Roman numeral 10000 CC DD.svg

Silva borealis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Zona viridis diffusionem silvae borealis in mundo demonstrat.

Silva borealis[1], etiam taiga[2] dicta, est genus silvae maxime boreale in orbe terrarum. In zona temperata septentrionali crescit, sed in solo hemisphaerio septentrionali. Maxime septentrionalis zona vegetationis est, qua silvae crescere possunt.[3]

A silva boreali in septentriones versus est tundra, a meridie silva frondea aut tesqua. Oecosystema silvae borealis est maxima silva continua orbis terrarum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide inter alia Calonectria database
  2. Verbum Russicum originis Turciae aut Mongolicae, cf. binomina Chorinaeus taigensis, Eridolius taigensis, Necremnus taigensis.
  3. Anton Fischer (1995). Forstliche Vegetationskunde. Berolini et al.: Blackwell. ISBN 3826330617
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!