Stephanus (primus martyr)
Obitus: 36; Hierosolyma
Officium
Consociatio
Memoria
thaumaturgus, Sanctus (feriae die 26 Decembris, 27 Decembris)
Stephanus (natus circiter annum 1; mortuus circiter annum 38) in Novo Testamento est diaconus primae communitatis Christianae Hierosolymitanae. Protomartyr (primus martyr Christianus) habetur.
Vita[recensere | fontem recensere]
Stephanus (Graece 'corona'), vir plenus fide et Spiritu Sancto, ne viduae in ministerio quotidiano neglegerentur, una cum aliis viris sex, ab Apostolis electus est, qui diaconi loco ecclesiae bona administraret. Scripturas interpretatus, evangelium tam viriliter et diligentissime docebat ut a Iudaeis ingenti odio haberetur; propter quod blasphemiae et legis violationis reus factus est. Antequam interficeretur, gloriam Dei et Iesum a dextris Patris conspicere meruit. Capitis Iudaeorum invidia damnatus, cum extra Hierosolymam lapidibus caederetur,[1] non tantum carnificibus, quibus consentiebat Saulus,[2] ignovit, sed etiam pro ipsis deprecatorem se praebuit ad Deum. Demum ne semetipsum nominis vi abdicaret, martyrii coronam primus arripiens, extremum spiritum sancte Deo reddidit.
Eius dies festus 26 Decembris agitur.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Actus Apostolorum 7:59.
- ↑ Actus Apostolorum 8:1.
![]() |
Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes! |