Ebbe Vilborg

E Vicipaedia
Wikidata Ebbe Vilborg
Res apud Vicidata repertae:
Ebbe Vilborg: imago
Ebbe Vilborg: imago
Nativitas: 14 Februarii 1926;
Obitus: 30 Decembris 2018;
Patria: Suecia

Ebbe Vilborg (natus 14 Februarii 1926) est philologus, docens emeritus linguae Graecae in Universitate Gothoburgensi, Esperantista, lexicographus, et interlinguista Suecicus. Linguae Esperanticae studebat annis 1940, et membrum 1945 factus est Universalis Societatis Esperanticae (Universala Esperanto-Asocio, UEA); ab anno autem 1962 ad 1971 membrum fuit Academiae Esperanticae (Akademio de Esperanto). Studiosus est etiam aliarum linguarum artificiosarum, inter quas, interlingua et Volapük.

Aliquot lexica et opera linguistica composuit, sicut Lilla Esperanto-ordboken ('Parvum lexicon Esperanticum') anno 1958, atque Norstedts svensk-latinska ordbok, lexicon Suecico-Latinum anno 2001.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!