inveniuntur ursus, lupus, alces, tarandrus, gulo. Proprius Finniae est etiam domitus rangifer tarandrus tarandrus, qui Finnice poro appellatur. Genera avium sunt fere 450, quorum complures hieme peregrinantur.[12] Solite in silvis alibique in Finnia reperti aves sunt paridae, anatidae, rallidae, fringillidae, accipitridae, strigidae. Pisces plus quam 70 reperiuntur, reptilia quinque, amphibia etiam quinque. Numerus reptiliorum amphibiorumque admodum est parvus, in Estonia enim, terra trans Sinum Finnicum sita, ut puta, sunt tredecim diversa genera amphibica.

Maxima silvae Finniae pars est silva coniferarum, plena picearum pinorumque, etiamsi in ipsa silva aliqua arborum genera frondea quoque inveniuntur, ut betulae et aceria. Tantum in oris meridionalibus crescit silva partim coniferarum, partim frondiferarum, in septentrionalibus autem terrae silva coniferarum et tundra intermixta sunt. Plantae Finniae propriae sunt myrtillus, vaccinium, quarum bacas Finnici legere solent, atque lichenes muscique. Convallaria majalis flos proprius Finniae electus est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Hiems Finnica plerumque Novembri incipit, in Lapponia plerumque iam Octobri.

Regio Finniae plerumque inter regiones climatis continentalis numeratur, sed clima Finnicum partim etiam maritimum haberi potest. Flumen Sinus in Oceano Atlantico ad occasum solis a Finnia fluens efficit, ut hiemes Finnicae calidiores sint quam in aliis inter 60 et 70 gradus latitudinis iacentibus regionibus. Etiam mare Balticum hiemes Finnicas calefacit; item magni lacus in adiacentiis eius. In regione inter meridiem et occasum solis temperatura media anni est fere 5.5 °C; frigidissima autem anni temperatura media, -2 °C, invenitur inter septentrionalem et solis occasum.

Tempestates in Finnia multum variant secundum anni tempus. Media hieme, Ianuario et Februario, sunt tum temptestates nivosae, tum frigora arida; Aprili et Maio pluit raro, et saepe lucet sol; plerumque inter medium Iunium et medium Augustum etiam dies plus 25 graduum sunt, interdum etiam imbres fulminaque reperiuntur, sed post Augustum tempestas frigescere solet et in Finnia meridionali pluit saepe, in septentrionalibus autem aridius est; Octobri et Novembri caelum est magis magisque nubilum, in Lapponia iam frigora arida sunt; Decembri etiam in regionibus meridionalibus est hiems, tum est mite caelum, tum friget.

Quantum in unaquaque parte Finniae circiter pluat, multum variat. Minime, id est fere 40 cm singulis annis, pluit in Lapponia ac in ora Ostrobothniae, maxime autem, fere 70 cm, in regionibus orientalibus, sed etiam in oris meridionalibus atque oris inter occasum solis et meridiem plus minus tantundem pluere solet. Maxime pluit mense Augusto, fere 70 mm, quod est decima pars pluviae annuae.

Venti in Finnia sunt haud celeres; in oris et locis maritimis plerumque ventus flat circiter 5—7 metra per secundum, alibi in Finnia non nisi 3—4 m/s. Anni tempora ventosissima sunt menses ab Octobri usque ad Ianuarium, minime ventosa ab Aprili ad Iulium. Caelum Finnicum saepe est nubibus obductum: autumno exeunte et hieme 65—85% dierum nubili sunt, Maio quidem et Iunio est serenius — tum fere 30—40% dierum sunt nubili.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Parlamenti Finnici praecipuum aedificium.

Finnia democratia parlamentaria est. Praesidatus Rei Publicae satis potestatum fruitur, sed in praesenti munere minus notato in politica vita quam viginti annos abhinc fungitur. Consilium Ministrorum Finnicum (Finnice Valtioneuvosto et Suecice Statsrådet) a Primo Ministro ducitur, qui eligitur a Parlamento. Concilium Ministrorum a Primo Ministro, dissimilibus Gubernationis Centralis ministris et a sodali mandati, cancellario iustitiae, constituitur.

Parlamentum Finniae (Finnice Suomen eduskunta; Suecice Finlands riksdag; et Boreosamice Suoma riikkabeaivvit) unicamerale est, componitur a 200 deputatis et constitutionaliter maximam auctoritatem legisferam in Finnia habet. Constitutionem mutare, praesidem revocare et praesidis vetitis adversari potest. Cuius actus iudicialiter vocari in controversiam non possunt. Leges a gubernatione aut a quovis apud Parlamenti membra rogare possunt, qui per suffragium proportionale spatio annorum quattuor eliguntur. Systema iudiciarium tribunalia magnarum rogationum quae res civiles penalesque iudicant, iudicia appellationis et unum Iudicium Summum comprehendit. Res iudicialis administrativa est responsalitas tribunalium administrativorum, iudiciorum administrativorum appellationis et Iudicii administrativi Summi. Aliquae particulares administrativae iurisdictiones causam de litigiis subeunt, v.gr. de litigiis aquarum.

Parlamentum, cum suffragium universale anno 1906 institutum esset et suffragium feminis datum esset, tentum est ab agrariis factionibus, sicuti Factione Centri (Finnice Suomen Keskusta et Suecice Centern i Finland); a socio-democratis, sicuti Factione Sociali Democratica (Finnice Suomen Sosialidemokraattinen Puolue et Suecice Finlands Socialdemokratiska Parti); et a socialistis democraticis, sicuti Foedere Sinistrae (Finnice Vasemmistoliitto et Suecice Vänsterförbundet). Dicenda est politica praestantia signatior fuisse antisocialiticis (sensu antisovieticis) motuum pondere quam in aliis similibus nationibus, quae saltem communicationem cum URSS habuere.

Constitutio et eius locus in systemate iudiciali unici sunt, sensu ut non sit Iudicium Constitutionale et ut Iudicium Supremum in lege interesse nequeat cum solo praetextu ut anticonstitutionalis sit. Constitutionalis vis legis e mero parlamentario suffragio pendet. Aliae Europaeae nationes quae organo summo constitutionali carent Nederlandia et Britanniarum Regnum (hoc sine constitutione) sunt.

Systema iudiciale divisum est in ramos tres, qui sunt: tribunalia cum criminali aut civili iurisdictione et tribunalia specialia cum responsalitate causarum inter publica et administrativa civitatis organa. Lex Finnica hierarchizata est: tribunalia localia sub tribunalibus appellationis regionalibus et haec sub Iudicio Summo.

Secundum Transparency International, Finnia minimum politicae corruptionis gradum apud omnes nationes in hac indagatione analyzatas habet.

Politica defensionis[recensere | fontem recensere]

Finnicus 81 KRH 71 Y mortarii manipulus praeditus Rk 95 Tp sclopetis striatis impetus.

Vires Armatae Finnicae (Finnice Puolustusvoimat et Suecice Försvarsmakten) componuntur e 230 000 copiarum casu totius convocationis ad arma. Utuntur systemate delectus universalis masculini, voluntario feminis. Fundatur in modo defensionis territorialis in qua subsidia multum ponderis habent.

Dispensatio oeconomica defensionis in Finnia propemodum 2 900 millionum euronum seu 1,4% e PDG est. Diaconia voluntaria peregri popularissima est et copiae in toto orbe terrarum serviunt in missionibus Nationum Unitarum, Consociationis e Pacto Atlantico Septentrionali et Unionis Europaeae. In promptu esse patriae defendendae contra maiorem hostem est 76%, unus apud indices altissimos in Europa.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Fundamentales nationis divisiones administrativae sunt communia (Finnice kunta; Suecice kommun), quae oppida aut urbes (Finnice kaupunki; Suecice stad) nuncupari quoque possunt. Impensarum pecunia municipalium redituum vectigalibus, civitatis subsidiis et aliis vectigalibus suppeditatur. Ex anno 2015, sunt communia 317 et pleraque minus quam 6000 incolarum habent.

Praeter communia, duo intermedii ordines definiuntur. Communia in subregionibus (Finnice seutukunnat; Suecice ekonomisk region; Boreosamice guovlogielddat) septuaginta et regionibus (Finnice maakunnat; Suecice landskap; Boreosamice eanangottit) 19 cooperantur. Quae membris communibus gubernantur et solum limitatas potestates habent. Provincia autonoma Alandia (Finnice Ahvenanmaa; Suecice Åland; Boreosamice Ålánda) permamens democratice electum regionale concilium habet. In regione Caiania (Finnice et Boreosamice Kainuu; Suecice Kajanaland), propositum exemplar regionalibus cum comitiis in processu est. Gens Samica semiautonomam Regionem nativam Samicam (Finnice Saamelaisten kotiseutualue; Suecice Samernas hembygdsområde; Boreosamice Sámiid ruovttuguovllu) in Lapponia (Finnice et Boreosamice Lappi; Suecice Lappland) habet rebus de lingua culturaque.

Inferiori in tabula, numerus incolarum toto in communi viventes, non mere in urbanizata area, includit. Terrestris area in chiliometris quadratis et spissitudo in incolis pro chiliometro quadrato (terrestri area) datur. Numeri e die 31 Martii anni 2016 sunt. Regio capitis (Finnice Pääkaupunkiseutu; Suecice Huvudstadsregionen), Helsingiam, Vantaniam, Esponem et Kauniainen comprehendens, continuam conurbationem circiter 1.1 millionum hominum format. Nihilominus, communis administratio voluntariae omnium communium cooperationi limitata est. e.g. in Consilio Territorii Urbis Helsingiensis (Finnice Pääkaupunkiseudun yhteistyövaltuuskunta; Suecice Huvudstadsregionens samarbetsdelegation).


Urbs Latine Urbs Finnice Urbs Suecice Urbs Boreosamice Populositas[13] Area terrestris[14] Spissitudo Regionalis tabula Incolarum tabula
Helsingia[15] seu Helsinkium[16] seu Helsingforsa[17] seu Helsingforsia[18] seu Forsia Helsingiorum[19] seu Helsingia Nova[19] Helsinki Helsingfors Helsset 629 512 213,75 2 945,09
Communia (tenuibus limitibus) et regiones (crassis limitibus) Finniae (anno 2009).
Incolarum tabula Finniae.
Espo[20] seu Esboa[19] Espoo Esbo Espoo 270 416 312,26 866
Tammerforsia[21][22] Tampere Tammerfors Tampere 225 485 525,03} 429,47
Vantania[23] Vantaa Vanda Vantaa 215 813 238,37 905,37
Uloa[24] (-ae, f.) seu Ulaburgum[25] Oulu Uleåborg Oulu 198 804 1 410,17 140,98
Aboa[26][27] Turku Åbo Turku 186 030 245,67 757,24
Granivicus[28] sive Jyvaeskylae[29] Jyväskylä Jyväskylä Jyväskylä 137 392 1 170,99 117,33
Copio[30][31] seu Cuopio[19] seu Kuopio[32] Kuopio Kuopio Kuopio 112 158 1 597,39 70,21
Colpopolis[19] seu Lahti[33] Lahti Lahtis Lahti 118 885 135,05 880,3
Sustinere[19] seu Kouvola[34] Kouvola Kouvola Kouvola 85 808 2 558,24} 33,54
Arctopolis seu Biorneburgum seu Bioerneburgum seu Ursorum Castrum[35] Pori Björneborg ^Pori 85 256 834,06 102,22
Ostia Carelorum[36] Joensuu Joensuu Joensuu 75 557 2 381,76 31,72
Lappeenranta[37] seu Urbs Villmanstrandensis[38] Lappeenranta Villmanstrand Lappeenranta 72 868 1 433,36 50,84
Tavastum[39] seu Tavasteburgum[40] seu Croneburgum[41] seu Groneburgum[42] seu Arx Tavastiae[19] Hämeenlinna Tavastehus Hämeenlinna 67 914 1 785,76 38,03
Vaasa[43] seu Vasa[19] seu Nicolaopolis[19] Vaasa Vasa Vaasa 67 495 188,81 357,48

Linguae[recensere | fontem recensere]

Abckiria, primus liber Finnice conscriptus

Linguae publicae Finniae sunt lingua Finnica et lingua Suecica (variae dialecti quoque linguarum Samicarum in Lapponia adhibentur). Lingua Finnica 89.7 centesimis hominum sermo patrius est; 5.4 centesimis autem Suecica, quorum maxima pars oram meridionalem, Ostrobothniam, Alandiam incolunt. Maxima lingua Samica est Samica septentrionalis, quam in Finnia loquuntur fere 2000 hominum, una cum locutores in Suecia ac Norvegia; qui omnes inter 15 000 et 25 000 esse aestimatur. Finnica et Estonia et Hungaria solae civitates sunt, quibus lingua maxima est lingua Finno-Ugrica.

Quamquam neque Finnia neque Finni in Imperii Romani orbi fuerunt, Latinitatem honorant[44] et haec in natione colitur per radiophonicas vias necnon per interrete. Nuntii Latini Finnici, emissiones radiophonicae, inde a Septembre 1989 a statione radiophonica YLE Radio 1 emisi sunt. Finnia, cum Unioni Europaeae praeesset, Latine communicabat; qui nuntii Latine scripti, a mense Iulio usque ad mensem Decembrem anni 2006 editi, inveniuntur in pagina interretiali "EU 2006"[45]. Latinistae quidam noti Finnici sunt Teivas Oksala, Ericus Palmén, Tuomo Pekkanen, Reijo Pitkäranta. Singularis est etiam Jukka Ammondt, qui tria alba musica Latine edidit, inter alia album The Legend Lives Forever in Latin, quod carmina Elvis Presley a Teivas Oksala Latine conversa continet.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Tabula provinciarum historicarum Finniae/
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Divisiones administrativae Finniae et Index communium Finniae

Inde ab anno 2010 Finnia in septem territoria, Finnice aluehallintovirasto, Suecice regionförvaltningsverk (Latine fere Magistratus regionales) nominata, dividitur. Quae autem porro dividuntur in undeviginti regiones (Finnice maakunta, Suecice: landskap). Sunt etiam 70 regiones oeconomicae (Finnice seutukunta; Suecice ekonomisk region), quae plus minus quinque communia continent. Numerus autem communium Finniae (Finnice kunta; Suecice: kommun) est hodie 320, cum ut puta anno 2000 omnia 452 fuerunt. His enim temporibus multa communia Finniae coniunguntur, exempli gratia anno 2009 ineunte, cum communia Kuusankoski, Valkeala, Anjalankoski, Elimäki, Jaala coniuncta sunt Kouvolae.

Provinciae historicae[recensere | fontem recensere]

Ecce etiam index sex provinciarum historicarum Finniae, in quas Finnia usque ad annum 2009 dividebatur. Haec provinciae, etiamsi non iam sunt, maximam partem eadem loca continent atque septem aluehallintovirasto hodierna. Finnia Orientalis quidem duas diversas aluehallintovirasto continet.

  1. Finnia Meridiana
  2. Finnia Occidentalis
  3. Finnia Orientalis
  4. Uloa
  5. Lapponia
  6. Alandia
Helsingia, caput et urbs maxima Finniae

Urbes[recensere | fontem recensere]

Decem urbes maximae Finniae magnitudine incolarum sunt:[46]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Litterae Finnicae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Litterae Finnicae
Alexius Kivi, scriptor proprius Finnicus.

In Finnia opera Finnice composita inde a lingua Finnica condita saeculo XVI scripta sunt, usque vero ad saeculum XIX plerique hymni et aliae litterae Christianae, atque leges fuerunt. Michael Agricola, episcopus et reformator, prima opera Finnice composuit, atque ideo cum pater litterarum Finnicarum tum linguae Finnicae scriptae habetur. Poeta autem proprius Finnicus nominatur Ioannes Ludovicus Runeberg. Kalevala, carmen epicum nationis Finnorum ab Elia Lönnrot, viro etiam litteris antiquis erudito, saeculo nono decimo conlatum est, quod attulit, quod saepius Finni sermone patrio suo scribere incohaverunt. Ad mythistorias Finnice conscribendas magnopere valuit Alexius Kivi narrationem Seitsemän veljestä (sc. Septem fratres) anno 1870 divulgatam componens. Eino Leino autem carmina lyrica paravit argumenta et themata sumens ex poesi populari Finnica et ex Kalevala ipsa.

Secundo bello mundano gesto scriptores ut Michael Waltari, Tove Jansson etiam in aliis civitatibus noti sunt facti. Modernismus in poesi Finnica eodem tempore cerni incepit, cum antea Runenerg, Leino, Manninen, et alii opera peritus nationalistica composuerunt. Inter scriptoribus scritricibusque hodienis noti sunt inter alia Arthurus Paasilinna, Kari Hotakainen, Jari Tervo necnon nonnulli auctores mythistoriarum facinorosarum.

Musica Finnica[recensere | fontem recensere]

Ioannes Sibelius, compositor proprius Finniae

Hymnus nationalis Finniae est Maamme ('Terra nostra'), cuius musice composita est a Frederico Pacius, textus autem conscriptus a Ioanne Ludovico Runeberg. Estonici eadem melodia in suo hymno nationali utuntur. Compositor proprius Finniae habetur Ioannes Sibelius, cuius compositio Finlandia interdum proponitur, ut in hymnum nationalem substituetur. Musica classica in Finnia nec aetate Renascentiae nec Baroca proprie composita est, aetate tandem classica musica Finnica floreri incepit. Arte sua tum excellebat Bernhardus Henricus Crusell. Deinde motus romanticus plurimi valuit apud musicam Finnicam componendam usque ad secundum bellum mundanum. Postea etiam modernismus, praesertim ab annis 1950, in musica Finnica classica cerni potest.

Musica popularis Finnica vere orta est annis 1970, quo tempore Finnici verbo Suomirock ("Rock Finnicum") uti coeperunt. Decennio proximo grex Hanoi Rocks famam minorem etiam peregre assecutus est. Annis 1990 musici et greges musicae electronicae, ut Bomfunk MC's et Darude Finniae gloriam paraverunt, et nuper demum grex rockicus Finnicus The Rasmus late in civitatis externis notus factus est et musicae metallicae greges HIM, Nightwish, Sonata arctica quoque innotuerunt. Anno 2006 grex Lordi civitati suae victoriam in Cantus Eurovisionis Certamine, spectaculo musicae popularis, paravit, cum antequam Finnia ab anno 1961 participaverat sine victoria assecuta, quod longius spatium temporis erat quam nulla civitas altera.

Cinematographia Finnica[recensere | fontem recensere]

Tauno Palo, unus e clarissimis histrionibus cinematographicis Finnicis/

Finnici pelliculas fabricari coeperunt iam ineunte saeculo XX. Prima pellicula Finnica fuit Salaviinanpolttajat anno 1907 confecta, quae quidem deinde perdita est. Temporibus primi belli mundani pelliculae non factae sunt in Finnia, sed postea societas Suomi-Filmi constituta est, quae permultas pelliculas confecit. Anno 1931 Tukkipojan morsian, prima pellicula quae etiam voce utitur, a Suomi-Filmi edita est. Annis 1930—1950 histriones illustrissimi fuerunt Tauno Palo actor atque Ansa Ikonen actrix, qui primum in eadem pellicula partes egerunt in Kaikki rakastavat anno 1935; postquam in omnino undecim pelliculis partes inter se amatorum egerunt.

Secundo bello mundano in Finnia multae patrioticae pelliculae ostensae sunt sed etiam nonnullae comoedicae. Raro in pelliculis illius temporis mentiones belli factae sunt. Anno 1955 a moderatore cinematographico Edvin Laine prolata est Tuntematon Sotilas (Miles ignotus), quae libro a Väinö Linna conscripta nititur. Nulla alia pellicula adhuc tam saepe in cinemateis Finnicis frequentata est quam illa. Annis 1960—1980 pelliculae Finnicae rarius editae sunt. Sunt, qui dicunt cinematographiam Finnicam tum collabefactam esse. Quod probabiliter partim ex eo sequitur, quod homines potuerunt pelliculas spectare suis televisionibus, nec iam debuerunt pecuniam in cinemateis solvere.

Recentibus temporibus nonnulli homines magni momenti in cinematographia Finnica apparuerunt. Moderator cinematographicus Renny Harlin multas pelliculas internationales confecit, cuius in numero sunt ut puta Cliffhanger, Die Hard 2, Deep Blue Sea. Pergitque ille usque pelliculas edere. Collega eius Aki Kaurismäki anno 2002 pelliculam Mies vailla menneisyyttä confecit, quae nominata est in Praemiis Academicis (non quidem vicit) atque in Festo Canuae, in quo praemium Grand-prix accepit.

Res athletica Finnica[recensere | fontem recensere]

Alsulegia glacialis est genus athleticum dilectissimum Finnicum.[47]

Numerus nomismatum Olympiorum ab athletis Finnicis acceptorum maior est quam nullius aliae civitatis, si cum numero incolarum comparatur.[48] Genus athleticum proprium Finnicum est pesäpallo, lusus similis basipilae, quod frequenter in Finnia lusum est dimidio primo saeculi XX, sed deinde alsulegia glacialis genus athleticum popularissimum factum est. Multum exercitata apud Finnicos sunt etiam nartatio, natatio, pediludium, birotatio, atque quidam lusus gregalis Finnice salibandy, Suecice innebandy nominatus.

In Finnia semel certamina Olympica aestiva habita sunt anno 1952 Helsingiae, in capite Finniae, et bis ibidem certamina mundana athletica annis 1983 et 2005. Eventa magna in re athletica Finnica fuerunt etiam, cum cursor Paavo Nurmi annis 19201928 novem medalias aureas Olympicas assecutus sit, cum in Olympiiis anni 1920 in certamine iaculatorum et primus et secundus et tertius et quartus omnes Finnici fuerunt, cum Finnia bis vicit certamina mundana alsulegiae annis 1995 et 2011. Noti athletici Finnici recentium temporum sunt inter alia autocinetistae, Kimi Räikkönen, Michael Häkkinen pedilusores Jari Litmanen, Sami Hyypiä, lusores alsulegiae Teemu Selänne, Saku Koivu.

Nexus interni

Portal.svg
Porta
Finniae


Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  2. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706.
  3. Häkkinen, Kaisa: Nykysuomen etymologinen sanakirja. WSOY sanakirjat. Helsinki: WSOY, 2004. ISBN 951-0-27108-X. (Finnice)
  4. Tacitus, Germania 46
  5. Juha Pentikäinen, Kalevala Mythology, Indiana University Press, 1999, p226
  6. Denmark and Early Christianity in Finland ubi dicitur: "(...) Inde usque Purkal iii. et ad hanc insulam de Hangethe iter uersus orientem. et aliquantulum tamen uersus aquilonem. Item de Purkal usque Narigeth ultra mare Estonum. vi (...)"
  7. Ephemeris ubi dicitur: "Factio Centri (KESK) ministri primarii Matti Vanhanen victorem discessit electionum ad parlamentum in Finnia habitarum. - 19/03/2007 01h47".
  8. NUNTII LATINI, NEWS IN LATIN, BY REIJO PITKAERANTA AND TUOMO PEKKANEN ubi dicitur: "Nox polaris in Nuorgam incipit".
  9. Suomen saaret Finlands öar rf – Suomen saaret ry. (Finnice)
  10. Institutum Finnicum Investigationis Marinae die 24 Augusti anni 2004. Die 22 Ianuarii anni 2007 recuperatum (Finnice).
  11. "Finland." Encyclopædia Britannica. Encyclopædia Britannica Ultimate Reference Suite. Sicagi: Encyclopædia Britannica, 2011.
  12. http://www.birdlife.fi/havainnot/rk/suomessa_tavatut_lintulajit.shtml%7CBirdLife Suomi — Suomessa tavatut lintulajit
  13. "Ennakkoväkiluku sukupuolen mukaan alueittain, maaliskuu.2016" (Finnice). Rationrium Finniae. Recuperatio pridie Kalendas Aprilis 2016.
  14. "Area secundum commune Kalendas Ianuarias 2011" (PDF) (Finnice et Suedice). Agri mensura Finniae. Recuperatum die 9 Martii 2011.
  15. Adiectivum Helsingiensis.
  16. Reijo Pitkäranta: Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, WSOY 2001, ISBN 951-0-22506-1)
  17. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  18. William T. Stearn, Botanical Latin (London, 1983: David & Charles), p. 222.
  19. 19.0 19.1 19.2 19.3 19.4 19.5 19.6 19.7 19.8 Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam
  20. http://en.wikipedia.org/wiki/List_of_Latin_place_names_in_Europe
  21. Vb. adiect. "Tamperensis": cf. titulum libellorum Acta Universitatis Tamperensis. "Tammerforsiensis": vide e.g. hic
  22. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009. Adiectivis, "Tammerforsiensis" et "Tamperensis".
  23. http://en.wikipedia.org/wiki/List_of_Latin_place_names_in_Europe
  24. Nomen "Uloa" extrahitur secundum librum Johannes Snellmann, Sari Kivistö, Arto Kirri, Oulu-seura, Oulun kaupungista = De urbe Uloa (2000) ISBN 951-96461-2-4
  25. Friedrich Rühs, Finland und seine Bewohner (Lipsiae: Göschen, 1809) textus
  26. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706
  27. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  28. ThesaurusLex, Latinska namn på finska städer och landskap
  29. Ahti Rytkönen, Lisiä suomalaiseen kielija kansantieteeseen (1976). Genetivus pluralis huius nominis est Jyvaeskylarum.
  30. Projekt Runeberg: Finland framstäldt i teckningar ubi dicitur "socken omtalas först 1554, och nomnet "Copio" förekommer icke förr äu 1571. Bland flera härledningar af namnet är den sanuolikast, som Kuopio vara en förfinskning (...)."
  31. Tabula Regnorum Sueciae et Norvegiae, Amstelodami apud Hugo Allardt anno 1664.
  32. Magistri linguae Latinae in urbe Kuopio convenerunt. Nuntii Latini, 8. Augusti 2014. (Audiri quoque potest: [1])
  33. docplayer.fi ubi dicitur "Ihmisen varaosat. Studia Generalia Lahtiensis Kimmo Kontula, HY:n vararehtori Sisätautiopin professori"
  34. archive.org News in Latin ubi dicitur "(...) Deinde ad stationem biocolytarum urbis Kouvola portati sunt. (...)".
  35. Friedrich Rühs, Finland und seine Bewohner (Lipsiae: Göschen, 1809) textus ; J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 ; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001 ; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009. — Alia quoque nomina litteris testata sunt, sicut Biorneburgum (Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus), Bioerneburgum (textus) et Ursorum castrum (Graesse), quae quidem hodie potius raritate quam utilitate notabilia sunt. Notandum enim est Arctopolin publicum esse nomen urbis, quod in fronte Curiae Arctopolis inscriptum est.
  36. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki 2002).
  37. Nuntii Latini apud Yle Areena ubi dicitur in nuntio de visitatione regis et reginae "In hoc itinere triduano etiam urbem Lappeenranta adierunt."
  38. helsinki.fi ubi dicitur "Andreas Lindén. n. 1768. Patre Præfecto (Ståthållare) Villmanstrandensis-provinciæ".
  39. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  40. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce Hämeenlinna (Helsinki 2002).
  41. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  42. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  43. Nuntii Latini ubi dicitur: "(...)) Die Martis nuntiatum est in Finnia quoque, scilicet in urbibus Helsinki, Vaasa (...)".]
  44. Vide etiam: Jonny Dymond (BBC), Finland makes Latin the King (Anglice)
  45. Finland's EU Presidency - www.eu2006.fi (Anglice/Latine)
  46. Rerum status mense Aprili 2015
  47. http://www.iltalehti.fi/jaakiekko/2013012416594736_jk.shtml (Finnice)
  48. http://www.topendsports.com/events/summer/medal-tally/all-time-comparison-pop.htm (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Finniam spectant.
Civitates sociae Unionis Europaeae
Coat of arms of Europe.svg
Austria • Belgica • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Cyprus • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Italia • Lettonia • Lituania • Luxemburgum • Melita • Nederlandia • Polonia • Portugallia • Romania • Slovacia • Slovenia • Suecia
Capsae cognatae: Capsae cognatae: Duces civitatum • Primi ministri