Gymnasium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Chemia in quodam gymnasio Bonnensi anno 1988 discitur.

Vide etiam paginam discretivam: Gymnasium (discretiva)

Gymnasium (Graece γυμνάσιον) est genus scholae, quod discipuli maiores frequentant.

Gymnasium vel etiam lyceum est schola quae ad maiores gradus educationis ducit. Est pars educationis quae dicitur secundariae. In gymnasio vel lyceo maturitas adquiritur veniendi ad universitatem.

In Germania, in regionibus linguae Germanicae, in Europa media et septentrionali et in Baltico gymnasii verbo moderno sensu scholam secundarii gradus significante utitur usque a reformationis tempore saeculi XVL.

Gymnasium academicum, etiam gymnasium illustre vocata, est schola superior quae nostra aetate incipiente in primis in regionibus Protestantium in Imperio Romano Sacro et terris adfinibus apparuit et studia gymnasialia cum academicis iunxit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Gymnasium vel Graece γυμνάσιον erat in Graecia antiqua pro viribus locus educationis spiritualis et in primis corporalis. Viri exercitantes in gymnasio erant nudi, confer verbum Graecum γυμνός, quod dicit ‚nudus‘. Vide etiam verbum Graecum γυμνάζομαι‚ quod dicit "nudo corpore exercitare". Sed gymnasium etiam erat institutum ad philosophiam et scientiam exercitandam.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gymnasia spectant.
Helvetia