Roman numeral 10000 CC DD.svg

Occidens

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Occidens (-entis, m) sive occasus (-us, m) est una ex quattuor regionibus caeli sive punctis cardinalibus. Nomen a "sole occidente" deductum est. Adiectivum est occidentalis (-e). Haec regio aeque a linea aequatoriali distat, rotationi telluris opposita, versus solem occidentem, ut ipsum nomen, sicut multis in linguis, indicat.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

In Mythologia Graeca Dysis (Graece: Δύσις, Latine: occasus, sc. siderum), filia Iovis cum Themide, occidentem significat.[1]

In Sinis signum galli (酉 yǒu) et trigramma paludis (兌 duí) imagines occidentis sunt.

In Mythologia Nordica quattuor pumiliones Norðri, Suðri, Austri et Vestri caput Ymir gigantis ferunt, ex quo Anses polum formaverunt; Vestri pumilio est occidentis.

Historia sive cultura[recensere | fontem recensere]

Occidens et Europa (sive partes Europae) diu idem valebant. A tempore Colonialismi etiam terrae ab Europaeis habitatae et cultura Europaea imbutae (ut puta Civitates Foederatae Americae) ad "occidentem" numerabantur. Hac exaequatione simul quaedam Europaeorum praestantia super alias gentes affirmabatur.

Post bella Graeco-Persica quidam scriptores Graeci Europam sive occidentem cum Asia sive oriente componere incipiunt, rebus geographicis certos mores attribuentes. Inter alia Hippocrates Cous in libro de aeribus, aquis, locis scribit:

Volo autem et de Asia et Europa demonstrare, quantum differant inter se per omnia, de gentium formis quid distent et nihil invicem simile habeant. De maximis et plurimum differentibus diversitatibus dicam, quantum saltem mihi in ea re est compertum. Ac dico quidem plurimum differe Asiam ab Europa secundum naturas omnium ex terra nascentium, itemque hominum. Longe enim pulchriora et maiora omnia nascuntur in Asia. Estque regio ipsa hac nostra multo mansuetior, sunt etiam hominum mores benigniores et cultiores. [...] Certum est hanc regionem proxime accedere ad naturam ac temperaturam optimae constitutionis, verum virilitatem, laboris tolerantiam ac audaciam non verisimile est huic naturae innasci. [...] Quod autem timidiores, effeminatiores ac imbelles prae Europaeis Asiani existant, moribusque mansuetiores, tempora ipsa anni in causa sunt, quae non magnas permutationes faciunt neque caloris neque frigoris sed semper aequalia permanent. Unde neque mentes stupore percelluntur, neque corpora fortem trans mutationem in currunt. [...] Mutationes enim sunt, quae hominis mentem semper excitant neque sinunt quiescere. Propter quas causas imbelle universum Asianorum genus existit, atque adhuc amplius propter leges.[2]

Et infra:[3] Etiam magnanimos magis eos, qui Europam incolunt, Asianis iudico. Nam similitudo et aequalitas segnitiem parit. Mutatio autem et animum et corpus ad exercitationem excitat. Augetur itaque a desidia et otio timiditas, ab exercitio vero et laboribus crescit virilitas. Unde bellicosiores quoque Europaei exstant, non ob hanc solum causam, sed et propter leges.

Similiter Aristoteles mores gentium ex conditionibus geographicis deducit,[4], Graecos quidem inter Europam Asiamque sitos indole optimos et imperio maxime aptos existimans.

Multis saeculis post opinata occidentis praestantia iterum prolata est, sive geographia (sicut apud antiquos) aut "vera" religione Christiana, sive scientia, cultura aut potentia fulta.

Quidam ob pulchritudinem regionis per similitudinem raptae filiae sic appellatam ferunt. Taurus, quo vecta fingitur Europa, non inconcinne mores et indolem quodam modo refert Europaeorum: elatioris est animi, exsultans, speciosus cornibus, colore niveo, lato gutture, cervice crassa, dux et armentis imperitans; summae continentiae, sed si ad dissimilem sexum adducatur, calidissimus inguineque potens, post castus modestiaeque servantissimus. Tales fere Europaei, praesertim qui septentrionaliores.[5]
  • Ecclesia occidentalis se omnium ecclesiarum supremam esse putavit.
  • Tempore Colonialismi populi Europaei dicionem super reliquum mundum legitime, ut putaverunt, exstenderunt.
  • Homines occidentales (Europaei et progenies eorum aliis in terris) alios (imprimis Africanos) in servitutem redigerunt opinone aut excusatione se melioris phyles esse.

Opinio occidentis praestantioris a Graecis introducta usque ad hunc diem perdurat. Hodie opinio occidentis praestantioris plus minusve Graeciae antiquae, imperio Romano, religioni Christianae, illuminismo et iuribus humanis innitur. Ad discipulos Americanos has opiniones docendos libri Edithae Hamilton maximi momenti erant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baritz, Loren: The Idea of the West, in: American Historical Review 66 (1961), p. 618-640.
  • Bonnett, Alastair: The Idea of the West: Culture, Politics and History, Basingstoke/Novi Eboraci 2004.
  • Carrier, James G. (ed.): Occidentalism: Images of the West, Oxoniae 1995.
  • Doering-Manteuffel, Anselm: Wie westlich sind die Deutschen? Amerikanisierung und Westernisierung im 20. Jahrhundert, Gottingae 1999.
  • GoGwilt, Christopher: The Invention of the West: Joseph Conrad and the Double-Mapping of Europe and Empire, Stanford 1995.
  • Jackson, Patrick Thaddeus: Civilizing the Enemy: German Reconstruction and the Invention of the West, Ann Arbor 2006.
  • Patterson, Thomas C.: Inventing Western Civilization, Novi Eboraci 1997.
  • Winkler, Heinrich August: Was heißt westliche Wertegemeinschaft?, in: Winkler, Heinrich August: Auf ewig in Hitlers Schatten? Anmerkungen zur deutschen Geschichte, Monaci 2007, p. 180-201.
  • Winkler, Heinrich August: Geschichte des Westens, vol. 1: Von den Anfängen in der Antike bis zum 20. Jahrhundert, Monaci 2009.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vollmer, Wilhelm: Wörterbuch der Mythologie. Stuttgardiae 1874, p. 179
  2. Hippocrates, De aeribus, aquis, locis, 31-39 (exc.), versio a Iano Cornario anno 1529 edita; in interrete vide hic
  3. ibidem, 53
  4. Aristoteles, de re publica 7,7
  5. Gerhard Mercator: Atlas sive Cosmographicae meditationes de fabrica mundi et fabricati figura. Amstelodami 1623, p. 31