Res novae Februariae

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia


Res novae Februariae[1] (Russice Февральская революция, tr. Fevral'skaja revoljucija) fuit rerum publicarum commutatio in Imperio Russico anno 1917, quae causa Russia facta est res publica.

Res novae Petropoli in urbe, tunc metropoli Russiae, die 23 Februarii secundum Calendarium Iulianum (8 Martii secundum Gregorianum) anno 1917 coeperunt. Tumultus operariorum officinarum, manifestatio ex die inter gentes feminarum atque militum Petropoli acciderunt. Die 2 Martii (15 Martii Calendarii Gregoriani) Nicolaus II, Russorum Imperator, Pscoviae abdicavit thronum ut frater eius iuvenis, magnus dux Michael, fiat imperator. Die consequente Michael etiam abdicavit, et auctoritas suprema transmissa est ad Gubernationem Temporalem Russiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad res novas Februarias spectant.
  • Февральская революция 1917, commentatio de rebus novis Februariis in Magna Encyclopaedia Russica (Russice)