Lituania
Territoria finitima: Ruthenia Alba, Lettonia, Polonia, Russia
Caput: Vilna
Nomen officiale: Lietuvos Respublika, Litevská republika
Gubernium
Princeps: Dalia Grybauskaitė
Praefectus: Saulius Skvernelis
Consilium: Seimas
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Sigla
Dominium interretiale: .lt
Praefixum telephonicum: +370
Siglum autoraedarum: LT
Lituania[1] seu Lithuania[2] est civitas prope orientale Maris Baltici litus, una ex tribus civitatibus Balticis inter Scandinaviam, Russiam, et Europam orientalem. Pars est ab anno 2004 unionis Europaeae.
Per saeculum 14 Lituania erat civitas maxima in Europa, Magnus Ducatus Lituaniae. Anno 1569, Polonia Lituaniaque Rempublicam Poloniam-Lituaniam formaverunt. Res publica duobus saeculis duravit.
Geographia[recensere | fontem recensere]
Lituania est meridianissima ex tribus civitatibus Balticis ad orientale maris Baltici litus sitis, ita septentrionibus Lettoniam vicinam habens. Aliae terrae, Lituania vicinae, Ruthenia Alba, Polonia, atque Russia (Kaliningradi regione, Prussia olim) sunt, ex quibus Lettonia Poloniaque participes Unionis Europaeae ut etiam Lituania sunt.
Lituania etiam planis locis ut humilibus sita, montesque non habens, sed autem mari altior. Parsque orientalis, qui longius ab mare est, altior occidentalis partis usque ad metra 100.
Lituaniae non sunt fluvii magni. Maximus est Niemen Fluvius (qui Lituanice nominatur Nemunas), qui in Ruthenia Alba oritur; iuxta fluvium Counam iacet secunda Lituaniae urbs. Maxima urbs Lituaniae et caput est Vilna, ad secundum maximorum fluviorum (nomen cui Lituane Neris est, etiam ab nonnullis Slavico nomine Vilia appellatur) sita non longe limite orientali terrae. {?}
Urbes: Couna (Kaunas), Kėdainiai, Memela (Klaipėda), Troca (Trakai), Vilkomiria (Ukmergė), Vilna. [3]
Res gestae[recensere | fontem recensere]
Historia Lituaniae longa est. Nomen illud notum est ex 1009, cum illud terram unius ex gentibus Balticis significaret. Lituania civitas saeculi XIII medio declarata erat, sed notum est iam ante illam fuisse, et historici ex initio eiusdem saeculi exstitisse civitatem Lituanicam putant. Natio Lituana autem magne senior est eo tempore (vide caput de lingua Lituana), utenim aliis nominibus quam Lituani prius appellata erat.
Ut civitas Lituania anni 1918 restituta sit, anno 1940 vi Unione Sovietica inclusa, et anno 1991, quattuor mensibus ante finem Unionis Sovieticae, civitas renovata est.
Nomen[recensere | fontem recensere]
Nomen Lituaniae originem primam Lituano ex nomine terrae Lietuva habet, verum tamen illud imprimis ex usu Slavico eiusdem nominis ('Litva') Latinum factum fuerit. Item littera u, quae Lituane semivocale v finitur, et originali Latina bene dicitur, cum multi populi vicini Lituanorum illum sonitum non haberent, imprimis variabat, maxime saeculo tertiodecimo, in cuius saeculi scriptis variis nomen Lituaniae ut Litbaniae seu Litfaniae scriptum potest inveniri. Saeculo tamen quinto decimo, usus correctus et nomen factum ut adhuc notum est. Ex eodem tempore etiam Lithuania a nonnullis scribebatur, cum illud h numquam ullo modo lingua Lituana diceretur, neque scripto uteretur neque vicinis linguis. Littera u ut [u] dici opportet (sicut in verbo Litǔānia), sed tamen etiam post saeculum quintum decimum nonnulli textus poetici habent illud nomen, ut quattuor syllabarum esset, seu licentia poetica seu Slavico usu u ut [v] dicentes.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "Lituania": vide e.g. titulum operis: Gabriel Rzaczynski, Historia naturalis curiosa Regni Poloniae, Magni Ducatus Lituaniae ... (Sandomiriae, 1721) Textus apud archive.org
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, p. 256
- ↑ http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0834a.html
| Civitates | Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
|---|---|
| Civitates statu dubio | Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetzensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
| Territoria obnoxia et statu dubio | Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
| Austria • Belgica • Britanniarum regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Cyprus • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Italia • Lettonia • Lituania • Luxemburgum • Melita • Nederlandia • Polonia • Portugallia • Romania • Slovacia • Slovenia • Suecia Capsae cognatae: Duces civitatum • Primi ministri | |
Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Lituaniae | ||||||
| Algirdas Saudargas 1990 • Povilas Gylys 1992 • Algirdas Saudargas 1996 • Antonius Valionis 2000 • Petrus Vaitiekūnas 2006 • Vygaudas Ušackas 2008 • Rasa Juknevičienė 2010 • Audronius Ažubalis 2010 • Linus Antonius Linkevičius 2012 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Lituaniae | |
| Liana Ruokytė Jonsson • Raimundus Karoblis • Linus Kukuraitis • Linus Antonius Linkevičius • Bronius Markauskas • Rokas Masiulis • Eimutis Misiūnas • Georgita Petrauskienė • Vilius Šapoka • Mindaugas Sinkevičius • Saulius Skvernelis • Žygimantas Vaičiūnas • Aurelius Veryga • Birutė Vėsaitė Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Consilium Butkevičius 2012–2016 | |