Latinitas bona

Nuntii Latini (Finnia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Nuntii Latini

Nuntii Latini sunt emissiones radiophonicae Latine effectae, quibus nuntii ad totum orbem terrarum pertinentes singulis septimanis adlati sunt. Hae emissiones opera YLE Radio 1, radiophonicae stationis Finnicae producuntur. Si quis emissiones per radiophonum nequeat accipere, eas potuit per Interrete audire et in Podcast et MP3 recipere.

Nuntii Latini mense Septembri anni 1989 transmitti coepti sunt a productore Hannu Taanila in YLE. A Tuomo Pekkanen, professore emerito, et Reijo Pitkäranta, lectore Universitatis Helsingiensis expoliti sunt. Mense Iunio anni 2019 finem habuerunt.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]