Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alsulegia glacialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Ludus alsulegiae inter turmas Americanas.

Alsulegia glacialis[1][2] (-ae, f), communiter tantum alsulegia appellata, sive ludus hocceius glacialis,[3] sive breviter hocceium[4] (-i, n) est ludus quo duae turmae senorum lusorum rhabdis repandis disculum in bina reticula immittere conantur. In campo glaciali luditur, et lusores patinis moventur. Praesertim Canadienses, Americani, Suetici, Finnici, Russici, Cechici, Slovaci alsulegiam diligunt. Alsulegiā lusum esse constat iam saeculo XIX exeunte in Canada, praesertim in Monte Regio, etsi regulae eius temporis multum ab hodiernis differebant.

De disculo[recensere | fontem recensere]

Disculus hocceius.

Vide: Disculus hocceius.

De rhabdis[recensere | fontem recensere]

A dextra rhabdus portarii, a sinistra rhabdus aliorum lusorum.

Vide: Rhabdus repanda.

De stadio et glacie[recensere | fontem recensere]

Arena 2000 stadium glaciale Iaroslaviae in Russia situm.
Glacies pro National Hockey League (NHL).

Stadium, in quo alsulegia glaciali certatur, stadium glaciale[5][6] nominatur. Glacies ludi quasiovata est. In America Septentrionali glacies ludi minor est quam glacies in ludis internationalibus. Qua causa alsulegia Americae Septentrionalis producit ludum physicalem cum plure pulsante pugnanteque. Alsulegia glacialis internationalis producit ludum apertum, cum magna area ut patinent lusores.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Lexicon dicit "alsulegia" verbum mediaevaliter creatum est.
  3. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 563, s.v. hockey.
  4. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce jääkiekko (Helsinki 2002).
  5. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok2009, sub voce ishall.
  6. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce "jäähalli". Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]