Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Mare Balticum

E Vicipaedia
(Redirectum de Balticum mare)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Maris Baltici et regionis circumpositae
Mare Balticum, nubibus in caelo

Mare Balticum,[1][2] antiquis mare Suebicum,[3] est magnum mare marginis oceani Atlantici in Europa situm. Paeninsulam Scandinavicam a ceteris partibus Europae dividit.

Natura[recensere | fontem recensere]

Maris partes praecipuae sunt Venedicum mare, sinusque Bothnicum et Finnicum. Civitates vicinae sunt Suecia, Finnia, Russia, Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Germania Daniaque. Oceano Fresonico—et sic Oceano Atlantico—apud Tastrem[4] (Danice; Skagen) coniunctum est. Salinitas aquae maris minor quam aquae oceanorum.

Facta[recensere | fontem recensere]

  • Superficies: 413 000 km²
  • Aquae copia: 21 600 chm³
  • Maxima altitudo: 459 m
  • Altitudo peraeque ducta: 52 m

Nomen[recensere | fontem recensere]

Id mare ob populum Goticum Baltorum sic nominatum est. Nomina alia sunt Mare Barbaricum, Mare Orientale, Mare Suebicum (Tacitus), vel Mare Sarmaticum. Danice Østersøen, Estonice Läänemeri, Finnice Itämeri, Lettonice Baltijas jūra, Lituane Baltijos jūra, Polonice Morze Baltyckie, Russice Балтийское море, Suecice Östersjön, Theodisce Ostsee appellatur.

Insulae[recensere | fontem recensere]

Tot insulae in Mari Baltico sunt, ut numerus exactus eorum referre non posse. Insulae maiores e.g. sunt:

  • Finnia: Alandia
  • Suetia: Gotland et Öland,
  • Estonia: Hiiumaa et Saaremaa,
  • Polonia: Wolin,
  • Polonia Germaniaque: Usedom,
  • Germania: Rugia, Hiddensee, Fehmarn
  • Dania: Seelant sive Seland, Funis, Lolland, Bornholm.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Maximi flumina Mari Baltico adfluentes sunt: Travena (Germania), Viadua sive Oder sive Odra (Germania, Polonia), Vistula sive Weichsel sive Wisla (Polonia Germaniaque), Memela sive Neman sive Nemunas (Lituania et regio Kaliningradensis Russiae), Torneälven (Suetia) et Neva (Russia).

Portus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Mare Balticum": Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 30. Cf. titulum operis Caroli Adolphi Forselii Disquisitio caussarum Sveciam bellis trans mare Balticum implicantium (1830) (Textus apud Google Books)
  2. "Mare Suecicum ... vide Mare Balticum": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  3. Cornelius Tacitus, De origine et situ Germanorum 45.2.2.
  4. Anglica Vicipaedia

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]