Arctopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arctopolis (Pori / Björneborg)
Curia Arctopolis
Curia Arctopolis
Vexillum Arctopolis Insigne Arctopolis
Vexillum Insigne
Sententia
"Deus protector noster"
Situs
Situs Arctopolis in Finnia
Situs Arctopolis in Finnia
Res politicae
Provincia Finnia Occidentalis
Urbs condita 1558
Praefecta Aino-Maria Luukkonen
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

1 704,06 km²
834,29 km²
(mare) 844,46 km² , (aquae interiores) 25,31 km²
Numerus incolarum 2013 (31 Ian.)
 - Spissitudo
83 272
99,81 incolae/km²
Coordinata 61° 29′ 05″ Sept., 21° 47′ 50″ Ort.
Situs interretialis: http://www.pori.fi

Arctopolis[1] (Finnice: Pori; IPA: [ˈpɔri], Suecice: Björneborg; IPA: [bjœrnəˈbɔrj]) est urbs Finniae in litore sinus Bothnici sita ac caput regionis Satagundiae. Incolae urbis Arctopolitani appellantur. Numerus civium urbis anno 2012 exeunte 83 292 erat. Multitudine civium Arctopolis undecima maxima urbs in Finnia est. Arctopolis sita in litore sinus Bothnici est, et flumen Kokemäenjoki per urbem fluit. Delta fluminis prope centrum urbis initium capit. Arctopolis a prima origine in litore condita erat, sed terra surgente litus hodie circa 15 chiliometra a centro urbis distat. Arctopolis duos portus habet; unum in Mäntyluoto et alterum in Tahkoluoto. Praeterea in urbe aeroportus et statio ferriviaria sunt. Arctopolis notus est ex Pori Jazz, festo musicae jazz dedicato; ex Yyteri, litore arenoso ac ex theatro Arctopolitano, quod primus theatrum Finnicum est. Novies urbs ignibus arsit.

De historia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Dux, qui postea Ioannes III rex Sueciae fuit, urbem die 8 Martis 1558 condidit. Arctopolis condita est in parte septentrionali Ulvilae urbis, quia terra surgente naves in portum Ulvilae navigare non iam potuerunt. Ineunte saeculo XVII Arctopolis numero civium tertia maxima urbs Finlandiae erat. Eo tempore circiter mille homines urbem incoluerunt. Anno 1640 in urbe condita est schola gymnastico-trivialis, quae usque ad annum 1843 in opere fuit. Urbs multas res adversas saeculo septimo decimo passa est, et cum exercitus Russicus urbem occupavisset magno bello septentrionali, multa damna accepit. Pace facta Arctopolis denuo se recipere incepit. Eo tempore Arctopolis magnam classem mercatoriam habuit. Tum etiam primae fabricae simplices conditae sunt. Urbs iterum anno 1801 et anno 1852 omnino arsit, sed haec incendia progressum impedire non poterant. Extrema parte eiusdem saeculi Arctopolis urbs industrialis facta est. In urbe complures serratrinae conditae sunt, nec non fabricae metallurgicae et industria textilium. Post secundum bellum mundiale numerus civium celeriter crevit. Circa 1975 numerus octoginta milia excessit, sed postea, marcescentibus compluribus fabricis pristinis, numerus civium paulatim decrescere incipiebat. Proximis annis numerus civium iterum crevit propter migrationem et vicinorum communium coniunctionem.

De forma urbis[recensere | fontem recensere]

Centrum urbis in australi ripa fluminis iacet. Duae aliis viis latiores viae, quae nemus in medio habent, centrum urbis in quattuor partes quadratas secant. Etiam notabilis pars urbis est ambulacrum tabernis praetextum, prima via ambulationis Finlandiae per urbem a flumine currens, quae anno 1977 de via solita in ambulacrum mutata est.

Partes notissimae urbis in sinistra ripa fluminis sitae sunt. Illic aedes lapideae, veterrimae ac splendidissimae, quae in urbe sunt, iacent. Ibi etiam Curia urbis, quam architectus Carl Ludvig Engel delineavit, et ecclesia Arctopolis centralis sitae sunt. Etiam in media urbe, in ripa septentrionali fluminis, iacet insula Kirjurinluoto, in cuius viridario magno Pori Jazz quotannis mense Iulio celebratur.

Incolae noti qui Arctopoli nati sunt[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Friedrich Rühs, Finland und seine Bewohner (Lipsiae: Göschen, 1809) textus ; J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf ; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001 ; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009. — Alia quoque nomina litteris testata sunt, sicut Biorneburgum (Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus), Bioerneburgum (textus) et Ursorum castrum (Graesse), quae quidem hodie potius raritate quam utilitate notabilia sunt. Notandum enim est Arctopolin publicum esse nomen urbis, quod in fronte Curiae Arctopolis inscriptum est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Arctopolis spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!