Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Helvetia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Helvetia
Res apud Vicidata repertae:
Helvetia: insigne
Helvetia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Austria, Lichtenstenum, Germania, Francia, Italia, Unio Europaea
Locus: 46°47′55″N 8°13′55″E
Caput: Berna
Nomen officiale: Confoederatio Helvetica, Schweizerische Eidgenossenschaft, Confédération suisse, Confederazione svizzera, Confederaziun svizra, la Confédération suisse

Populus

Numerus: 8 466 017
Sermo publicus: lingua Theodisca, lingua Italiana, lingua Francogallica, Lingua Rhaetica
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Francus Helveticus

Commemoratio

Paean: Swiss Psalm
Praeceptum: Unus pro omnibus, omnes pro uno

Sigla

ISO CH, CHE, 756; IOC SUI
Dominium interretiale: .ch, .swiss
Praefixum telephonicum: +41
Siglum autoraedarum: CH

Helvetia,[1] rite Confoederatio Helvetica, ergo siglum usitatum CH, est civitas sui iuris in continente Europa ad coniunctionem Europae Occidentalis, Europae Mediae, et Europae Meridianae sita.[2][3] Cuius rectio est respublica foederalis in cantonibus viginti sex consistens, auctoritatibus foederalibus Bernae in urbe constitutis.[4] Helvetia mare non attingit, sed a Germania a septentrionibus, Francia ab occidente, Italia a meridie, denique Austria et Lichtensteinum ab oriente finitur. Geographice dividitur inter Planitiem Helveticam, Alpes Helveticas, et Iuram, regiones quae aream 41 285 chiliometrorum quadratorum et aream terrestrem 39 997 chiliometrorum quadratorum una habent. Quamquam alpes maiorum civitatis partem continent, homines Helvetici, 8.5 fere milliones, plerumque in planitie habitant, ubi maximae urbes locique oeconomici patent, inter quas Turicum (urbs maxima), Genava, et Basilia. In quibus urbibus sunt sedes FIFA, secunda a maxima officina Consociationis Nationum, maximum aedificium Argentariae Compositionum Internationalium, et praesidia aliarum organizationum internationalium. Principales aeroportus Helvetici in his urbibus inveniuntur.

Cantones Helveticae lingua, institutis, legibus, religionibus inter se differunt. Quamquam omnes vicinae terrae ad Unionem Europaeam pertinent,[5] Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem noluerunt. Re politica, Helvetia civitas neutralitatis est, tamen die 10 Septembris 2002, Civitates Foederatae? participare per comitiam decrevit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Helvetiae tres regiones naturales sunt: pars medioaustralis altos montes Alpes continet, in parva parte boreoccidentali mons continuus Iura appellatus surgit, et intra montes est regio aequior silvis et lacubus contecta, nam Helvetia terra uberibus fecunda aquis est. Ex Iura profluunt Rhenus et Rhodanus.

Maxima flumina[recensere | fontem recensere]

Lacus[recensere | fontem recensere]

Montes[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Augusta Raurica (prope Basiliam), a Lucio Munatio Planco anno 44 a.C.n. ducta, fuit prima colonia Romana ad Rhenum condita, et nunc inter situs archaeologicos in Helvetia maximi momenti est.[6]
Vetus Confoederatio Helvetica ab anno 1291 (atroviridis) ad saeculum sextum decimum (viridis pallidus) et eius socii (caeruleus). Aliis coloribus videntur territoria subiecta.

Helvetia condita est confoederatio per Foedus Pactum Helveticum anno 1291 a pagis Urania, Suitia, et Subsilvania. Iam anno 1332 Lucerna se ad Helvetiam iunxit, postea alii pagi idem fecerunt, et anno 1513 Confoederatio a tredecim pagi constituta est.

Post cladem Mariniani apud Mediolanum contra regem Franciae Franciscum I die 1314 Septembris 1515 pagi Helvetiae semper neutri faverunt.

Inter saeculum sextum decimum, pagi Helvetiae in duas partes discesserunt. Pagi ruris fidem Ecclesiae Catholicae Romanae plerumque servaverunt; alii pagi Emendationem Ecclesiae acceperunt. Etiam bella inter pagi fuerunt. Multi praeclari reformatores Ecclesiae in urbibus Helvetiae vixerunt, e.g. Henricus Bullingerus, Ioannes Calvinus, Guilielmus Farel, Uldrychus Zwingli.

Anno 1798, Francia confoederationem invasit et civitatem unitariam, Rempublicam Helveticam appellatam, condidit. Helveti numquam hanc civitatem amaverunt. Post quinque annos, accurate die 18 Februarii 1803, cum Actu Mediationis nova foederatio, sed semper Franciae subiecta, condita est.

Post cladem Napoleonis anno 1815, Helvetia a Consilio Vindobonum restituta est, ut confoederatio a viginti duobus pagis constituta. Post bellum civile inter pagos Catholicos, in "alia foederatione" (Theodisce Sonderbund) coniunctos et Protestantes anno 1848 prima magna charta Helvetiae promulgata est.

Saeculis undevicensimo et vicensimo, pace et labore Confoederatio crevit. Inter bellum mundanum secundum, Helvetia sola in Europa Media civitas a Germanis non expugnata est. Hodie putatur Helvetia esse opulentissima orbis terrarum civitas.

Anno 1979, Iura, se a pago Berna discessens, novus et vicesimus tertius pagus Helvetiae factus est.

Institutiones[recensere | fontem recensere]

Pagi Helvetiae.

Facultas legum ferendarum ad Consilium Nationale, ex ducentis legatis populi compositum, atque ad Consilium Civitatum, ex quadraginta sex senatoribus compositum, pertinet. Unicuique pago duo senatores et legati pro incolis sunt.

Consilium Foederale, quod e septem hominibus constat, administrationem Helvetiae gerit. Unus consiliariorum foederalium praesis potestatem tempore dumtaxat annuam habet (vide Indicem Consiliariorum Foederalium).

Confoederatio Helvetica e viginti tribus cantonibus constat. Hic est ordo sollemnis (secundum Constitutionis foederalis articulum primum). Tres primi habent praecellentia honoris causa, dein ordo est secundum annum integrationis in confoederatione, hic post nomen indicatum:

Pagi et urbes eorum[recensere | fontem recensere]

Abbr. Insigne pagi Pagus Nomen pagi vulgare Urbs princeps Nomen urbis vulgare
ZH Wappen Zürich matt.svg Turicensis Zürich Turicum Zürich
BE Wappen Bern matt.svg Berna Bern Berna Bern
LU Wappen Luzern matt.svg Lucerna Luzern Lucerna Luzern
UR Wappen Uri matt.svg Urania Uri Altdorfium Altdorf
SZ Wappen des Kantons Schwyz.svg Suitia Schwyz Suitius Schwyz
OW Wappen Obwalden matt.svg Subsilvania Superior Obwalden Sarnen Sarnen
NW Wappen Nidwalden matt.svg Subsilvania Inferior Nidwalden Tannis Stans
GL Wappen Glarus matt.svg Glarona Glaris Glarona Glaris
ZG Wappen Zug matt.svg Tugium Zug Tugium Zug
FR Wappen Freiburg matt.svg Friburgensis Freiburg Friburgum Nuithonum Freiburg
SO Wappen Solothurn matt.svg Solodurum Solothurn Solodurum Solothurn
BS Wappen Basel-Stadt matt.svg Basilea Urbs Basel-Stadt Basilea Basel
BL Coat of arms of Kanton Basel-Landschaft.svg Basilea Rus Basel-Landschaft Laucostabulum Liestal
SH Wappen Schaffhausen matt.svg Scafusa Schaffhausen Scafusa Schaffhausen
AR Wappen Appenzell Ausserrhoden matt.svg Abbatis Cella Exterior Appenzell Ausserrhoden Herinisauva Herisau
AI Wappen Appenzell Innerrhoden matt.svg Abbatis Cella Interior Appenzell Innerrhoden Abbatis Cella Appenzell
SG Coat of arms of canton of St. Gallen.svg Sanctogallum St. Gallen Sanctogallum St. Gallen
GR Wappen Graubünden matt.svg Grisonia Grischun Curia Raetorum Cuira
AG Wappen Aargau matt.svg Argovia Aargau Aravia Aarau
TG Wappen Thurgau matt.svg Turgovia Thurgau Ginaepedium Frauenfeld
TI Wappen Tessin matt.svg Ticinensis Ticino Bilitio Bellinzona
VD Wappen Waadt matt.svg Valdensis Vaud Lausanna Lausanne
VS Wappen Wallis matt.svg Valesia Valais Sedunum Sion
NE Wappen Neuenburg matt.svg Novicastrum Neuchâtel Novicastrum Neuchâtel
GE Wappen Genf matt.svg Genava Genève Genava Genève
JU Wappen Jura matt.svg Iura Jura Delemons Delémont

Sermones publici[recensere | fontem recensere]

Divisio sermonum Helvetiae (anno 2000).

In Helvetia praeter linguas Theodiscam, Francogallicam, Italicam, sermo publicus est etiam Lingua Romancica, qua circa triginta milia hominum, praecipue in Grisonia cantone, utuntur. Anno 2000 in Helvetia, homines locuti sunt:

  • Theodisce, 63.7 centesimae incolarum (terrae russae pictae)
  • Francogallice, 20.4 centesimae incolarum (terrae virides pictae)
  • Italice, 6.5 centesimae incolarum (terrae violaceae pictae)
  • Romanice, 0.5 centesimae incolarum
  • aliis sermonibus, 9.0 centesimae incolarum

Religiones[recensere | fontem recensere]

Incolae secundum confessionem religiosam (in %)
anno 1970 2000
Ecclesia evangelica reformata 46,42 33,04
Ecclesia evangelica metodista 0,17 0,12
Nova apostolica ecclesia 0,49 0,38
Testes Jehovas 0,17 0,28
aliae Ecclesiae protestantes 0,42 1,44
Ecclesia Catholica Romana 49,39 41,82
Ecclesia Catholica Christiana 0,32 0,18
Ecclesiae Orthodoxae 0,33 1,81
Aliae communitates Christianae 0,05 0,20
Communitates Iudaicae 0,33 0,25
Communitates Islamicae 0,26 4,26
aliae religiones 0,12 0,78
sine religione 1,14 11,11
sine responsione 0,39 4,33
Incolae (100%) 6 269 783 7 288 010

(Fons: Officium foederale de statistica, censimenta nationalia.)

Structura Ecclesiae Catholicae Romanae in Helvetia[recensere | fontem recensere]

Dioeceses Catholicae Romanae Helvetiae anno 2006.

Sunt in Helvetia sex dioeceses et duae abbatiae territoriales, qui subiactae imperio archidioecesis non sunt, sed sanctae sedi ipsae. Ergo Helveticae dioceses non formant provinciam ecclesiasticam. Hae sunt dioeceses et abbatiae:

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Helvetiae argentariae sunt amplae.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Helvetia": ita Latine in notis postaliciis legitur
  2. Aliquot definitiones obtinentur. Vide commentarium de "Geographia Helvetiae."
  3. Berner et Berner 2012.
  4. Berna urbs foederalis usitate appellatur (Theodisce Bundesstadt, Francogallice ville fédérale, Italice città federale) appellatur. Helveticae autem leges caput per se non nominant, sed parlamentum et administratio foederalis Bernae patent, cum iudicia foederalia vim in aliis urbibus habent.
  5. Germania, Italia, Francia ab initio Unionis anno 1957, et Austria ab anno 1995.
  6. "Switzerland's Roman heritage comes to life," apud swissinfo.ch.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berner, Elizabeth, et Robert A. Berner. 2012. Global Environment: Water, Air, and Geochemical Cycles. Ed. secunda. Princeton University Press. ISBN 978-1-4008-4276-6. Google Books.
  • Church, Clive H. 2004. The Politics and Government of Switzerland. Londinii: Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-69277-2.
  • Dalton, O. M. 1927. The History of the Franks, by Gregory of Tours. Oxoniae: The Clarendon Press.
  • Fahrni, Dieter. 2003. An Outline History of Switzerland: From the Origins to the Present Day. Ed. 8a, augmentata. Turici: Pro Helvetia. ISBN 3-908102-61-8.
  • Historical Dictionary of Switzerland. 2002–.
  • Vatter, Adrian. 2014Das politische System der Schweiz. [Publica Helveticae Ratio.] Studienkurs Politikwissenschaft. Baden Baden: UTB Verlag. ISBN 978-3-8252-4011-0Edito interretialis.
  • von Matt, Peter. 2012. Das Kalb vor der Gotthardpost: Zur Literatur und Politik in der Schweiz. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 978-3-446-23880-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Helvetiam spectant.
Helvetia : politica
Praesides Confoederationis Helveticae (2001–)
Conciliarii a rebus externis Helvetici (1914–)