Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lupus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Canis lupus (discretiva)

Canis lupus laying in grass.jpg
Lupus in herbis cubans

Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Canidae 
Genus : Canis 
Species : C. lupus 
Canis lupus 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status
Territorium
Wiki-Canis lupus (tr).png
Habitatio luporum

Lupus (binomen Canis lupus a Linnaeo anno 1758 statutum) est carnivorum familiae Canidarum et progenitor canum domesticorum.

Olim lupi per totum orbem terrarum aderant; nunc solum in America Septentrionali, Eurasia, et Oriente Medio adsunt. In silvis tundraicis, taigis arcticis, silvis borealibus, planis, et montibus habitant.

Lupi sunt ab 100 ad 150 centimetra longi, quorum triens cauda est. Pondus ab 25 usque ad 60 chiliogrammata est; mares feminis maiores sunt. Corpus cursibus longis aptum est, thorace tenui et musculis fortibus dorsi et cruris.

Dicta et sententiae[recensere | fontem recensere]

Romani antiqui multis dictis lupos nominabant, exempli gratia:

Hanc sententiam Bonnae invenire potes: Castris per Alemannos captis ululandum est Romanis cum lupis vel potius vulpibus.
  • "Lupum videre" est tacere, nam visus luporum vocem humanam perdere habebatur: "sed in italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens." (NH 8.37), "vox quoque Moerim Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores Vergilii Eclogum 9, 53
  • "Lupus in fabula!" dicitur si quis de quo loqueris ex inopinato apparet.
  • "Lupum auribus tenere", hoc est esse in loco ancipite, scilicet quod siquis lupum auribus teneat, neque pertinere neque discedere sine periculo possit.
  • "Lupos apud oves custodes relinquere" sive "ovem lupo committere"
  • "Lupo agnum eripere", id est aliquid difficile facere.
  • "Homo homini lupus", id est homines ipsos esse hominum praedatores.
  • "Tantum curare quantum lupus numerum ovium" est omnino non curare.
  • "Lupa" saepissime indicat scortum, qua re animalia ipsa nonnumquam potius "lupi feminae" dicuntur ne sit confusio.
  • Lupulus est nomen cuiusdam plantae, qua concoquitur cervisia.
  • Una cum lupis ululare.
  • multi credunt neminem callidiorem esse quam lupum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni