Flumen Sinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fluenti Sinus tabula.

Flumen Sinus[1] est oceanicum aquae calidae flumen, ex Mari Caribico per Oceanum Atlanticum septentrionalem ad litora Europae Occidentalis ductum. Nomen ex Sinu Mexicano provenit, ubi res oritur.

Aquae velocitas valores trium metrorum pro secundo ibi attingere potest, quod magnam affectionem in maritimo transitu repraesentat.

Creditur gratia Fluenti Sinus Europa climate calidiore gaudere quam eo quod a priori ei reponderet propter latitudinem ubi sita est, praesertim hieme. Ita, Insularum Britannicarum, Scandinaviae, aut Benelucis litora non solum se e glacie liberata vident, sed etiam gelicidia? velut exceptionale? phaenomenon? habent cum pluvia velut normali praecipitationis modo.

Comparando inter dissimiles continentes, Barcino in eadem latitudine quam Neo-Eboracum est, ubi nix crebrum phaenomenon est, cum menstrua temperaturae media solum +0,5 Ianuario, dum Barcinone +9.

Urbs Quebeci, in latitudine aequivalente ad eam Lutetiae, amplius quattuor menses intentorum gelicidiorum cum media -11,5 graduum Ianuario cognoscit. Paulum superius, circiter 50 gradus septentrionales, urbium praesentia fere non est et in America Septentrionali et in Extremo Oriente, dum multa Europaea capita (Londinium, Bruxellae, Amstelodamum, Berolinum, Praga, etc.) ibi sita sunt sine patendis difficultates climatis causa.

Nec Islandia nec Insulae Faeroae, quamquam in finibus Circuli Polaris Arctici sunt, clima specialiter frigidum hieme ignoscunt, etsi aestas non multo calidior ibi est. Fluentum Sinus umida, ventosa et cum pauca thermica oscillatione climata eis praebet.

In Hemisphaerio Australi, Bonaëropolis et Mons Videus, Meridionalissima Austramericana capita thermico regimine simili Barcinonis gaudent, etsi sunt sita septem gradibus propioribus Aequatori, in 34 gradibus, qui casu Haemisphaerii Septentrionalis iam ad Africam responderet. Analoge,? Vellingtonia, Novae Zelandiae caput, annuam mediam non gradum tredecimum septentrionale attingentem habet, quamquam est sita in eadem latitudine quam Barcino.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)