Lingua Lithuanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Lithuanica
Lietuvių kalba
Taxinomia:
e familia Baltica linguarum Indoeuropaearum
Locutores: 3 500 000 (Lituania)
500 000 (Foris)
Sigla: 1 lt, 2 lit, 3 lit
Status publicus
Officialis Flag of Lithuania.svg Lituania, Vexillum Europae Unio Europaea, Flag of Poland.svg Polonia.
Privata Lituania, alibi
Litterae:
Scriptura: Abecedarium Latinum
Procuratio: Commissio Linguae Lithuanicae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Lithuanica[1] vel Lituana[2] (Lithuanice lietuvių kalba) est lingua Indoeuropaea familiae Balticae subiuncta. Cum lingua Latviana linguas Balticas orientales format.

Haec lingua dicitur quam antiquissima esse, nam hodie multae linguae protoindoeuropaeae radices et proprietates grammaticae manent in lingua Lithuanica.

Linguae Lithuanae declinationibus casus septem sunt: nominativus, genitivus, dativus, accusativus, vocativus, locativus, instrumentalis.

Loci[recensere | fontem recensere]

Lingua Lithuanica in Lithuania tantum publica lingua est; adhibetur insuper in Ruthenia Alba, Lettonia, Polonia, et Borussia Orientali.

Orthographia[recensere | fontem recensere]

Lingua Lithuanica abecedario Latino scribitur, sed litteris 32 adhibitis, sic:

A Ą B C Č D E Ę Ė F G H I Į Y J K L M N O P R S Š T U Ų Ū V Z Ž
a ą b c č d e ę ė f g h i į y j k l m n o p r s š t u ų ū v z ž

In abecedario Lithuanico litterae summatim sonos repraesentant. Ei qui linguam scribunt signa diacritica saepe omittunt.

Exemplum (Pater noster)[recensere | fontem recensere]

Lithuanice[recensere | fontem recensere]

Tėve mūsų, kuris esi danguje,

teesie šventas Tavo vardas,

teateinie Tavo karalystė,

teesie Tavo valia

kaip danguje, taip ir žemėje.

Kasdienės mūsų duonos duok mums šiandien

ir atleisk mums mūsų kaltes,

kaip ir mes atleidžiame savo kaltininkams.

Ir neleisk mūsų gundyti

bet gelbėk mus nuo pikto.

Amen.

Latine[recensere | fontem recensere]

Pater noster, qui es in caelis,

sanctificetur nomen tuum.

Adveniat regnum tuum.

Fiat voluntas tua,

sicut in caelo, et in terra.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,

et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Et ne nos induxeris in tentationem,

sed libera nos a malo.

Amen.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Lingua Lithvanica": Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 215-216
  2. Litterae a Matas Dobryllo 27 Nov. 1917 datae.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!