Jump to content

Gustavus Mannerheim

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Gustavus Mannerheim
Res apud Vicidata repertae:
Gustavus Mannerheim: imago
Gustavus Mannerheim: imago
Gustavus Mannerheim: subscriptio
Gustavus Mannerheim: subscriptio
Nativitas: 4 Iunii 1867; Louhisaari Manor
Obitus: 27 Ianuarii 1951; Lausanna
Patria: Imperium Russicum, Finnia

Familia

Genitores: Carl Robert Mannerheim; Helene Mannerheim
Coniunx: Anastasia Mannerheim
Proles: Sophie Mannerheim, Anastasie Mannerheim
Familia: Mannerheim

Memoria

Insignia heraldica

Gustavus Mannerheim: insigne
Gustavus Mannerheim: insigne
Mannerheim anno 1937.

Gustavus (vulgo Carl Gustaf Emil) Mannerheim (natus Askainen in oppido Finnico die 4 Iunii 1867; mortuus Lausonii in Helvetia die 27 Ianuarii 1951) fuit dux militum atque homo politicus Finniae.

Gustavus Mannerheim nobili loco natus est, familia sermonem et originem Suecicos confitente. Schola Helsinkii perfecta, in scholam equitatus Petropolis receptus est, e qua cum laude anno 1889 abiit. Anno eodem munere primo fungi coepit regimine XV draconico Alexandrino(ru) Calisiae. Anno insequenti transmissus est ad regimen equitum Caesareum(ru) Petropoli collocatum. Per pompam diei diadematis impositi, 26 Maii 1896, Nicolaum Caesarem ipsum custodiebat.

Bello Iaponico-Russico proeliatus tribunus militum factus est anno 1905. Annis sequentibus itinera exploratoria faciebat per confinia Russiae et Sinarum aliasque regiones. Anno 1909 regimini 13 ulanico Volodimiriensi(ru) praepositus est, quo loco manebat quinque annos usque ad inceptum belli. Anno 1911 legionum praefectus creatus est.

Anno 1919, postquam Finnia libertatem a Russia adepta est, vicarius regis nominatus est, sed post rem publicam proclamatam suffragium praesidis perdidit et a vita publica recessit. Ab anno 1941 milites Finniae post Bellum hibernum contra Unionem Sovieticam duxit et anno 1944 praeses creatus pacem cum Russia convenit?. Anno 1946 propter valetudinem gravem se ab officio praesidis abdicavit. Anno 1951 mortuus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Clements, Jonathan. 2009. Mannerheim: President, Soldier, Spy. Londinii: Haus Publishing. ISBN 978-1907822575.
  • Koskikallio, Petteri, Asko Lehmuskallio, et Harry Halén. 1999. C. G. Mannerheim in Central Asia 1906–1908. Helsingiae: National Board of Antiquities. ISBN 951-616-048-4.
  • Jacobsson, Max. 1999. Century of Violence.
  • Jägerskiöld, Stig. 1965. Nuori Mannerheim.
  • Jägerskiöld, Stig. 1983. Mannerheim 1867–1951. Helsingiae: Otava Publications.
  • Jägerskiöld, Stig. 1986. Mannerheim: Marshal of Finland. Minneapoli: University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-1527-6.
  • Mannerheim, Carl Gustaf Emil. 1953. The Memoirs of Marshal Mannerheim. Londinii: Cassell. OCLC 12424452.
  • Meri, Veijo. 1990. Suomen marsalkka C. G. Mannerheim.
  • Screen, J. E. O. 1993. Mannerheim: The Years of Preparation. Vancuverii: University of British Columbia Press. ISBN 0-900966-22-X.
  • Screen, J. E. O. 2000. Mannerheim: The Finnish Years. Londinii: Hurst. ISBN 1-85065-573-1.
  • Tamm, Eric Enno. 2010. The Horse That Leaps Through Clouds: A Tale of Espionage, the Silk Road and the Rise of Modern China. Vancuverii: Douglas & McIntyre. ISBN 978-1-55365-269-4.
  • Trotter, William R. 2000. A Frozen Hell: The Russo-Finnish Winter War of 1939–1940. ISBN 1-56512-249-6.
  • Turtola, Martti. 1994. Risto Ryti: A Life for the Fatherland. (Risto Ryti: Elämä isänmaan puolesta.) Helsingiae: Otava.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Gustavum Aemilium Mannerheim spectant (Carl Gustav Emil Mannerheim, Carl Gustaf Emil Mannerheim).