Repercussus postglacialis
Repercussus (-ūs m.) postglacialis seu accommodatio (-ionis f.) isostatica seu glacioisostasis (-eōs seu -is f.) refert ad elevationem massarum terrestrium propter deglaciationem et accuratius ob liquefactionem pagocalymmatis[1]. Haec massae terrestres, antea (propter compressionem sub glaciei onere) depressae, denuo elevantur postglacialem per perihodon ob isostaseōs phaenomenon.
Secundum Aevi geologici scalam, sunt motūs valde rapidi, qui significativas seismicas impactiones (disiecturarum reactivationem, terrae motūs) habere possunt.
In haemisphario boreali
[recensere | fontem recensere]Haec mundi pars affectissima est, quia in hemisphaerio australi continentales zonae deglaciatione attactae non sunt, exceptā Americae Australis linguā. Circum Circulum Polarem Arcticum, hoc phaenomenon directe Europae Septemtrionalis regiones (imprimis Scotiam, Fennoscandiam et Daniae Septemtrionem), Siberiam, Canadam non minus quam Canadienses et Statunitenses Lacūs Magnos afficit. Quoque afficit fundos marinos et praesertim eum Maris Germanici.
Sismicae consequentiae
[recensere | fontem recensere]- Omni deglaciationi, pagocalymmatum recessus et levatio in America Septemtrionali inaequalitatem isostaticam in strata lithosphaeram ac asthenosphaeram induxerunt. Regiones glaciei pondere liberatae sublevantur et "circinatio isostatica" apparet. Hoc duplex phaenomenon adhuc viget post temporis glacialis recentissimi finem, comitatum modificationem pressuum intralaminarium in antiqui pagocalymmatis zonā et in peripheriā, praesertim in Norvegicā Maris Germanici borealis parte ubi petrolei ac gasii prospectio et procuratio efficitur. "Flexio lithosphaerica" est probabilis causa "seismicitas anormaliter elevata in sismicā zonā Novi Matriti (Anglice New Madrid), prope medias Civitates Foederatas (ubi index deformationis 10−9an−1 attingit, id est, paene miliens index "deformationis sismicae" circumstans, 10−12 an−1[2]. Haec zona tres seīsmos summe graves (M∼8) annis 1811 et 1812 cognovit, post alios magnos seīsmos obortos per Holocaenum. Quia Caenozoica sedimenta nullam significativam deformationem in hac parte ostendunt, deglaciatio elementum verisimilius hanc sismicitatem recentem causans constituit" aestimabant anno 2001 Marcus D. Zoback et Balz Grollimund in relatione Academiae Scientiarum Francicae.
- Post modificationes differentiales pressionis iuxta aliquas disiectura, sunt interactiones cum submarinā sismicitate, cuius redintegratio disiecturarum marinis sub fundis sitarum haec repercussūs phaenomena comitari potest (v.gr. media Agri Visundensis disiectura, inactiva normalis disiectura cum orientatione grosso modo e Septemtrionem versus Meridiem, inverso modo redintegrata ultimis annis 15 000 propter campum contentionis se ex Orientem versus Occidentem comprimentem, ortum e deglaciatione). Profundorum gasiorum fugae etiam iuxta disiecturas se moventes seu redintegratas exoriri possunt, quod observatur in Mari Germanico, verbi gratiā, super "disiecturā inversā, quae diu inactiva manebat, propter "recens comprimentis contentionis incrementum" in zonā; quae attribuitur ad "repercussum postglacialem", (emersarum aut immersarum) massarum geologicarum sublevationem post pagocalymmatis liquefactionem, multo rapidiorem in Arcticā quam in Antarcticā; sed quoque propter pressionem interstitialem localiter elevatam in lapide (ibi pariter ob gasii naturalis praesentiam in hydrocarbonei congestū sito super latere unius parietum in disiecturā, et ibi pariter ob disiecturae orientationem faventem novo delabaculo (in contextū campi contentionis praesentis)[3].
Indices geologici
[recensere | fontem recensere]- Geologicae huius phaenomeni evidentiae inveniri possunt, sicuti fossiles orae et terrassiae marinae[4] ("elementa signatoria interactionis inter sublevationem et oscillationem librae maris)[5].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Confer Neograecum vocabulum παγοκάλυμμα apud Vicipaedia Neograeca
- ↑ Mark D. Zoback Balz Grollimund (2001), Impact of deglaciation on present-day intraplate seismicity in eastern North America and western Europe;-Series IIA- Earth and Planetary Science, Volume 333, Issue 1, 15 Iulii 2001, Paginae 23–33.
- ↑ David Wiprut et Mark D. Zoback, Fault reactivation and fluid flow along a previously dormant normal fault in the northern North Sea; (Universitate Stanfordiensi), doi: 10.1130/0091-7613(2000) ; 28<595:FRAFFA> ; 2.0.CO;2 v. 28 no. 7 p. 595-598
- ↑ Verbum terrassia Latinitatis praecipue Francicae et Anglicae. Vide "[1][nexus deficit]" in Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
- ↑ Regard, V., Pedoja, K., & Saillard, M. (2012). Les terrasses marines, marqueurs de l'interaction entre soulèvement et oscillation du niveau de la mer. Géochronique, 124, 35-37