Lingua Samica septentrionalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Samica septentrionalis
Taxinomia:
Uralica

 Finno-Permica
  Finno-Volgaica
   Finno-Lappica
    Samica
     Occidentalis

      Lingua Samica septentrionalis
Locutores: inter 15 000 et 25 000
Sigla: 1 se, 2 sme, 3 sme
Status publicus
Officialis
Privata Partes Norvegiae, Finniae et Suetiae
Litterae: Litteratura Samica septentrionalis
Scriptura: Latina
Procuratio:
Tabula linguarum Samicarum

Index linguarum Samicarum (Samica septentrionalis numero 5 notata)

Lingua Samica septentrionalis,[1] sive Lappica,[2] est sermo Samicus quo hodie circiter 20 000 hominum in partibus borealibus Norvegiae, Finniae, et Suetiae habitantium utuntur. Omnium linguarum Samicarum haec est diffusissima numero loquentium.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Linguae Samicae septentrionali abecedarium Latinum est litteris propriis auctum, anno 1979 excogitatum. Litterae sunt (cum notis IPA):

A a Á á B b C c Č č D d Đ đ E e F f G g
a á be ce če de đe e eff ge
/ɑ/ /a/ /b/ /ts/ /tʃ/ /d/ /ð/ /e/ /f/ /ɡ/
H h I i J j K k L l M m N n Ŋ ŋ O o P p
ho i je ko ell emm enn eŋŋ o pe
/h/ /i/ /j/ /k/ /l/ /m/ /n/ /ŋ/ /o/ /p/
R r S s Š š T t Ŧ ŧ U u V v Z z Ž ž
err ess te ŧe u ve ez
/r/ /s/ /ʃ/ /t/ /θ/ /u/ /v/ /dz/ /dʒ/

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Casus[recensere | fontem recensere]

Lingua Samica septentrionalis sex vel septem casus grammaticos habet: nominativum, genetivo-accusativum (qui semper similes sunt), locativum, illativum, comitativum, et essivum:

Casus Singularis finis Pluralis finis
Nominativus - -t
Genetivo-accusativus - -id
Locativus -s -in
Illativus -i -ide / -idda
Comitativus -in -iguin
Essivus -n

Pronomina[recensere | fontem recensere]

Pronomina personalia numeros tres habent: singularem, dualem, pluralem. Secunda in tabula pronomina personalia in nominativo et genetivo-accusativo sunt.

  Latine nominativus Latine genetivus
I (singularis) ego mun meus mu
II (singularis) tu don tuus du
III (singularis) is, ea son suus su
I (dualis) nos (duo) moai noster munno
II (dualis) vos (duo) doai vester dudno
III (dualis) ei (duo) soai eorum sudno
I (pluralis) nos mii noster min
II (pluralis) vos dii vester din
III (pluralis) ei sii eorum sin

Tabula secunda declensionem pronominum personalium (is, ea, id) in variis casibus monstrat:

  Singularis Dualis Pluralis
Nominativus son soai sii
Genetivo-accusativus su sudno sin
Locativus sus sudnos sis
Illativus sutnje sudnuide sidjiide
Comitativus suinna sudnuin singuin
Essivus sunin sudnon sinin

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Lingua Samica" hic videtur in contextu Rhaetico
  2. "De Lappica seu Lapponica lingg.": Epitome descriptionis Sueciae. Aboae, 1650 (rubrica cap. 12 apud Google Books)