Spissitudo incolarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Spissitudo incolarum in orbi terrarum

Spissitudo incolarum (-inis, f.) sive densitas incolarum (-atis, f.) sive spissitas incolarum (-atis, f.) indicat quot homines vel incolae per chiliometrum quadratum territorii urbis, oppidi, regionis, civitatis, terrae etc. habitant, quam spissi incolae in quadam regione sunt. Mensura numerus incolarum per chiliometrum quadratum est. Numerus inversus huius numeri numerus arealis est qui indicat quantam aream fere unus incola habet.