Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Secale cereale

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Secale cereale
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
(inordinatus): Commelinidae
Ordo: Poales
Familia: Poaceae
Subfamilia: Pooideae
Tribus: Triticeae
Genus: Secale
Species: S. cereale
Binomen
Secale cereale
L.[1]

Secale cereale (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum)[1] est frumentum et gramen late sativum et in messe conlectum. Genus Secale est membrum tribus Triticearum, generibus Hordeo et Tritico arte cognatum. Grana Secalis cerealis pro farina, pani atro secalino, cervisia secalina, nonnullis vischiis et vodcis, et pabulo animalium est, sed et integra edi possunt, granis aut coctis aut (sicut avenae grana) vapore fervente pressis.

De genere et specie[recensere | fontem recensere]

Genus Secale e speciebus quattuor vel quinque constituitur, videlicet S. iranicum, S. sylvestre, S. cereale et S. montanum, omnes ex Asia occidentali et media oriundae; addere oportet Secale africanum Africae australis, speciem late ab aliis distantem sed S. montano stricte cognatam. S. cereale sola ad usum humanum domesticata est.[2]

Species Secale cereale, sicut hodie ab eruditis definitur, subspecies et varietates tam silvestres quam cultas necnon steriles comprehendit. Auctores anteriores hunc gregem in species varias dividere solebant. Inter eas enumeratur S. segetale (hodie potius "S. cereale" ssp. segetale), spicis non fragilibus, quod in Turcia sicut planta sterilis sive mala herba in agris Tritici aestivi crescit et a colonis toleratur quia annis nefastis, frigore extremo et siccitate prolongata, tritico mortuo secale supervivit cibumque haud inutilem praebet. Subspecies plantarum sterilium, spicis semifragilibus, ssp. afghanicum et ssp. dighoricum mediam per Asiam, id est in Armenia, Irania boreo-orientali, Afgania, Turcomannia, aliisque rebus publicis adiacentibus a Nicolao Ioannis f. Vavilov botanico Russico annis 1920 vel 1930 reperta sunt. Subspecies ancestrale, robusta, spicis fragilibus, a Petro Michaelis f. Žukovskij in Turcia occidentali prope Smyrnam florens reperta est et sub nomine S. ancestrale descripta. Subspecies vavilovii, omnino silvestris, spicis fragilibus, in Armenia ab Alexandro Alphonsi f. Grossheim et mox ab aliis in Turcia orientali inventa est. Varietates cultas omnes e subspecie vavilovii derivavisse hodie constat.[3]

Index subspecierum[4]
Species apud vetustiores Subspecies apud hodiernos
1. S. segetale (Zhuk.) Roshev. S. cereale ssp. segetale Zhuk.
2. S. afghanicum (Vavilov) Roshev. S. cereale ssp. afghanicum (Vav.) K.Hammer
3. S. dighoricum (Vavilov) Roshev. S. cereale ssp. dighoricum Vavilov
4. S. ancestrale Zhuk. S. cereale ssp. ancestrale (Zhuk.) Zhuk.
5. S. vavilovii Grossh. S. cereale ssp. vavilovii (Grossh.) Kobyl.
6. S. cereale L. S. cereale ssp. cereale

De cultu[recensere | fontem recensere]

Recentissime nuntiatum est e vestigiis archaeologicis ad Abu Hureyra Syriae secale ibi iam millennio tredecimo a.C.n. inter alias fruges cultum esse.[5] Recentes nonnulli secale inter fruges conditrices agriculturae neolithicae in Asia occidentali enumerant,[6] aliis suadentibus messes secalinas primas neolithicas in Anatolia meridio-orientali, neque alibi, congessas, plantam potius eo aevo inter malas herbas toleratam, granaque secalis inter fruges neolithicas in locis archaeologicis Asiae occidentalis Europaeque meridio-orientalis rarissime reperta esse: secale igitur inter fruges secundarias enumerandum. Tarde in Polonia a populis neolithicis una cum tritico et hordeo, sed haud abundanter, et in Romania medio millennio quarto a.C.n. cultum est, tardiusque a gentibus Aetatis aëneae in Cechia, Slovacia, Romania, Moldavia, et Ucraina. Aetate ferrea, scilicet millennio secundo exeunte et primo a.C.n., messes secalinae congessae sunt in Germania, Dania, Polonia, et Crimea, necnon orientem versus in Irania ubi archaeologi ad locum Hasanlu reppererunt. Secale sub imperio Romano iuxta limitem Rhenanum et Danubianum atque in Britannia cultum est.[7]

De usu[recensere | fontem recensere]

Panis secalis saepius in Europa septentrionali et orientali editur. Exempla sunt panis Borodinensis (бородинский хлеб) in Russia, knäckebröd in Suecia, pain d'épices in Francia, ac pumpernickel in Germania. Secale etiam in variis temetis aliisque potionibus adhibetur, ut vischio secalis, cervesia secalis, ac kvas. Stramen secalis adhibetur in stratoriis animalibus, in agricultura ad solium emendandum, atque in pupis aliisque artificiis.

Unam legis e paginis de
disserentibus

WildWheat Erebuni Reserve.jpg
Grana Secalis cerealis.
Grana Secalis cerealis.
Spica Secalis cerealis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De origine et historia
  • Shahal Abbo, Simcha Lev-Yadun, Manfred Heun, Avi Gopher, "On the ‘lost’ crops of the neolithic Near East" in Journal of Experimental Botany vol. 64 (2013) pp. 815-822 Epitome
  • Gordon Hillman, Robert Hedges, Andrew Moore, Susan Colledge, Paul Pettitt, "New evidence of Lateglacial cereal cultivation at Abu Hureyra on the Euphrates" in The Holocene vol. 11 (2001) pp. 383–393 Epitome
  • Berthold Laufer, "Rye in the Far East and the Asiatic Origin of Our Word Series "Rye"" in T'oung Pao 2a ser. vol. 31 (1935) pp. 237-273 JSTOR
  • André Marques, Ali M. Banaei-Moghaddam, Sonja Klemme, Frank R. Blattner, Katsumasa Niwa, Marcelo Guerra. Andreas Houben, "B chromosomes of rye are highly conserved and accompanied the development of early agriculture" in Annals of Botany vol. 112 (2013) pp. 527-534 Epitome
  • "Rye: Secale cereale" in Daniel Zohary, Maria Hopf, Domestication of Plants in the Old World: the origin and spread of cultivated plants in West Asia, Europe and the Nile Valley. 3a ed. (Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 9780198503569) pp. 69-77
De cultu
Encyclopaediae et enumerationes
  • "Rye", "Rye breads" in Alan Davidson; Tom Jaine, ed., The Oxford Companion to Food (2a ed. Oxonii: Oxford University Press, 2006)
  • Stephen Facciola, Cornucopia: a source book of edible plants (Vista: Kampong Publications, 1990) p. 157
Etymologica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Secale cereale spectant (Rye, Secale cereale).
De specie
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • GrassBase • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database
Wikispecies-logo.svg Vide Secale cereale apud Vicispecies.
De cultu
De usu