Lingua Carelica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Carelica
Karjalan kieli
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Ugrica
  Finno-Permica

   Lingua Carelica
Locutores: 35 600 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 krl, 3 krl
Status publicus
Officialis Carelia (lingua nationalis)
Privata Russia. Finnia
Litterae: Abecedarium Carelicum
Scriptura: Latina
Procuratio:
Linguae Finno-Ugricae

Lingua Carelica[1] est una linguarum familiae Finno-Permicae, quae ad ramum Finno-Ugricum linguarum Uralicarum pertinet. Circa 35 milia hominum Carelice loquuntur in Carelia, cuius pars in Russia, pars in Finnia est. Libri Carelici saeculo undevicesimo et initio saeculi vicesimi abecedario Cyrillico edebantur, ab annis trigesimis saeculi vicesimi Latina. Sed adhuc scriptura Carelica nondum stabilita est.

Dialectos habet tres, quae saepissime pro tribus linguis variis habentur. Haec sunt:

  • lingua Carelica sensu stricto (vel Carelica septentrionalis)
  • lingua Carelica Livvicorum[2]
  • lingua Carelica Ludicorum[3][4]

Careli, qui lingua Carelica sensu stricto utuntur, per Careliam septentrionalem et mediam habitant, Livvici autem et Ludici per Careliam meridionalem, Livvici ad occidentem, in ripis Ladogae lacus, Ludici ad orientem, in ripis lacus Onegae. Lingua Carelica Ludicorum linguae Vepsicae propior est, lingua Livvicorum inter Carelicam sensu stricto et linguae Ludicorum locum habet. Careli etiam in regione Tueriensi Russiae habitant (nam sub Alexio rege huc migraverunt). Lingua eorum interdum pro quartam linguam Carelicam habetur, sed saepius pro parte linguae Carelicae sensu stricto.

Exemplum: Pater noster[recensere | fontem recensere]

(primus versus Latinus, secundus Carelicus sensu stricto[5], tertius Carelicus Livvicorum)[6]

Pater noster, qui es in caelis,
Miän Taivahaini Tuatto!
Tuatto meijän taivahalline!

sanctificetur nomen tuum.
Pisykkäh pyhänä Šiun nimi.
Olgah pühännü Sinun nimi.

Adveniat regnum tuum.
Tulkah Šiun Valtakunta.
Tulgah Sinun valdu.

Fiat voluntas tua,
Käykäh Šiun tahtuo
Roikkah Sinun tahto

sicut in caelo, et in terra.
myöte muan piällä, niin kuin käyt taivahašša.
kui taivahas, mugai mual.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,
Anna meilä tänäpiänä miän jokapäiväni leipä.
Anna meile tänäpäi meijän jogapäiväine leibü.

et dimitte nobis debita nostra,
Ta prosti meilä miän velat,
Prosti meile meijän vellat,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
niin kuin myöki prostimma niillä, ket ollah meilä velašša.
kui müö prostimmo niilöile, ket ollah meile vellas.

Et ne nos induxeris in tentationem,
Eläkä šuata meitä muanitukšeh,
Älä vie meidü muanitukseh,

sed libera nos a malo.
vain piäššä miät juavelista,
a piästä meidü pahas.

Amen.
Amin.
Amin'.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Carelicus" cf. nomina biologica e.g. Coleophora carelica
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  4. Notandum est, ut interdum, cum lingua Carelica sensu stricto Carelica septentrionalis vocetur, Livvicorum lingua vocari Carelica sine ulla elimatione possit. Etiam invenire potes, ut lingua Carelica Livvicorum Carelica Oloniciana vocatur (ab urbe Olonicia, circa quem Livvici habitant).
  5. Sacra Scriptura in linguis Finno-Ugricis variis
  6. Sacra Scriptura in linguis Finno-Ugricis variis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]