Institutum Telluris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Institutum Telluris (Anglice Tellus Institute) est societas non lucrativa pro investigatione et ratione Bostoniae in Massachusetta condita. Suus finis est transitum promovere ad aequam et humanam telluris civilizationem quae sustineri potest. Institutum anno 1976 a Paulo Raskin, Ricardo Rosen, Stephano Bernow, Ioanne Stutz, et Davide Nichols conditum est ad investigationem consiliorum de subsidiis et circumiectis promovendam. Paulus Raskin est praeses. Annis primis, collegium non Institutum Telluris, sed Grex Investigationis Rationum Energiae (Anglice Energy Systems Research Group) appellatum est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]