Genus florale
Genus florale[1] vel genus Libertyanum[2] fuit genus et inclinatio artificum sat multis in terris orbis dispersorum ad novas artes creandas.
Introductio
[recensere | fontem recensere]Artes figurativae et applicatae inter crepusculum undevicensimi saeculi et diluculum vicensimi saeculi ad nova tendebant: obiter architectura et architectura interiorum, suppellectiles, artes praeconiae, opera figlina, pictae effigiei librorum his rebus tacta sunt. Litterae et musicae paulo minus, sed nihilominus etiam movebantur.
Varia sunt nomina generis citati: in Austria id nominabant Secessionsstil, in Francia art nouveau (Anglice etiam modern style appellatum), in Italia stile florale vel stile Liberty (nomen hoc ducitur ab artifice quodam celebri). Theodisca versio Jugendstil a periodico Die Jugend venit. Usitatissima est tamen vox Francica. La Maison de l’Art Nouveau nomen cuiusdam expositionis erat, quam Hamburgensis iconopola Sigfridus Bing Lutetiae saeculo undevicensimo exeunte inauguraverat.
Elementa formarum
[recensere | fontem recensere]Exemplaria signa generis floralis sunt et lineae curvae longae plantas imitantes et ornamenta plana geometrica saepe ad asymmetrica spectantia: res fiunt materiis haud raro exoticis et a rebus plebis vulgaris differentibus. Scopus supremus fuit abrogatio inter artem et vitam, sed etiam inter artifices ipsos. Inde sequitur multos artifices novi generi participantes in diversissimis campis operam navabant. Movebant hoc novum genus variae artes: verbi gratia ars Iaponica quoad xylographias multicolores et Francicus Impressionismus posterior. Artifices ipsi praescriberent hominibus novas formas, ut Anglus Gulielmus Morris et eius societas "Arts and Crafts Movement" impingenter postulabant.
Descriptio terrarum quarundam electarum
[recensere | fontem recensere]Anglia et Scotia
[recensere | fontem recensere]In Anglia radices primae generis floralis usque ad Gulielmum Blake et Praeraphaelenses panduntur. Arthurus Mackmurdo, Architectus et delineator qui anno 1882 Londinii officinam ad supellectiles conficiendas aperuerat, partes graves egit. Genus autem culmen attigit textilibus quae institor Arthurus Liberty in taberna sua (anno 1875 condita) venum obtulit, sed etiam effigiebus ab Aubrey Beardsley pictis in commentariis "The Yellow Book" (1894). Ne obliviscaris dramatis titulo Salomé (1894) a scriptore Anschario Wilde exarati. Expositionibus inde ab anno 1888 quotannis factis supra citata associatio "Arts and Crafts" facile novas ideas propagare potuit. Alii Europaei avidissime vorabant tractationes periodici The Studio, quod fundatum erat anno 1893.
In Scotia praevalebat ratio sobrior in quaestibus artificiosis, quam institutum Glasgow School praecepit. Cuius assectator notissimus erat architectus Charles Rennie Mackintosh. Habitacula ab eo constructa cum ornamentis et interioribus modernissimis maximi momenti erant.
Francia et Belgium
[recensere | fontem recensere]In Belgio diversa exemplaria aedificia architectorum Victoris Horta et Henrici van de Velde miracula habebantur. Ambo domos scalis convexis instruxerunt, maenianis et ianuis ferro fuso. Van de Velde in diversis aliis statibus porro operam dabat. Etiam in Francia, ubi genus florale factum est reactio contra Impressionismum, revera vigebat ista nova architectura, cuius dux Hector Guimard erat, qui, ab Horta motus, creavit proprium genus exoticum. Id in introitibus ad ferriviam subterraneam Lutetiae hodieque sentiri potest (1898-1901). Gravis ponderis in decorum artibus erant artifices Aemilius Gallé et Renatus Lalique (in vitreis), Ludovicus Majorelle (in supellectilibus), Alphonsus Mucha et Henricus de Toulouse-Lautrec (in libellis publice affixus).
Germania
[recensere | fontem recensere]In Germania erant diversi loci generis floralis: incohata sunt cuncta Monachii, ubi anno 1892 secessio quae nuncupabatur fiebat. Hic operam nabant pictor Franciscus von Stuck necnon architecti Petrus Behrens, Ricardus Riemerschmid, et Augustus Endell. Picturis ad periodicorum moderatores missis (e.g. periodici Simplicissimus) artes applicatae quoque istis novis rebus infectae sunt. Darmstadii artifices in Colle Mathildis coloniam sibi condiderunt, duce Ernesto Ludovico? favente, et magna voce vulgabant nuntium artem et quaestus artificiosas renovanda esse. Iosephus Maria Olbrich et Petrus Behrens ergasteria et habitacula struenda curabant, quae ipsa praeconia novarum notionum fiebant.
Imperium Austro-Hungaricum
[recensere | fontem recensere]Austriaca artis novae sedes erat Vindobona, ubi condita est anno 1897 societas Wiener Secession. Quod fovebant et magna vi iuvabant pictor Gustavus Klimt, architectus interiorum pictorque Koloman Moser et architecti Otto Wagner et Iosephus Maria Olbrich; Olbrich etiam aedem pro conventibus construxit. Moser et Iosephus Hoffmann condiderunt officinam sic dictam Wiener Werkstätte, ubi fabricata sunt exemplaria exquisitissima vestimentorum, gemmarum, supellectilium, librorum involucrorum; quae omnia inter notissima quoad artem recte adhibendam in genere florali numerantur. Ichnographiae variae ab Ottone Wagner et Adolpho Loos factae architecturam totius saeculi vicensimi mutare potuerunt.
Italia, Hispania, Civitates Foederatae Americae
[recensere | fontem recensere]Italici generi novi etiam nomen Arthuri Liberty dederunt. In Civitatibus Foederatis, libelli publice affixi maxime effecerunt. Ibidem etiam pictor et faber gemmarius Ludovicus Comfort Tiffany operam navabat in faciendis lampadis umbraculis et vasibus vitreis. In Hispania, Antonius Gaudi in architectura et decoris artibus genus magis adaptabat (Palatium et viridarium Güell; Casa Milá Barcinone).
Circa annum 1910, genus florale occidere coepit; eius partes tunc elegantissima Ars déco qua dicitur suscepit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Duncan, Alastair. 1994. Art Nouveau. World of Art. Novi Eboraci: Thames and Hudson. ISBN 0500202737.
- Heller, Steven, et Seymour Chwast. 2001. Graphic Style from Victorian to Digital. Ed. nova. Novi Eboraci: Harry N. Abrams, Inc.
- Jugendstil. 2006. Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie. DVD. Microsoft Corporation.
- Sterner, Gabriele. 1982. Art Nouveau, an Art of Transition: From Individualism to Mass Society. Conversus ex Theodisca Jugendstil: Kunstformen zwischen Individualismus und Massengesellschaft a Frederick G. Peters et Diana S. Peters. Woodbury Novi Eboraci: Barron's Educational Series. ISBN 0812021053.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Genus florale spectant. |
- European Jugendstil
- Genus florale apudKarlsruhe
- szecesszio.com – Genus florale in Hungaria
- Genus florale in Norvegia
- lartnouveau.com
- Periodicum Münchner Jugend
- Periodicum Deutsche Kunst und Dekoration
- Clavichordium Schiedmayer in musicae aula domus Behrens (1901)