Sollemnitas Omnium Sanctorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Albrecht Dürer 003.jpg

Kalendas Novembris, Catholici Catholicaeque celebrant sollemnitatem Omnium Sanctorum. Illo die honorantur omnes homines sancti qui vitam christianam percurrerunt, et quos fideles ecclesiae catholicae nunc caelo gaudere credunt. Non tantum honorantur qui ab Ecclesia sunt proclamati Sancti, sed etiam multitudo adhuc ignotorum, vel non Canonizatorum. Die sequente, Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum celebratur, quo die ecclesia orat pro iis quos vitam sanctam vixisse sed cum peccato venali vita exiisse et ut coelum intrent nunc purgari putat.

In Ecclesiis Orthodoxis dominica post Pentecosten, quae in ecclesiis occidentalibus Dominica Trinitatis vocatur, festum omnium sanctorum habetur.

Nexus interni


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!