Imperium Romanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperium Romanum
Senatus Populusque Romanus

Monarchia

Vexilloid of the Roman Empire.svg
27 a.C.n. — 284 Labarum.svg
Labarum.svg

Vexillum Imperii Romani

Vexillum

Locus Imperii Romani
Imperium Romanum anno 117
Caput Roma
Religio Religio Romana
Gubernatio Monarchia
Princeps, Imperator
 • 27 a.C.n. - 14 p.C.n. Augustus
 • 14-26 Tiberius
 • 96-117 Traianus
 • 117-138 Hadrianus
 • 193-211 Septimius Severus
Aetas historica Antiquitas
 • Pugna Actiaca 27 a.C.n.
 • Tetrarchia 284
 • Dissolutio 284

Imperium Romanum fuit res publica antiqua, cuius caput erat Roma, olim maxima mundi occidentalis urbs, et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extensa est. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut specie vetus Res Publica Romana (509 a.C.n.-27 a.C.n.) redintegrata, re vera autem gubernare rem publicam uni principi solo sit.

Imperium Romanum initium cepit anno 27 a.C.n. et tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad Discrimen tertii saeculi (235-284/285), quae aetas etiam "principum militum" vocatur.

Continuatio huius rei publicae ad Antiquitatem posteriorem pertinet: Ab imperatoribus Diocletiano (284-305) et Constantino I (306-337) funditus reformata aetate migrationum populorum et gentium Europae, quo tempore in duas partes divisa est, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit (476), ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum remansit (vide Imperium Romanum Orientale).

Imperium in provincias divisum erat. In iis maximi momenti erant urbes imperii, quae quadam autonomia circumscripta gaudentes a civibus administrabantur et vectigalia exigebant. Quod multa officia publica ad urbes delegata erant, imperio parvus magistratuum numerus suffecit.

Mercatura, artes, cultura florebant; etsi linguae religionesque locales permanserunt, partes imperii occidentales "latinizatae", partes orientales magis cultura Graeca imbutae sunt. Lingua Latina toto impero publica facta est (orientalibus in partibus una cum lingua Graeca). Quod per saecula, etiam imperio dilapso, multum ad Europam formandam attulit: Lingua Latina usque ad Barocum eruditorum lingua permansit; in Ecclesia Catholica Romana lingua Latina usque ad hunc diem est lingua officialis; sunt linguae Romanicae, progenies linguae Latinae, sed etiam aliae linguae necnon sermo scientiarum plurima ex lingua Latina acceperunt; ius Romanum iuribus civitatum Europae plurimum attulit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Romanae pugnae

Res Publica restituta[recensere | fontem recensere]

In nonnullis linguis novis, titulus imperatoris nominat solum unum, qui magnum regnum gubernat, sed res publica Romana multos habuerat imperatores ante Octavianum, qui ad tempus et eodem tempore imperio usi sunt: Imperium habuerunt consules et praetores, quorum in provinciis copiae fuerunt, simul cum aliis. Vergilius poeta Iovem ipsum Romanis "imperium sine fine" promittentem facit. Octavianus non imperator, sed princeps vocari voluit, quod est nomen sine imperio, in senatu "primus inter pares". Hoc imprimis speciei rei publicae restitutae debebatur; simul autem vis "imperatoris" tituli mutabatur, cum Augustus re vera primus munere imperatoris singuli ac perennis functus est.

Caesar Augustus[recensere | fontem recensere]

Augustus loricatus: statua in villa ad Gallinas reperta (hodie in Museis Vaticanis).

Octavius, divite sed non nobilissime gente anno 63 a.C.n. orto, quod a Gaio Iulio Caesare in filium adoptatus est, heres Caesaris factus est et nomen Octaviani sumpsit, post mortem Caesaris atque hoc nomen.

Bello civili post Caesarem interfectum exorto Marcum Antonium, pristinum Triumviratus collegam, qui una cum Cleopatra regina Aegypti rerum potiri imminebat, apud Actium anno 31 a.C.n. devicit. Scripsit ipse postea in rebus gestis, quas multis in locis imperii Romani inscribi iussit, se "rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi(sse)".

Anno 27 a.C.n. imperia, quibus inter bellum civilem solus rexerat, formaliter deposuit, postea autem sibi tribuniciam potestatem et summum imperium legionum provinciarum ad limitem sitarum tempore certo deferri fecit, quod et in posterum erat imperii fundamentum (vide Principatus Romanus).

Auctoritas principis multis ex honoribus et civilibus et militaribus aucta est, inter quas pluries honore consulis (annis usque ad 27 a.C.n.) et pontificis maximi (anno 13 a.C.n. aut 12 a.C.n.). Ter triumphans etiam "imperator" appellatus est. Tribunus plebis, etsi tribunicia potestate gaudebat, non fuit, quia in patriciam gentem adoptatus erat (Iulii erant stirps Veneris ipsae!). Anno 27 a.C.n. senatus ei nomen "Augusti" detulit, quod in disputando, an "Romulus" appellaretur, sententia praevaluit "ut Augustus potius vocaretur, non tantum novo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur ( ...), sicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam incluta condita Roma est."[1] Una cum nomine etiam clipeus virtutis traditus est, in quo Augusti fortitudo, clementia, iustitia, pietas erga deos patriamque celebratae sunt. Anno 8 a.C.n. senatui placuit, posthac mensem Sextilem Augustum vocari; anno 2 a.C.n. denique "pater patriae" appellatus est.

Octavianus certe divitissimus erat Romanorum; copiis quin uteretur, ut plebi acceptus esset, non dubitavit. Inter alia pro populo multos ludos edidit. Praeterea numerosa opera publica exstrui iussit, sicut Forum Augustum cum templo Martis Ultoris et templum Apollinis in Palatio.

Augustus etiam religionem moresque Romanos restituere conatus est, quia "moribus antiquis stat res Romana virisque."[2] Matrimonio procreationique favit (uxorem liberisque carentibus vestigal imposuit) et nimis in veneralibus indulgere nobilibus vetavit. Romae quinquaginta tres templa refecit et ritus eorum neglectos restauravit. Se ipsum vindicem rei publicae restituroremque pacis in monumentis (Ara Pacis Augustae), statuis (Augustus loricatus), nummis, litteris celebrari fecit.

Quidam poetarum inter maximos linguae Latinae Augusto principe et ab eodem adiuti opera sua scripserunt, in quibus Vergilius, Horatius et Ovidius, qui ultimus quidem a principe in exilium missus est, propter "duo crimina, carmen et error", ut Ovidius ipse scripsit.[3]

Augustus multas leges ad officia emendenda intulit. Patricios corruptos ex officiis amovit et honores sollertibus equitibus detulit (ut Pontio Pilato), et in locum publicanorum saepe corruptorum magistratus substituit, qui vectigalia exigerent. Senatum bellis civilibus ac proscriptionibus valde mutatum Augustus favoribus in suas partes traxit.

Exercitus diminuit; Aegyptum in provinciam redegit, regiones in Alpibus, Hispania septentrionali et in Balcania sitae expugnavit; a conatu, ut Germaniam transrhenanam in provinciam redigeret, clade Variana accepta discessit; cum Parthis foedere controversias composuit. Defendere magis quam occupare sors facta est militum Romanorum Augusto regnante.

Principes Iulii et Claudii[recensere | fontem recensere]

Tiberius in solio collocatus Germanicum victorem salutat, sic dictus "Grand Camée de France", Bibliotheca Nationalis Francica, Parisiis.

Successor Augusti, Tiberius (1437), dux efficax et administrator fuit. Inito Augustus filiastrum ac posterum filium adoptivum, quem uxor eius Livia in matrimonium apportaverat, a muneribus maximi momenti exclusit, ut Tiberius denique se in Rhodum quasi in exsilium contulerit. Marcello filio sororis, Agrippa, Gaio Lucioque nepotibus mortuis tamen successor designatus est. Extremo sui principatus tempore ad villam suam Capreanam recedit, imperium praefecto praetorio Lucio Aelio Seiano tradens. Ut Tacitus narrat, forsitan autem magis invidiam quorundam quam veritatem sequens, Tiberius ultimis vitae annis, postquam Seianus criminis laesae maiestatis accusatus cecidit, nimis crudeliter se praebuit.

Filius fratris Tiberii Gaius, appellatus Caligula (3741), fuit successor, qui initio bene erat amatus, quod vectigalia minuit, ludos circenses edidit, senatores ex exsilio revocavit, sed mox sese tyrannum ostendit. Sie fontes antiqui vera tradunt, senatores interfecit, ut uxores possessionesque caperet, amicos pueritiae gubernatores nominavit, se sicut Iovem venerari iussit, equo suo Incitato honorem consulis dare voluit. Denique a coniuratoribus necatus est.

Caligula necato, nonnulli rem publicam restaurare voluerunt, sed praetoriani senatum imperatorem novum accipere impulerunt, Claudium (4151), qui antea ob vitia corporis, quae perfacili cognitio versabantur, praeteritus erat. Post coniurationem tyrannumque occisum unicus candidatus legitimus fuit. Historici antiqui eum hominem occultum, imperii vix capacem fuisse tradunt, qui se litteris dedidit. Contra studia hodierna saepe bonos regiminis sui eventus demonstrant, imprimis quod limites tutos reddidit et Britanniam imperio adiunxit. Agrippina uxor eum veneno interfecit, ut Nero filius (5468) rerum potiretur.

Similiter ac Caligula etiam Nero initio Romanis bonam spem dedit. Primis quinque annis regiminis eius, qui nomine "quinquennio Neronis" noti[4] quique a scriptoribus aequalibus "aurea aetas" laudibus celebrati sunt, animus Neronis adulescentis a Seneca philososopho flectus est. Annis sequentibus historici eum modo tyrannorum rexisse tradunt: Matrem interfecit; coniuratione Pisonis patefacta Seneca, Lucanus, Petronius mortem sibi conscicere coacti sunt; fama eum auctorem magni incendii Romae esse voluit,quod ei usui fuit cum ad urbem renovandam tum ad Domum Auream aedificandam. Crimen incendii Christianis supposuit et primam persecutionem Christianorum Romanam incitavit, qua etiam Petrus crucifictus esse traditur. Denique seditiones contra eum ortae sunt. Roma ab inimicis capta fugiens se interfecit.

Mors Neronis bellum civile effecit, quo milites Romani per ordinem quattuor imperatores designaverunt, Galbam, Othonem, Vitellium et Vespasianum, quam ob rem annus 69 "Annus Quattuor Imperatorum" appellatur. Hoc speciem rei publicae redarguit: re vera imperium exercitu obtentum est.

Imperium Romanum annis: rubrum: 133 a.C.n.; aurantium 44 a.C.n. (res publica postrema, terrae a Pompeio et Iulio Caesare captae); flavum: 14 p.C.n. (captae ab Octaviano Augusto); viride: 117 p.C.n. (captae a imperatoribus posteris)

Principes Flavii et Antonini[recensere | fontem recensere]

Historici Vespasianum (6979) Neronis maxime dissimilem fuisse demonstrant: virum rusticum, festivum, imperatorem iustum. Dux exercitus in oriente primum bellum Iudaicum gessit, cum imperator declaratus est. Eo regnante filius eius Titus seditionem Iudeaorum oppressit. Etiam in Germanos severe animadvertit, ut limitem Rheni firmaret, et Parthos cohibuit, exercitum in novum ordinem adduxit, fiscum replevit. Novos senatores e terris extra Italiam sitis et duces fideles designavit. Cum sit humili loco natus, auctoritatem magno opere Colossei augere studuit. Denique novam domum regnatricem constitutit: Flaviam. Post Vespasiani mortem filius eius Titus imperator factus est. Quamquam regnum eius breve fuit (7981), bona apud Romanos recordatione comprehensus est, ad quam laudem celere auxilium liberalitasque post urbes a Vesuvii eruptione deletas magni interfuit. Successor autem et frater eius Domitianus in fontibus tyrannus demonstratur. Germanos quidem pluries vicit limitemque a Rheno usque ad Danuvium munitionibus confirmavit, ut apud milites plebemque admodum acceptus esset, tamen crudelitate et modo dominandi (inter alia se "dominum et deum" appellari iussit) senatui offensus anno 96 interfectus est.

Senatus Nervae (96-98) imperium dedit, qui honoratum Germaniae gubernatorem, Traianum (98-117), adoptavit; sic domus regnatrix Antonina facta est. Traianus primus imperator fuit, qui extra Italiam (nempe in Hispania) natus est. Dux eminens fuit, qui nonnullas provincias novas cepit: Daciam, Armeniam, Arabiam, Mesopotamiam. Eo regnante fines imperii maximum ambitum obtinuerunt, ut ab Arabia et Aegypto usque ad Scotiam et ab Mauretania usque ad Daciam pertinerent. Propter facultatem administrandi consiliaque prudentia unus ex optimis imperatoribus aestimatur. Etiam varia instituta auxilii communis creavit, inter quae distributio cibi pro pueris pauperibus.

Cum Traianus anno 117 inopinatus mortuus est, cognatus eius Hadrianus (117-138) successit. Secundo bello Iudaico pluribus locis (Cyrenaica, Cyprus, Babylonia) iam anno 115 orto commotus copias Romanas ex Armenia et Mesopotamia retraxit. Administrationem emendavit, vias munitionesque plures exstruxit, inter alias clarum Murum Hadriani in Britannia situm. Assidue per imperium Romanum peregrinabat, culturam Graecam amabat. Quamvis seditione Barchochebae (132-135) flagrante, tamen imperium in flore fuit.

Statua Marci Aurelii, Museum Capitolii, Romae

Post eum imperium recepit Antoninus Pius (138-161), cuius regnum tranquillissimum optima aetas Imperii dicitur. Successor eius Marcus Aurelius (161-180) in variis orbis terrarum regionibus cum hostibus bellare debuit, qui iam in fines imperii progredebantur. in oriente Parthos vicit, in provinciis septentrionalibus (Noricum, Pannonia) Marcomannos et Quados vix repellere potuit. Cum demum superior factus est, medio in bello Vindobonae anno 180 mortuus est. His diebus saepe "philosophus in throno imperatorum" dicitur, quod stoicismum secutus est; excerpta quaedam collegit, quae nomine "Ad se ipsum" vel "Meditationes" lingua Graeca conscripta extant.

Rerum gestarum scriptores hos quinque imperatores (Nervam, Traianum, Hadrianum, Antoninum Pium et Marcum Aurelium) "bonos" appellant. Filium autem et successorem Commodum (180192) sic appellari vix potest. Commodo mortuo (vel, id quod veri simile est, interfecto) praetoriani de salute rei publicae desperati auctionem habuerunt ipsius imperii. Mox legiones etiam potestatem capere volebant, et coepit bellum civile rem Romanam vastaturum.

Principes milites[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Discrimen Tertii Saeculi

Bello civile perfecto imperium cepit Septimius Severus (193-211), dux Libycus exercitus Danuvii. Maxima parte regni sua pugnas in limites imperii exardescentes extinguere debebat. Senatui non fidebat, quam ob rem senatoribus honores militares ademit. Etiam praetorianis non fidebat, et custodiam praetorianam dissolvit. Constante stipendio instituto et disciplina relaxata fidem exercitus confirmavit—militibus permisit nuberi, et agros locaque in castra extra urbem dedit. Militibus etiam nonnulla pensa administrationis commisit, inter alia vestigalium exactio. Haec emendationes tamen nationem infirmiorem non fortiorem fecerunt, et quinque eius successores interfecti sunt quamquam exercitu placabatur. Caracalla, successor Severi, iura civium Romanum hominibus liberis omnium provinciarum anno 212 dedit. Regnum generis Severorum anno 235, Alexandro Severo interfecto.

Exercitus nunc se putabat vicarium populi Romani et fontem et originem imperii. A 235 ad 284 milites circa viginti imperatores designaverunt qui Romam cepi potuerunt et circa triginta qui non ceperunt urbem. Modo unus ex his morte naturale obiit - ceteri sunt interfecti. Propter instabilitatem regni oeconomia Romana dilapsa est: magistratus summa tributa ad exercitus sustinendos postulabant, et agricolae pauperes servos in latifundiis vel fures fiebant. Interea terras derelictas Germani Rhenum et Danuvium transeuntes capiebant; Sassanidae limites orientales imperii fregerunt; et Palmyra se nationem sui potentem declaravit. Anarchia et desuetudo viarum commercium sisterunt. Pecunia pretium vel potius valorem perdidit (nummi anni 270 unam partem ex centum argenti habebant), et homines permutatione mercium uti coeperunt. Magistratus nunc non pecuniam sed merces exigebant, e.g. cibum vel arma. Paupertate etiam eruditio cultus ludi festaque minuebantur. Aureliano imperatore Romae, quae multis annis ultra moenia saeculo quarto a.C.n extensa erat, nova moenia structa sunt—indicium infirmitatis imperii.

Correctiones Diocletiani et Constantini[recensere | fontem recensere]

Decade septima III saeculi salus oeconomica militarisque imperii convalescebat. Stabilitatem politicam retulit Diocletianus, (284305). Se aestimans omnia officia explere solum non posse Maximillianum etiam dabit imperium ut provincias occidentales regnat. Mox uterque imperator (augustus) adiutorem (Caesarem) recepit. Regnum quattuor Caesarum a Diocletiano institutum ex Graeca tetrarchia appellatur. Anno 305 Diocletianus se abdicavit imperiumque Caesari suo dedit, sed translatio imperii tranquilla non fuit, et coorta est bellum civile. Fuit victor Constantinus, qui anno 312 occidentalem annoque 324 partem imperii cepit.

Regnis Diocletiani et Constantini imperium mutata est. Exercitus est amplificatus divisusque in partes duas: limitaneos, qui fines defendebant, et comitatenses, exercitum agilem castrensem. Stabilitas communis revenit, sed cum ea instituta nova administrationis segnia et corrupta, et plures agricolae pauperes servi fiebant. Etiam religio imperii mutabatur: religio Christiana fiebat popularior, et Constantinus moriens Christianus factus est, et omnes imperatores sequentes Christiani erant, prater Iulianum Apostatam, ultimum paganum imperatorem. Anno 392 Theodosius I religionem publicam Christianam dixit, et omnes aliae vetatae sunt.

Exitum imperii occidentalis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Antiquitas Posterior#Orbis Romanus ab Discrimine Tertii Saeculi usque ad finem Imperii

Anno 330, Constantinus caput imperii ad Byzantium transtulit antiquam coloniam Graecam, quam Constantinopolim nominatam tamquam Romam alteram iterum condidit. Anno 395, imperium tandem divisum est in partes ad occidentem et ad orientem solem vergentes, cuius Mediolanum et postea Ravenna illic capita erant, hic Constantinopolis. Imperium autem occidentale mox interiit. Multae enim gentes Germanicae in fines imperii invaserunt. Anno 410, Visigothi Romam ceperunt, ut quae urbs octingentos annos incolumis steterat, ea diriperetur. Eodem anno Honorius Augustus (qui ab anno 395 ad annum 423 regnavit) Britanniam praesidiis privavit, ita ut mox illa provincia a Saxonibus occuparetur. Postea imperio vix ulla victoria fuit, licet anno 451 Romani cum quibusdam gentibus Germanicis foederatis incursionem Hunnorum ducisque eius populi Attilae in Galliam factam repellerent. Post quattuor autem annos Vandali, qui in Africa septentrionali consederant, Romam ipsam exspoliaverunt. Denique anno 476 imperium Romanum perditum est, cum dux ex populo Germanorum natus Odoacer Romulus Augustus principe regno depulso regem Italiae se declaravit.

In partibus orientalibus saeculum quintum tranquillius fuit: Hunni quidem Gothique regiones Europaeas vastaverunt, sed Asia, Aegyptus, et Syria intactae manserunt. Imperium Romanum Orientale, postea Byzantinum appellatum, Occidentali mille annis supervixit.

In medio quod dicitur aevo, sane Sacrum Imperium restitutum est, quod postea Sacrum Imperium Romanum et saeculis quinto decimo et sexto decimo Sacrum Imperium Romanum nationis Germanicae nominatum anno denique 1815 extinctum est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

De imperio ipso[recensere | fontem recensere]

De temporibus anterioribus et posterioribus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius: Divus Augustus, 7
  2. Ennius, ann. fr. 500 (Vahlen)
  3. Ov. trist. 2,207. - Quid "carmen et error" accurate significet, nescitur, forsitan Artem amatoriam et conscientiam coniurationis aut criminis.
  4. Fons vocis est Aurelius Vicotr, liber de caesaribus 5.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Romanum spectant.

Mille Paginae.png