Industrializatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Effectus industrializationis a quaestu ascendente ex anno 1500 monstratur. Tabula productum domesticum grossum per par acquirendi potestas per capita inter 1500 et 1950 dollariis internationalibus 1990 pro civitatibus selectis monstrat.[1]
Distributio per orbem terrarum exitus industrialis anno 2005, in portione maiorum civitatum Civitatum Foederatarum fundata.
Aplerbecker Hütte, industrializata Tremoniae Germaniae regio, circa 1910. Oppidum vetus in scaena videri potest, cum terra agriculturali quae instat.
Civitates virides habentur civitates nuper idustrializantes. Sina et India (atroviridis) sunt res praecipuae.

Industrializatio est tempus mutationis socialis et oeconomicae quae gregem humanum a societate agraria in societatem industrialem mutat. Pars est latioris rationis modernizationis, ubi mutatio socialis et progressus oeconomica cum innovatione technologica arte coniuguntur, praecipue quod attinet ad progressum productionis magnariae energiae et metallurgiae. Quae est lata oeconomiae organizatio fabricatiois causa.[3] Industrializatio etiam genus mutationis philosophicae offert, ubi homines novum adipiscuntur habitum naturae perceptae rationisque sociologicae rationalizationis ubique praesentis.

Sunt permulti commentarii de causis quae modernizationem industrialem et progressum negotiorum facilius redeunt.[4] Inter variabiles affirmativos magni momenti ab investigatoribus agnotos sunt idonea circumiecta politica et legitima pro industria et commercio per abundantes opes naturales variorum generum largaeque vilis et sollertis opificii copiarum quae accommodata fieri possunt.

Cum quaestus operariorum industrialium ascendant, desiderium emptoris bonorum et ministeriorum omnium generum amplificare stimulumque additum collocationi industriali et incremento oeconomico praebere solent.

Prima civitas quae se industrializavit fuit Britanniarum Regnum, per industriae conversionem, saeculo duodevicensimo incipientem.[5] Ante finem saeculi vicensimi, Asia Orientalis una ex regionibus orbis terrarum recentissime industrializatis facta erat.[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Data ex Angus Maddison, Contours of the World Economy, 1–2030 AD: Essays in Macro-Economic History (Oxoniae: Oxford University Press, 2007, ISBN 9780199227211), 382, Table A.7.
  2. In lobby Scholae Technicae Superioris Ingeniariarum Industrialium, UPM (Matrisi sita.
  3. Sullivan et Sheffrin 2003:472.
  4. Lewis F. Abbott, Theories Of Industrial Modernisation & Enterprise Development: A Review, ed. 2a retractata, ISM/Google Books, 2003, ISBN 9780906321263.
  5. "Industrial Revolution" .
  6. Industry & Enterprise: An International Survey Of Modernisation & Development, ed. 2a retractata, ISM/Google Books, 2003, ISBN 9780906321270.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hewitt, T., H. Johnson, et D. Wield, eds. 1992. Industrialisation and Development. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Hobsbawm, Eric. 1962. The Age of Revolution. Abacus.
  • Kemp, Tom. 1993. Historical Patterns of Industrialisation. Londinii: Longman. ISBN 0582095476.
  • Kiely, R. 1998. Industrialisation and Development: A Comparative Analysis. Londinii: UCL Press.
  • Pomeranz, Ken. 2001. The Great Divergence: China, Europe and the Making of the Modern World Economy. Princeton Economic History of the Western World. Ed. nova. Princetoniae: Princeton University Press.
  • Sullivan Arthur, et Steven M. Sheffrin. 2003. Economics: Principles in Action. Upper Saddle River Novae Caesareae: Pearson Prentice Hall. ISBN 0130630853.
  • Tilly, Richard H. 2010. Industrialization as an Historical Process. Mainz: European History Online, Institute of European History.