Roman numeral 10000 CC DD.svg

Res publica Cypri septentrionalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata-logo.svg Res publica Cypri septentrionalis
Res apud Vicidata repertae:
Res publica Cypri septentrionalis: insigne
Res publica Cypri septentrionalis: vexillum
civitas statu dubio, insularis, territorium
Civitas: Res Publica Cypri Septemtrionalis
Caput: Leucosia

Fines

Territoria finitima: Cyprus

Gubernium

Praefectus: Hüseyin Özgürgün
Consilium: Assembly of the Republic

Vita

Incolae: 313 626
Sermo publicus: lingua turcica
Zona horaria: UTC+2
Moneta: Turkish lira

Commemoratio

Paean: İstiklâl Marşı

Sigla

Praefixum telephonicum: +90392

Tabula geographica

Res publica Cypri septentrionalis: situs

Res publica Turcica quae dicitur Cypri septentrionalis (Turcice; Kuzey Kıbrıs Türk Cumhuriyeti, breviter KKTC) est respublica se proclamans et a communitate internationali non agnita quae patet in Septemtrionali Cypriae insulae zona anno 1983 et in zonis ab exercitu Turcico rectis post operationem militarem anni 1974.

Praeses Reipublicae e conditione, anno 1983, usque ad 2005 historicus dux Radulphus Denktaş fuit, infestus transigendo cum internationaliter agnita Reipublicae Cypriae gubernatione Graeco-Cypria ad favendum insulari reunificationi. Ex anno 2003, motus politicus reunificationem ac ingressum in Unionem Europaeam cupiens statutus est, quod duxit ad eligendum Mahometum Ali Talat Primum Minitrum anno 2004 et Praesidem Reipublicae die 17 Aprilis 2005. Mustafa Akıncı est quaternus et hodiernus praeses Cypri Septemtrionalis. Creatus est ad hoc officium in electione praesidis anno 2015.[1]


Eius caput Nicosia (Turcice Lefkoşa) est; nihilominus Septemtrionalis urbis pars, quia divisa est termino ecechiriae, Linea Viridi sive Attilae.

Status iuridicus[recensere | fontem recensere]

Solum Turcia declarationem independentiae Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis agnoscit, quae a contrario "non valida ex aspectu iuridico" secundum Concilii Salutis Consociationis Nationum resolutiones 541 anni 1983 et 550 anni 1984 declarata est. In praeterito, aliqui iurisprudentes Rempublicam Turcicam Cypri Septemtrionalis "civitatem neuropasticam" secundum Tribunalis Europaei ab Iuribus Humanis decretum die 18 Decembris 1996 definivere quod essentialiter Turciae responsalitatem in ordinariarum rerum gestione in Septemtrionali Cypri parte agnoscebat.

Anno 2002 Secretarius Generalis Consociationis Nationum Kofi Annan destinatum pacis ad reunificandam insulam ostendit; quod, subiectum referendo die 24 Aprilis 2004, a 65% suffragatorum in se proclamata Republica Turcica Cypri Septemtrionis acceptum est, sed reiectum est a plerisque suffragatoribus in insulae parte ab internationaliter agnita Reipublicae Cypriae gubernatione recta.

Historia[recensere | fontem recensere]

Propter suam geographicam positionem et suum strategicum pondus, in Cyprum invasere Hetthaei, Assyrii, Aegyptii, Persae, Ptolemaei, Romani, Byzantini, Leziniacenses et Venetiani.

Anno 1571, insula ab Imperio Ottomanico capta est. Ottomani insulam per millarum systema, ubi omnes homines secundum religionem classificabantur, gubernavere. Cyprus subiectus est Turcis usque ad 1878, cum eius administratio ad Britanniarum Regnum transiret. Usque ad primum bellum mundanum, insula legaliter ad Turciam pertinuit, tempore in quo annexa est a Britanniarum Regno ob belligerentiam sociam cum Imperiis Centralibus. Anno 1960 libertatem obtinuit.

Cypri libertas[recensere | fontem recensere]

Britannicum dominium ambarum communitatum aspirationes? continere nequivit. Graeco-Cyprii anno 1830, cum nata est Civitas Graeca, inceperant agnitionem pro Enōsi sive unione cum Graecia cum qua culturalia ac historica vincula habebat. A contrario, Turco-Cyprii milites subitarios VOLKAN conformavere qui anno 1858 ceperunt novum nomen "Organizationem Resistentiae Turcicae" (Turcice Türk Mukavemet Teşkilatı, TMT) et quorum propositum Enōsin vitare et Taximo (Turcice Taksim) sive divisioni inter Turciam et Graeciam favere erat.

Exigentiae in violentam pugnam, ab Organizatione Nationali Proeliatorum Cypriorum (Graece; Εθνική Οργάνωσις Κυπρίων Αγωνιστών sive ΕΟΚΑ) rectam, adduxere, favente Archiepiscopo Macario III, Ecclesiae Autocephalae Orthodoxae Cypriae archiepiscopo et primato. Ob talem situationem, Turcae Imperio Britannico favere coeperunt ne civitatis Graecae subditi essent.

Ante militarem sumptum et vitarum humanarum ammissionem quos postulabat Britanniarum Regno colonialem situationem servare, haec natio Graeciam et Turciam invitavit ut invenirent solutionem quaestioni Cypriae.

Archiepiscopus Macarius III.

Quod adduxit ad Consensum Turicensem anno 1958 et ad Consensum Londinensem anno 1959. Quae vigere coepere die 16 Augusti 1960 cum Reipublicae Cypriae partu per complicatam constitutionem cuius praecipuae res sunt:

Divisio intercommunalis[recensere | fontem recensere]

Graeco-Cyprius dux Macarius III, intercommunali aequitati contrarius, Turco-Cypriorum ius intercessionis eliminare conatus est per constitutionis mutationem. Horum reiectio variis violentiae actibus anno 1963 causavit, quorum culmen accidit hoc anno, secuto et 1967.

Proinde, Turco-Cyprii insulae campos relinquere, in exsilium se in inclavaturas eiicere et suos locos operandi relinquere coacti sunt. Consociationis Nationum Concilium Salutis vim pacis UNICYP in insula collocare probavit, quae ibi adhuc diffusa est.

Operationes militares Turcicae[recensere | fontem recensere]

Turco-Cypriorum mortuorum in proelio sepulcra.

Idibus Iuliis 1974 effecta est in insula subitanea rerum conversio contra Macarii gubernationem. Quae ducta est a Graeco et Graeco-Cyprio circulo militare cum destinato resuscitandae Enōseōs. Etiam nuncupatae Iunctae Colonellorum (Graece Χούντα των Συνταγματαρχών) favorem habebat qui Graeciam inter 1967 et 1974 gubernabant.

Quod Turciam territavit quae Turco-Cypriae minoritatis metum habebat quam protegere pollicita est propter praestationis foedus Civitatem Cypriam pariens. Cuius causā, firmam invasionem in Septemtrionalem Cypri partem per Operationem Attilam, etiam a Turcis "Operationem Servandae Pacis" nuncupatam, perfecit.

Territorii igitur 37 centesimae penes Turcas mansere et inter 140 000 et 160 000 Graeco-Cyprii e Septemtrionali insulae parte fugire debuere.

Ex illo tempore, exsulum regressus in eorum terras et proprietates a Graeco-Cypriis expostulatur. Turcia, pro sua parte, respondit cum proclamatione "Civitatis Foederatae Turcicae Cypri" anno 1975 et Novembre anni 1983 cum independentiae declaratione Rem Publicam Turcicam Cypri Septemtrionalis faciens.

Status post invasionem Turcicam[recensere | fontem recensere]

Cyprus annis 1970 et 1998.

Ex operatione effecta anno 1974, Consociatio Nationum conflictum sine successu solvere conata est. Anno 1999, Unio Europaea in Consilio Europaeo Helsingiensi statuit ut reunificatio condicio ad adhaerendum Cyprum non esset. Graecia Turciae candidatum intercedere comminata est si non includebatur haec decisio.

Consociatio Nationum innumeros conatus effecit ad solvendum conflictum per unificationem. A Secretario Generali Consociationis Nationum facta proposita annis 1984, 1986 et 1992 a Graeco-Cypriis reiecta sunt quia politicam aequitatem inter duas communitates non admittebant. Alia solvendi conflictus conamina annis 1996 et 1997 defecere, quoniam Turco-Cypriis non agnita est Civitas independens.

Illius temporis Secretarius Generalis Consociationis Nationum Kofi Annan novum propositum anno 2002 ideas includentes praesentavit quae fortes repudiationes inter Graecam communitatem causavere. Anno 2003 emendata, statuebat duarum civitatum foederationem creare — Civitatem Graeco-Cypriam et Civitatem Turco-Cypriam — ambas a gubernatione foederali cum paucissima potestate coniunctas, ut viget in Bosnia et Herzegovina aut ut Serbiae et Montis Nigri gubernatio usque ad dissolutionem.

Post innumera colloquia, die 24 Aprilis 2004 Secretarii Generalis Consociationis Nationum destinatum pacis Cypro praesentatum est ut per referendum in ambabus communitatibus ratificaretur.

Turco-Cyprii, sui praesidis Raufi Denktaş consilium ut contra suffragarentur neglegentes, propositum cum 65% incolarum probavere. Graeco-Cypria communitas destinatum reiecit, quamobrem, finem cepere omnes spes ut unificatus Cyprus in Unionem Europaeam Kalendis Maiis 2004 iniret. Plerique Graeco-Cyprii destinatum nimias potestates Turco-Cypriis dare putabant. Praecipua optio Graeco-Cypria oppositio fuit quoniam omnes Graeco-Cyprii exsules ad suas domos redire nequivere, quia Turcicae copiae in insula indefinite manere poterant iuxta cum 45 000 Turcicorum colonorum ibi consessorum.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Acta Arsinoës.

Zona a Turcia occupata e 1974 3355 km2 lata est, fere 36% Cypri aream repraesentans. Pelvis Mediterraneae Boreoriente, in Pelvi Levantina sita, insula 65 km a Turcia Septemtrione, 100 km a Syria Oriente, 420 km ab Aegypto Meridie et 480 km a Graeca insula Rhodo distat. Turco-Cypria litora, 780 km longa, harenosa et saxosa, sunt unus locorum ubi ova pariunt chelonia mydae et carettae inter menses Aprilis et Augusti.

Territorii Meridie, Linea Viridis, zona dearmata et penes Consociationis Nationum Cassides Caeruleas (UNFICYP), lineam demarcationis cum Republica Cypri Meridie constituit.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima typice Mediterraneum est cum aestatibus calidis siccisque et hiemibus dulcibus umidisque.

Ianuarius Februarius Martius Aprilis Maius Iunius Iulius Augustus September October November December
T° (max) 15 16 18 22 26 30 34 34 31 27 23 17
T° (min) 6 6 8 10 14 18 21 21 19 15 11 8
T° (med) 11 11 13 16 20 24 27 27 25 21 16 13
Praecipitationes (mm) 80 50 50 20 20 5 0 0 5 25 40 100
T° maris (med) 13 12 13 15 15 17 24 25 19 20 16 12

Fauna et flora[recensere | fontem recensere]

Cypri Septemtrionalis litora.

Distinguuntur tria magna vitalia spatia faunae et florae in Cypro Septemtrionali: iugum montium, litus et superficies in usu agriculturali.

Silvae in Ceryniae montibus densantur, ubi inveniuntur pini, cupressi et cedri, sed etiam iuniperi, platani, quercus, oleae et siliquae.

Pauca animalia modo silvestri vivunt, exceptis gype fulvo, vulpe, chiropteris, chelonioideis et ophione.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Raufus Denktaş.

Secundum constitutionem, Respublica Turcica Cypri Septemtrionalis respublica democratica laica cum regimine semipraesidiali est. Praeses est etiam Dux Civitatis, Primus Minister et Dux Gubernationis.

Praecipuae factiones politicae[recensere | fontem recensere]

Octo factiones Turco-Cypriam politicam vitam condividentes quae sunt:

Comitia[recensere | fontem recensere]

Praesidialia[recensere | fontem recensere]

Praeses Reipublicae Cypri Septemtrionalis cata quinquennio per suffragium universale directum electus est. Prima comitia anno 1981 habita sunt, ubi visus est Raufus Denktaş eligi Praeses Cypri Septemtrionalis, et fuit anno 2005, post quinque mandata, cum se ad comitia praesentare desivit. Diei 24 Aprilis 2005 comitia Socialis Democratae Mahometi Ali Talat victoriam e Factione Respublicana Turcica videre. Diei 18 Aprilis 2010 comitia Primum Ministrum Dervisum Eroğlu Civitatis capite collocavit.

Legisfera[recensere | fontem recensere]

Comitia legisfera habita sunt cata quinquennio per suffragium proportionale ut electi sint quinquaginta deputati. Minima percentatio ut electi deputati habere possit est 5 centesimae.

Die 19 Aprilis 2009 habita sunt, anticipate, octava comitia legisfera in Cypro Septemtrionali: est Factio Unitatis Nationalis, hodie a Derviso Eroğlu ducta, qui comitia vicit ob Factionem Respublicanam Turcicam Praesidis Cypri Septemtrionalis Mahometi Ali Talat.

Defensio[recensere | fontem recensere]

Vis Securitatis Cypri Septemtrionalis (Turcice; Güvenlik Kuvvetleri Komutanlığı sive KKTC) a 5000 militum componitur. Quae ipsa non est exercitus, sed accuratius divisio militaris. Praeter militum formationem, ea etiam Turco-Cyprios vigiles formationem suscipit.

Vis Securitatis Cypri Septemtrionalis Maior Generalis (Turcice Tümgeneral) a suo Exercitus Turcici homologo designatur.

Maiores Generales[recensere | fontem recensere]

Stellarum Turcicarum (Turcice Türk Yıldızları) functio per Diem Pacis et Libertatis Cypri Septemtrionalis anno 2011.

Turco-Cypriorum Maiorum Generalium muneris duratio est biennium. Hic inferius est catalogus Maiorum Generalium in Cypro Septemtrionali:

# Maior Generalis mandati initium mandati finis
1 Hayrius Ündür 10 Septembris 1976 29 Augusti 1978
2 Attila Erdoğan 26 Augusti 1978 21 Augusti 1980
3 Cemal Yavuz 21 Augusti 1980 24 Augusti 1982
4 Hicmetus Köksal 24 Augusti 1982 22 Augusti 1984
5 Iosephus Selçuk Saka 22 Augusti 1984 14 Augusti 1986
6 Bilgius Büyükünal 14 Augusti 1986 20 Augusti 1988
7 Ali Yalçın 20 Augusti 1988 17 Augusti 1990
8 Erdogan Dirik 17 Augusti 1990 17 Augusti 1992
9 Yasar Spor 17 Augusti 1992 19 Augusti 1994
10 Ismaël Koçman 19 Augusti 1994 25 Augusti 1996
11 Hasan Peker Günal 25 Augusti 1996 21 Augusti 1998
12 Ali Nihat Özeyranlı 21 Augusti 1998 17 Augusti 2000
13 Galipus Mendi 17 Augusti 2000 16 Augusti 2002
14 Nadzmaldin Baykul 17 Augusti 2002 18 Augusti 2004
15 Tauficus Özkılıç 18 Augusti 2004 9 Augusti 2006
16 Mahometus Eröz 9 Augusti 2006 19 Augusti 2008
17 Abdullah Recep 19 Augusti 2008 19 Augusti 2010

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Respublica Turcica Cypri Septemtrionalis divisa est in eparchias (Turcice; kaza) quinque cum capite homonymo.

Tabula Cypri Eparchiae Turcicum nomen
NCyprus districts named.png
De hac imagine
Arsinoë    Gazimağusa   
Cerynia Girne
Morphou Güzelyurt
Nicosia Lefkoşa
Tricōmon İskele

Caput Septemtrionalis Nicosiae (Turcice Lefkoşa) pars est. Inter Cyprum Septemtrionalem et Rempublicam Cypri fines, Linea Viridis nuncupati, est penes 1400 Cassidum Caerulearum, sed etiam penes Britanniarum Regnum. Hoc ultimum ibi servat propugnacula circiter cum 4000 militum Acroterii, insulae Meridie, et Deceliae. De territoriali horum propugnaculorum attributione quaestio nondum soluta est, quae, in finitima zona sita, penes duplicem administrationem coniunctam inter duas Cyprias civitates condivisam sunt, cum legibus dissimilibus ad Britannicos habitatores, sed cum legali systemate civili valde fundato in Civitatis Cypriae Graecae eo, cum accommodationibus ad Turco-Cyprios Deceliae habitatores. Hae Britannicae suverenitatis zonae etiam commutationis loco, negotiatione et transitu inter duas insulae communitates prosunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Religio in Cypro Septemtrionali
religio percentatio
Islamismus
  
98%
Religio Christiana
  
2%

Gubernatio Cypri Septemtrionalis anni 1983 Boreocyprios incolas 155 521 fuisse aestimat. E Gubernatione Reipublicae Cypriae aestimationes anni 2001 numerum incolarum in 200 000 collocant, e quibus inter 80 000 et 89 000 Turco-Cyprii sunt et inter 109 000 et 117 000 Turci coloni sunt. Totius insulae census anno 1960 Turco-Cypriorum 102 000 et Graeco-Cypriorum numerum 450 000 indicavit. Aestimationes 36 000 (circiter 1/3) Turco-Cypriorum inter annos 1975 et 1995 emigravisse asserunt, cum consequentia ut intra Cyprum Septemtrionalem Turco-Cyprii a colonis e Turcia superati essent.

Cypri Septemtrionalis primus officialis census perfectus est anno 1996. Incolae relati sunt 200 587. Secundus census, anno 2006 factus, Cypri Septemtrionalis incolas 265 100 esse revelavit, quorum plerique ab aboriginalibus Turco-Cypriis componuntur, dum reliqui magnum Turcorum colonorum numerum includunt. E 178 000 Turco-Cypriis civibus, 82% sunt aboriginales Cyprii (145 000). E 45 000 natorum e haud Cypria familia, circiter 40% (17 000) nati sunt in Cypro. Haud civium numerus, inclusis studentibus, hospitibus laboratoribus et temporariis residentibus, 78 000 hominum attigit.

Anno 2010, Societas Internationalis Criseōs (Anglice; International Crisis Group) omnes Cypri Septemtrionalis incolas 300 000 esse aestimavit, fortasse quorum dimidium aut nati sunt in Turcia aut talium colonorum filii sunt. Fons Cypri Septemtrionalis incolas 500 000 attigisse, inter 50 centesimas Turco-Cypriorum et 50 centesimas Turcarum colonorum sive eorum filiorum in Cypro natorum divisos, affirmat.

Census Decembre 2011 perfectus in controversiam a factionibus politicis, collegiis opificum et localibus diariis vocatus est. Gubernatio de fraude et ne consulto totum numerum incolarum cum 294 906 computavisset accusata est. Quoque accusata est ut aestimationem 700 000 ante censum ad petendum pecuniarium auxilium e Turcia dedisset.

Meschita Lala Mustafa Pasha, anno 1328 velut Catholica cathedralis aperta et conversa ad meschitam postquam Imperium Ottomanicum Arsinoën anno 1571 cepisset.

Cyprus Septemtrionalis fere tota Turcophonica est. Lingua Anglica, nihilominus, ample in usu est velut secunda lingua.

Sunt 644 Graeco-Cyprii Rhizocarpasum (Graece; Ριζοκάρπασο et Turcice Dipkarpaz) inhabitantes et 364 Maronitae Cormacitibus (Arabice Maronitice Cyprice ܟܘܪܡܐܟܝܬܝܣ; Graece Κορμακίτης; Turcice Kormacit sive Koruçam). Graeco-Cyprii Rhizocarpasi penes Turco-Cypriam administrationem vivere consentiunt et in Cypro Septemtrionali adhuc post anni 1974 hostilia manent. Reliqui Graeco-Cyprii in Cypro Septemtrionali penes Graeco-Cypriam administrationem vivere elegere et effugere in Meridiem; secundum Consensionem Commutationis Incolarum inter Turco-Cyprios et Graeco-Cyprios sub auspiciis Consociationis Nationum die 2 Augusti 1975. Velut resultatio, Rhizocarpasum est domus maximi numeri incolarum Hellenophonorum in Cypro Septemtrionali. Graeco-Cyprii incolae adhuc a Consociatione Nationum suppeditantur et Graeco-Cypria producta, proinde, in aliquibus tabernis prompta sunt.

Urbes cum maximo numero incolarum[recensere | fontem recensere]

Positio Urbs Eparchia Incolae Photographemata
1 Nicosia Septemtrionalis Nicosia 49 868
Nicosia Septemtrionalis
2 Arsinoë Arsinoë 35 381
Arsinoë
3 Cerynia Cerynia 23 839
Cerynia
4 Morphou Morphu 12 391
Morphou
5 Cionelium Nicosia 12 186
Cionelium
6 Leuca Morphu 7 532
Leuca
7 Cythraea Nicosia 6 184
Cythraea
8 Lapēthos Cerynia 5 658
Lapēthos
9 Carăbas Cerynia 4 638
Pyeongyangum
10 Sanctus Epictetus Cerynia 4 183


Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Deversorium in eparchia Tricomo. Periegesis dominantium camporum unus est intra Cypri Septemtrionalis oeconomiam.
Cerynia est unus inter praecipuos turisticos vicos in Cypro Septemtrionali.
Via mercatoria in Arsinoa.

Respublica Turcica Cypri Septemtrionalis internationalem interclusionem patitur; propter hanc diplomaticam insulationem, ea directe negotiari nequit cum aliis civitatibus, excepta Turcia; quamobrem paene duae tertiae partes exportationum et importationum fiunt cum Civitate Turcica. Moneta Libra Turcica est.

Grapheum Statisticae Turco-Cyprium productum nationalem grossum pro capite multiplicandum esse tempore minore quam decennio declarat, quod eam appropinquet ad eum Cypri:

Annus 2000 2001 2002 2003 2004 2005 2006 2007 2008 2009
PNG/inc. ($) 4 978 4 303 4 409 5 949 8 095 10 567 11 837 14 765 16 158 13 354

Anno 2009, secundum Turcicum prelum, merces minima 1 237 librarum Turcicarum et functionarii merces minima 1 500 librarum Turcicarum erat.

Commercium[recensere | fontem recensere]

Commercium cum Civitatibus tertiis obices habet ex iudicio Tribunalis Iustitiae Communitatum Europaearum diei 5 Iulii 1994, quod testimonia scripta e Septemtrionali zona orta intra Unionem Europaeam non accipi statuit.

Importatio[recensere | fontem recensere]

Anno 2007, secundum Ministerium Culturae, Ambitus et Periegeseōs, importationes amplius milliardum et dimidium dollariorum repraesentabant, scilicet, incrementum amplius 450% sexennio. Pleraque bona importata vehiculorum (10%), fomitis (7%), constructionis (4%)... generis erant. Duae importationum tertiae partes cum Turcia fierent, 16% cum Unionis Europaeae nationibus, 7% cum Mediae Asiae nationibus.

Exportatio[recensere | fontem recensere]

Anno 2007, exportationes amplius octoginta milliones dollariorum repraesentabant, scilicet incrementum amplius 100% e potestate a Turcico exercitu suscepta. Pleraque bona exportata sunt rutaceae (25%) et lac (25%). Secundum numeros a Gubernatione Turco-Cypria editos, fere duae tertiae exportationum partes cum Turcia, 15% cum Unionis Europaeae nationibus, 11% cum Mediae Asiae nationibus fierent.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Anno 2008, Respublica Turcica Cypri Septemtrionalis 1 008 000 turistarum accepisse aestimat, scilicet incrementum fere 25% relatum ad annum praevium. 65%, scilicet 650 000, Turcicae originis et 57 000 Britannici erant.

Octobre 2009, lectorum numerus erat 15 705 (e quibus 11 065 solum in Cerynia), scilicet incrementum 1,7% relatum ad eandem periodon anno 2008. Quinque stellarum deversoria fere turistarum numeri dimidium accipiunt. Excellit praecipue deversorium Mercure.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Inter praecipua diaria sunt:

Afrika gazetesi [1]
Halkın Sesi [2]
Kıbrıs gazetesi [3]
Kıbrıslı [4]
trnc.info - daily news [5]
Vatan [6]
Volkan [7]
Yeniduzengazetesi [8]

Inter praecipua portalia nuntiorum in Interreti sunt:

Kıbrıs Postası. Quotidie ad hodiernas conformatum. Independens [9]
Yerel Info. Locales Cypri Septemtrionalis nuntii [10]
Hamamböcüleri. Alternativi nuntii. [11]
Kuzey Kıbrıs Haber [12]
European-Cyprus Net. Tribus linguis. [13]

Inter septimanalia excellunt:

Cyprus Post [14]
Cyprus Today – Septimanale Anglice [15]
Londra Toplum Postası [16]
Londra Gazete, London Turkish Gazette [17]
Londra Olay Gazetesi [18]
Ortam [19]
Yeni Çağ [20]

Situs interretiales de nuntiis oeconomicis sunt:

Kıbrıs Vizyon. [21]
Makro Ekonomi. Programma televisificum oeconomicum. [22]

Inter agenturae nuntiorum eminent:

TAK. Agentura nuntiorum semiofficialis Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis [23]
INAF News Agency [24]
Arca Haber Ajansi [25]

De disportiva informatione excellunt:

CypSPORTS: World off Sports in North Cyprus [26]
Football Results from North Cyprus [27]
Scuba Diving en Chipre del Norte [28]
Golfing in North Cyprus [29]

De status caeli informatione eminent:

Weather in Cyprus [30]

Inter periodica mentrua sunt:

Kyrenia Post. Anglice. [31]
North Cyprus Monthly. Periodicum Ministerii Rerum Externarum Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis. [32]
Pan. Periodicum. [33]
Kıbrıs Vizyon. Nuntii oeconomiae. [34]

Inter periodica specializata sunt:

Hekimce Online. Periodicum medica. [35]
Mimarca. Publicatio Camerae Architectorum. [36]
Turcoman International [37]

Inter stationes televisificas excellunt:

BRT - Bayrak Radio & Television Corp. [38]
Akdeniz TV [39]
DAU TV [40]
Kıbrıs Genç TV [41]

Inter stationes radiophonicas sunt:

London Turkish Radio 1584 AM
Radio Eastern Mediterranean [42]
Dance FM [43]
Kuzey FM [44]
Radyo Güven [45]
Radyo Vatan – Organizatio Defensionis Civilis [46]
Plus 106 Estatio radiophonica [47]
LTR – London Turkish Radio [48]

Denique inter stationes televisificas et radiophonicas sunt:

Makro Ekonomi [49]
TV Gazetesi [50]

Vectura[recensere | fontem recensere]

Internationalia telephonemata per Turcicum praefixum telephonicum (+90 392) mittuntur, quia Cyprus Septmetrionalis nec proprium praefixum nationale nec praefixum radiophonicum habet. Simili modo, Cyprus Septemtrionalis dominium gradus supremi geographicum interretiale proprium non habet et est penes Turcicum dominium secundi gradus .nc.tr.. Cursus publicus per Zephyrium 10, TURCIAM inscribi debet, quia Unio Postalis Universalis Cyprum Septemtrionalem separatam entitatem non agnoscit. Radioamatorum operatores aliquando indicativis "1B" incipientibus utuntur, sed nec indemnationes nec alia credita operatoria habent.

Directi volatus versus Cyprum Septemtrionalem et commeatus commercialis per Boreocyprios portus propter Boreocypriorum portuum retentionem restringitur. Leuconoeci (Turcice Geçitkale sive Lefkonuk) et Ercan (Turcice Ercan) aëroportus solum a Turcia et ab Atropatena legales ingressus portus agnoscuntur. Directi volatus conducticii inter Poloniam et Cyprum Septemtrionalem die 20 Iunii 2011 coepere. Arsinoës et Ceryniae [portus]] omnibus navibus clausi a Republica Cypri ex anno 1974 declarati sunt. Secundum consensionem inter Cyprum Septemtrionalem et Syriam, navalis circuitus inter Arsinoën et Laodiceam, in Syria, est. E Lineae Viridis apertura, Turco-Cyprii residentes per Graco-Cyprios portus negotiari sinuntur.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Universitas Americana Ceryniae in Cypro Septemtrionali.

Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionis systema educativum divisum est in partes quinque, quae sunt:

Universitas Internationalis Cypri. [51]
Universitas Orientis Mediterranei. [52]
Universitas Europaea Leucae [53]
Universitas Americana Ceryniae [54]
Universitas Orientis Proximi [55]
Academia Instructionis Professorum Nicosiae Ataturcus
Universitas Technica Orientis Medii. Campus Cypri Septemtrionalis. [56]
  • Educatio informalis responsalis eorum non aptorum educationi formali.

Salus[recensere | fontem recensere]

Sunt quinque valetudinaria praecipua: Valetudinarium Doctoris Burhan Nalbantoğlu, maximum nosocomium in Cypro Septemtrionali fere cum 400 lectis; Valetudinarium Arsinoës; Valetudinarium Sysclēpou; Valetudinarium Cengiz Topel; Valetudinarium Barış Ruh et Sinir Hastalıkları (psychiatricum et geriatricum). Sunt quoque, secundum Ministerium Salutis Turco-Cyprium, centra medica in morbis chronicis, in morbis haematologicis, in oncologia, in morbis endocrinis et in morbis diabeticis specializata.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Anahtar, scilicet "clavis", anno 2011 emissa, prima pellicula diutina omnino in Cypro Septemtrionali producta fuit. Aliquae aliae coproductiones etiam factae sunt. Cypri Septemtrionalis, Turciae, Britanniarum Regni et Nederlandiae Coproductio, Kod Adı: Venüs, scilicet "Nomen Codicis: Venus", in Festo Canuae anni 2012 monstrata est. Moderator et scaenariographus Dervisus Zaim internationalem famam cum sua anni 2003 pellicula Çamur, scilicet "limus", assecutum est, quae UNESCO praemium in Festum Cinematographicum Venetiarum adepta est.

Pellicula documentaria Kayıp Otobüs, scilicet "laophorium amissum", a Turco-Cyprio diurnario Fauzio Tașpınar directa, in statione televisifica TRT quoque et in Festo Cinematographico Bostoniae anni 2011 emissa est. Pellicula undecim Turco-Cypriorum operariorum fabula narrat qui domos laophorio anno 1964 reliquere et qui nunquam rediverunt. Quorum reliquiae in puteo in Cypro Octobre 2006 inventa sunt.

Turco-Cyprii pueri, traditionalibus vestimentis induti, saltationis popularis spectaculo parati.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Poësis editissima litterarum forma in Cypro Septemtrionali est. Turco-Cypria poësis et in Turcicarum litterarum effectibus et in insulae Cypri cultura fundatur. Mahometus Yaşın, Haccius Yücel, Nice Denizoğlu, Nese Yaşın, Aysen Dağlı et Canan Sümer inter celeberrimos Turco-Cyprios poëtas sunt. Inter recentiores poëtas sunt Nazifus Süleyman Ebeoğlu, Urkiye Mine Balman, Engin Gönül, Necla Salih Suphi et Pembe Marmara.

Musica[recensere | fontem recensere]

Rüya Tuner classica Turco-Cypria clavicymbalista est. Quae spectacula musica clavilis dedit et etiam monodiaria nonnullos concentus orchestrales symphoniacos participavit.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Cyprus Septemtrionalis bene notus est propter nonnulla fercula inter quae cebaba (Turcice kebap). Alia fercula in carne pitā involutā fundantur. Vegetariani holerum repleta fercula invenire possunt. Aliud ferculum est louvia me lahana in holeribus folii vignis unguiculatis coctis consistens.

Theatrum[recensere | fontem recensere]

Theatrum in Cypro Septemtrionali praecipue a Theatro Civitatis Turco-Cypriae, a theatris municipalibus et a privatarum theatralium societatum numero perficitur. Festum Theatri Cypri, a Municipio Turcico Nicosiae (Turcice Lefkoşa Türk Belediyesi) temperatum, est magna organizatio cum Turcicis institutis participantibus. Non sunt atria in Cypro Septemtrionali specialiter theatris constructa, sic spectacula in senaculis fiunt.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Agnitione internationali carente, Cyprus Septemtrionalis nullius praecipuae societatis athleticae internationalis (velut COI, FIFA etc.) socius est.

Ex 2008, sunt 29 foederationes disportivae in Cypro Septemtrionali cum 13 838 adscripticiorum? membrorum. Cum 6054 artificum inter alios, taequondo, caratĭca, aikido ac curāsum sunt res populo gratissimae, quibus sequuntur pediludium cum 2240 adscripticiorum membrorum, sclopetatio cum 1150 adscripticiorum membrorum, et venatio cum 1017 adscripticiorum. Turma Pedilusoria Nationalis Cypri Septemtrionalis in praesenti loco 109º secundum systema interpunctuonis Elo collocatur.

Aliquae Boreocypriae societates disportivae ligas athleticas Turcicas participant.? Verbi gratia, Societas Disportiva Repugnatio intra Ligam Regionalem Canistrilusoriam Masculinam Turcicam; Societas Athletica Latmus intra Ligam Praecipuam Manufollii Turcicam; et Universitas Europea Leucae intra Superligam Teniludii Mensalis Turcicam.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et dies festi
Dies Nomem Latinum Nomen Turcicum
1 Ianuarii Annus Novus Yılbaşı
23 Aprilis Dies Puerorum Ulusal Egemenlik ve Çocuk Bayramı
1 Maii Dies Laboris İşçi Bayramı (ABD)
19 Maii Commemoratio Ataturci, Iuventutis et Dies Disportus Atatürk'ü Anma, Gençlik ve Spor Bayramı
20 Iulii Dies Pacis et Libertatis
1 Augusti Dies Resistentiae
30 Augusti Dies Victoriae Zafer Bayramı
29 Octobris Dies Reipublicae Cumhuriyet Bayramı
15 Novembris Dies Independentiae Bağımsızlık günü

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De electione Cypri Septemtrionalis in periodico Hurriyet Daily News (1 Octobris 2015) (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs publici

Situs informationis