Lac

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Ientaculum Caledonianum (A Highland Breakfast) ab Edwino Landseer anno 1834 pictum (Museum Victoriae et Alberti Londinii).

Lac (-tis, n.) est liquidum quod mammalia ab uberibus suis excernunt. Ante omnia ad fetus infantesve alendos est, quoad alia edere possint. Hunc solum cibum edunt usque ad ablactationem.

Poculum lactis.

Mammiferorum lac domesticorum bibitur plerisque nationibus: praesertim bovinum, sed etiam caprinum, ovinum, porcinum, dromedarium, equinum, et alia. Lac quoque in alitione animalium adhibetur.

Lac vaccinum bene notum est et parvulis saepe loco lactis matris datur. Hodie lac vaccinum ab hominibus saepissime bibitur, sed Romanis antiquis placebat potius pecudum. Nomadibus regionis Sarmatiae (e.g. Scythis, Sarmatis, Mongolis) equinum.

Lac si aliquot dies conservatum est, naturam suam fluidam omittens concrescit, et in lac concretum sive coagulatum mutatur.

Multi cibi ex lacte parantur, sicut butyrum, caseus, oxygala, iogurtum.

Per iocum vel proverbium res rara lac gallinaceum esse dicitur.[1]

Lac bovinum integrum
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 252 kJ
Carbohydrata 5.26 g
Sacchara 5.26 g
Lactosum 5.26 g
Pingue 3.25 g
: saturatum 1.865 g
: monoinsaturatum 0.812 g
: polyinsaturatum 0.195 g
Proteinum 3.22 g
Tryptophanum 0.075 g
Threoninum 0.143 g
Isoleucinum 0.165 g
Leucinum 0.265 g
Lysinum 0.140 g
Methioninum 0.075 g
Cystinum 0.017 g
Phenylalaninum 0.147 g
Tyrosinum 0.152 g
Valinum 0.192 g
Argininum 0.075 g
Histidinum 0.075 g
Alaninum 0.103 g
Acidum asparticum 0.237 g
Acidum glutamicum 0.648 g
Glycinum 0.075 g
Prolinum 0.342 g
Serinum 0.107 g
Aqua 88.32 g
Vitaminum A equiv. 46 μg (5%)
Thiaminum 0.044 mg (3%)
Riboflavinum 0.183 mg (12%)
Vitaminum B12 0.45 μg (19%)
Vitaminum D 2 IU (1%)
Calcium 113 mg (11%)
Magnesium 10 mg (3%)
Kalium 132 mg (3%)
Natrium 43 mg (2%)
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

Usus lactis[recensere | fontem recensere]

In potibus coffei, spuma lactis[2] est lac eruptione aëris calidi spumatum, quod in cappuccino faciendo in cafeam expressam additur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E. g. Petronius, satura 38,1; Plinius, Naturalis historia praefatio 23.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad lac spectant.